Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 11, CAPUT XXXIX
1 | (Vers. 1 seqq.) In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset et convaluisset. Laetatusque est super eis Ezechias: et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius: non fuit verbum quod non ostenderit eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. Supra legimus, quarto decimo anno regis Ezechiae ascendisse Sennacherib regem Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas, et cepisse eas, et postea obsedisse Lachis, transisse Lobnam, misisse Ierusalem partem exercitus sui, caesaque per Angelum centum octoginta quinque millia exercitus eius, et ipsum fugisse Niniven, interfectumque a filiis in fano Dei sui, et regnasse pro eo Assaraddon filium eius: aegrotasse Ezechiam, et recepisse Prophetae nuntio sospitatem; factum signum incredibile, ut sol decem horarum spatiis reverteretur ad ortum suum, et pene duplex dies fieret. Nunc legimus quod in tempore illo, hoc est, in eodem anno quo haec gesta sunt omnia, miserit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam; non Assaraddon, qui Sennacherib patri apud Assyrios in regnum successerat, de cuius seu morte, seu vita Scriptura conticuit. Ex quo perspicuum est aliud fuisse tunc regnum Assyriorum, et aliud Babyloniorum. |
2 | Denique Samariam, id est, decem tribus cepere Assyrii. Iudam autem et Ierusalem postea legimus cepisse Chaldaeos, quorum rex Nabuchodonosor fuit. Et quia apud eos astrorum observantia est, stellarumque cursus longo usu et exercitatione cognitus, quod et in Domini nativitate monstratur: intellexerunt solem reversum, diei spatia duplicata, servire ei quem solum Deum putabant. Cumque causas huius miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes gentes volitante, didicerunt propter aegrotationem regis Iudae, etiam cursum signi clarissimi commutatum. |
3 | Quam non esse opinationem meam, sed Scripturae sanctae fidem, Dierum verba testantur, quae dixere post alia: Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion: et avertit eas subter ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit; attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, reliquit eum Deus ut tentaretur: et nota fierent omnia quae erant in corde eius [II Paral. XXXII, 30, 31]. Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam, et solis regressum, et congratulationem regni potentissimi, cor illius elevatum est. Denique in eodem volumine scribitur: Multi deferebant hostias, et sacrificia Domino in Ierusalem, et munera Ezechiae regi Iuda: et exaltatus est coram cunctis gentibus. |
4 | In diebus illis aegrotavit usque ad mortem, et oravit Dominum; et exaudivit eum, et dedit ei signum; sed non iuxta beneficia quae acceperat, retribuit: quia exaltatum est cor eius, et facta est contra eum ira, et contra Iudam et Ierusalem [II Par. XXXII, 23, 24]. Rursumque Scriptura sancta elationem cordis eius dicit poenitentia mitigatam, inferens: Et humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae. Laetatus est ergo in adventu legatorum Merodach, quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant; et in oblatione munerum, et congratulatione sanitatis suae. |
5 | Ostenditque eis iuxta Septuaginta domum NECHOTHA, pro qua Symmachus transtulit aromatum suorum; et thesauros argenti, et auri et odoramentorum et unguenti optimi: quod in Hebraico scribitur, olei boni; et omnes thesauros vasorum gazae, sive, ut ibi legitur, vasorum suorum. Gaza autem lingua Persarum divitiae nuncupantur: nec est Hebraeus sermo, sed Barbarus. Non fuit, inquit, verbum (quod iuxta Hebraicam consuetudinem pro re frequenter accipitur), quod non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua. Unde Dei ira iustissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et Templi ostenderit: quod certe fuit potestatis eius, de cuius valvis auri laminas ante iam tulerat. |
6 | (Vers. 3 seqq.) Introivit autem Isaias Propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti: et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quae in domo mea sunt viderunt: non fuit verbum, sive res, quam non ostenderim eis in thesauris meis. |
7 | Et dixit Isaias ad Ezechiam: audi verbum Domini exercituum. Ecce dies veniet, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem: non relinquetur quidquam, dixit Dominus. Et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos genueris, tollent: et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. |
8 | Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est. Et ait: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis. Tradunt Hebraei ideo aegrotasse Ezechiam, quoniam post inauditam [Al. auditam] victoriam Iudaeorum, et Assyrii regis interitum, non cecinerit laudes Domino, quas cecinit Moyses Pharaone submerso [Exod. XV], et Debbora interfecto Sisara [Iudic. IV], et Anna genito Samuele [I Reg. II]. Unde commonitum esse fragilitatis suae. |
9 | Rursumque post corporis sanitatem, et signi magnitudinem offerri aliam occasionem superbiae, quam, ut prudens et Dei cultor, vitare debuerat; nec monstrare alienigenis divitias suas, quas, Deo tribuente, possederat. Ex quo iuxta Leges quoque tropologiae discimus, non mittendas margaritas ante porcos, nec dandum sanctum canibus [Matth. VII]. Qui enim fidelis est spiritus, abscondit negotia; et quicumque hoc non fecerit, omnis virtus illius enervatur; peritque posteritas, et amisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitudinem [Prov. XI, 13-15]. Ingreditur ergo Isaias ad regem, et quasi nescius sciscitatur. Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt? Duo interrogat, quid locuti sint, et unde venerint? Ille ad unum respondit, altero praetermisso: quod cum ἐμφάσει, et supercilio legendum est: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone: quod quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste gloriosior propter quem venerint. |
10 | Et venerunt, inquit, ad me; qui debuerat dicere, venerunt ad glorificandum Deum pro signi magnitudine, de Babylone, quae urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias, Quid, inquit, viderunt in domo tua? Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius, nec fuerit res quam non ostenderit eis in thesauris suis. Sed alterum tacet, de quo verebatur offensam, quod ostenderit eis cuncta quae haberet in potestate sua; haud dubium quin et Templi supellectilem. |
11 | Propter quae Isaias Dei sermone profert sententiam: Audi verbum Domini exercituum: Veniet tempus quando omnia haec quae in domo tua sunt, et non tuo, sed patrum tuorum labore quaesita, in Babylonem transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regia. Ex quo Hebraei volunt Danielem, Ananiam, Misael, et Azariam, qui fuere de regio semine, factos esse eunuchos, quos in ministerio regis Nabuchodonosor fuisse non dubium est. |
12 | Dixit itaque Ezechias: Bonum verbum Domini quod locutus est. In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysi, qui locutus ad Dominum est: Aut dimitte eis hanc noxam: aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti [Exod. XXXI, 32]. Unde et apostolus Paulus anathema vult esse a Christo pro fratribus suis qui sunt Israelitae [Rom. IX]; et propterea Ezechiam Dei sermonibus non probatum, qui in consequentibus loquitur: Consolamini, consolamini, populus meus, dicit Deus vester, ut pro quibus ille non rogaverat, Domini clementia consolentur. |