Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 12, CAPUT XL
1 | (Vers. 27 seqq.) Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel, abscondita est via mea a Domino: et Deo meo iudicium meum transibit [Al. transivit]? Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus, Dominus qui creavit terminos terrae, non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius. Qui dat lasso virtutem: et his qui non habent fortitudinem, robur multiplicat. |
2 | Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes in infirmitate cadent. Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient. LXX: Non enim dicas, Iacob: et quid locutus es, Israel : Abscondita est via mea a Deo, et Deus meus iudicium meum abstulit, et recessit: et nunc nescis, et non audisti? Deus aeternus, Deus qui creavit terminos terrae: non esuriet, nec laborabit, nec est inventio prudentiae eius. |
3 | Qui dat esurientibus fortitudinem: et non dolentibus moerorem. Esurient enim iuvenes, et laborabunt adolescentes, et electi infirmi erunt. Qui autem exspectant Deum, mutabunt fortitudinem. Assument alas quasi aquilae: current, et non laborabunt: gradientur, et non esurient. Cum Omnipotentis Dei tanta sit magnitudo, ut nihil eum lateat, et omnia illius arbitrio gubernentur, quare dicis Iacob, id est, duae tribus quae appellabantur Iuda; et loqueris Israel, decem aliae tribus in Samaria, quae iam captivae ductae estis in Assyrios: Abscondita est via mea a Domino: et a Deo meo iudicium meum transibit? Et est sensus: Dicitis, ad Deum terrena non pertinent, nec considerat quid unusquisque nostrum gerat. |
4 | Unde et nos ab hostibus iniuste opprimimur, et in iumentorum et piscium similitudinem, iuxta Abacuc, absque ullo rectore disperdimur [Abac. I]. Quibus respondit Deus: Numquid nescis; nec praecedentium Scripturarum te verba docuerunt, sive iuxta LXX ignoras, quia non audisti, quod aeternus Deus et Creator omnium Dominus omnia novit, omnia continet, omnia sua maiestate dispensat? Nec aliquando deficit, nec laborat; ut tuum iudicium non intelligat, et absconditae sint ab eo viae tuae? Nec est, inquit, investigatio sapientiae eius, de quo loco illud Apostoli sumptum reor: Incomprehensibilia iudicia eius, et investigabiles [Forte ininvestigabiles] viae illius [Rom. XI, 33]; sive, ut LXX transtulerunt, non esuriet, et non laborabit. Ubi enim cibus, ibi frequenter esuries, si cibum detraxeris: et ubi esuries, ibi et labor. |
5 | Cum autem in Deo haec non sint, cur ei humanas iungitis passiones? quin potius ipse esurientibus et lassis dat fortitudinem, et qui videntur in saeculo esse quasi nihili, virtutem roburque multiplicat, sive iuxta LXX, qui tribuit non dolentibus moerorem, est enim tristitia quae ducit ad mortem, et est tristitia quae ducit ad vitam. |
6 | Unde his qui habent cor impoenitens, dat tristitiam ut peccata sua intelligant. Et quia multi gaudent in corporis sanitate, et adolescentiam atque pueritiam putant esse perpetuam, iungit et dicit, quod florens aetas cito concidat, et corpora robusta marcescant. Qui autem non in suis viribus, sed in Deo habeant fiduciam, et eius semper misericordiam praestolentur [Al. praestolantur], mutent fortitudinem, et vadant de virtute in virtutem: et assumant pennas sicut aquilae, et audiant: Renovabitur sicut aquilae iuventus tua [Ps. CII, 5]; currant ad Dominum, et eius desiderio non laborent; ambulent, et numquam deficiant. |
7 | Crebro diximus, aquilarum senectutem revirescere mutatione pennarum, et solas esse quae iubar solis aspiciant et splendorem radiorum eius possint micantibus oculis intueri: pullosque suos an generosi sint, hoc experimento probent. Itaque et sanctos repuerascere, et assumpto immortali corpore, laborem non sentire mortalium, sed rapi in nubibus obviam Christo, et nequaquam iuxta LXX esurire, quia praesentem Dominum habeant cibum. |