1 | Nullus tam imperitus scriptor est, qui lectorem non inveniat similem sui: multoque pars maior est Milesias fabellas revolventium, quam Platonis libros. In altero enim ludus et oblectatio est, in altero difficultas et sudor mixtus labori. Denique Timaeum de mundi harmonia astrorumque cursu et numeris disputantem, ipse qui interpretatus est Tullius, se non intelligere confitetur. |
2 | Testamentum autem Grunnii Corocottae Porcelli decantant in scholis puerorum agmina cachinnantium. Igitur et noster Luscius Lanuinus fruatur testibus, immo fautoribus suis; vincatque multitudine, quia forsitan vincit ingenio. Mihi sufficit paucorum testimonium, et amicorum laude contentus sum, qui in expetendis opusculis meis, amore nostri labuntur, et studio Scripturarum; ac nonnullos fore arbitror qui hoc ipsum quod ad te, Eustochium, sermonem facio, obtrectationi patere contendant, non considerantes, Holdam et Annam ac Debboram, viris tacentibus, prophetasse: et in servitute Christi nequaquam differentiam sexuum valere, sed mentium. |