monumenta.ch > Hieronymus > 38
Hieronymus, in Isaiam, 1, XXXVII <<<     >>> XXXIX

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 11, CAPUT XXXVIII

1 (Vers. 1 seqq.) In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem: et intravit ad eum Isaias filius Amos Propheta, et dixit ei: Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives. Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim: flevitque Ezechias fletu magno. Quem diligit Dominus, corripit, et castigat omnem filium quem recipit [Prov. III]. Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos, et de media captivitate victoriam, infirmitate corporis sui visitatur, et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum flectat sententiam eius.
2 Quod quidem et in Iona propheta legimus, et in comminationibus contra David quae dicuntur futura, nec facta sunt, non Deo mutante sententiam, sed provocante humanum genus ad notitiam sui. Dominus enim poenitens est super malitiis. Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem, quia ad Templum ire non poterat. Ad parietem autem Templi, iuxta quod Salomon palatium exstruxerat.
3 Vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas assidentibus ostentare videretur. Aut certe iuxta Ieremiam, ad cor suum; qui CIR, id est parietem, cor appellat, ut tota mente Dominum deprecaretur. Et ait: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Audiensque se esse moriturum, non precatur vitam et annos plurimos, sed in Dei iudicio quid velit praestare, dimittit.
4 Noverat enim idcirco Deo placuisse Salomonem, quod annos vitae non petierit ampliores; sed iturus ad Dominum, narrat opera sua, quomodo ambulaverit coram eo in veritate et in corde perfecto. Felix conscientia, quae afflictionis tempore bonorum operum recordatur: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth V, 8). Et [In Vaticanis, et quomodo alibi, etc., et mox templi Baal valvas aperuerit.] quando alibi scribitur: Quis gloriabitur purum habere se cor [Prov. XX, 9]? Quod ita solvitur: perfectionem cordis in eo nunc dici, quod idola destruxerit, templi Baal vasa perverterit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae Scriptura commemorat.
5 Flevit autem fletu magno, propter promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat; nam post mortem eius Manasses, cum duodecim esset annorum, regnare coepit in Iudaea. Ex quo perspicuum est, post tertium annum concessae vitae Manassen esse generatum. Ergo iste omnis est fletus, quod desperabat Christum de suo semine nasciturum. Alii asserunt, [Iidem mss., quosvis sanctos, et incertum iudicium.] quamvis sanctos viros morte terreri, propter incertum iudicii, et ignorationem sententiae Dei, quam sedem habituri sint.
6 Simulque fati quaestio solvitur, ac necessitatis vincula atque causarum, quod nequaquam dies mortis singulis praestituta sit, sed voluntate Dei et ignotis mortalibus causis, vel vivat aliquis, vel moriatur: praesertim cum et statuta nunc mortis necessitas differatur, et post mortem resuscitatos plurimos legerimus.
7 (Vers. 4 seqq.) Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: Vade et dic Ezechiae: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam vidi lacrymas tuas. Ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos, et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam, et protegam eam. Hoc autem tibi erit signum a Domino: quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: Ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem lineis: et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. Praepostero ordine quasi in prophetia hic refertur historia, quae in Regum volumine consequentius legitur.
8 Flente Ezechia fletu magno, priusquam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens: Revertere, et dic Ezechiae duci populi mei: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymam tuam: Ecce sanavi te. Dixitque Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit [IV Reg. XX, 4 ] [et 5]? Cui Propheta respondit: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est: Vis ut accedat umbra tot lineis, an ut revertatur totidem gradibus? Cui dixit Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis, nec hoc volo ut fiat; sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
9 Cumque invocante Isaia potentiam Domini, signum esset effectum, praecepit Isaias afferri massam ficorum recentium: quam cum attulissent, et posuissent super vulnus eius, curatus est. Revertitur autem ad regem Propheta Domini iussione, ut ipse sanaret qui percusserat; et vocatur Ezechias dux populi eius, et filius David, cuius opera sectabatur, fecerat enim rectum iuxta omnia quae fecit David pater eius: et auditur eius oratio, videnturque lacrymae, quoniam ambulaverat coram Domino in veritate et in corde perfecto, et fleverat fletu magno; et quod placitum erat in oculis eius fecerat.
10 Adiiciuntur quindecim anni ad vitam, quos ille non postulaverat, et insuper vivente eo, regni securitas repromittitur. Sin autem, ut quidam putant, in corpore vivere condemnatio est, et iuxta illud quod dicitur: Revertere, anima mea, in requiem tuam [Ps. CXIV, 7]. Et in alio loco: Educ de carcere animam meam [Ps. CXLI, 8], optanda est mors ut de carcere liberemur: quomodo nunc Dominus donat pro beneficio, ut qui liberandus erat, adhuc quindecim annis vivat in carcere? Datur autem signum, ut sol decem gradibus revertatur, quos nos iuxta Symmachum in lineas et horologium vertimus, qui gradus intellexit in lineis, ut manifestiorem sensum legentibus faceret.
11 Sive ita exstructi erant gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens, horarum spatia terminaret. Quod signum et praesentis temporis et futuri typus erat; ut quomodo sol reverteretur ad exordium sui; ita [Alter Vatic., ita et ad Ezechiae vitam additis annis, rediret, etc.] et Ezechiae vita ad detextos annos rediret; nobisque in hebdomade et ogdoade viventibus, per resurrectionem Christi, vitae spatia protelentur.
12 Solent sanctorum Locorum in hac provincia monstratores intra conseptum Templi ostendere gradus domus Ezechiae, vel Achaz, quod sol per eos descenderit. Sed numquam ego credam, non dico Achaz, qui rex impius fuit; sed cuiuslibet regis iusti domum fuisse in Templo Dei: cum Salomon idcirco Deum inter caetera offendisse dicatur, quod in sublime aedificaverit Mello, unde atrium Templi, deambulans in turre palatii, despicere solitus sit [III Reg. IX].
13 (Vers. 9.) Scriptura Ezechiae regis Iudae cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua. LXX. Oratio Ezechiae regis Iudae quando languit, et surrexit de infirmitate sua. Miror quomodo soli Septuaginta pro scriptura, orationem posuerint, cum oratio THEPHELLATH dicatur, et non MACHTHAR. quae in praesenti loco scribitur; alioquin consequenter diceretur oratio, si de praesenti esset tempore, et non de praeterito.
14 Manifestum est enim, quod post redditam sanitatem, de infirmitate consurgens ista conscripserit, ex quo non oratio est, sed gratiarum actio pro beneficio quod acceperat.
15 (Vers. 10 seqq.) Ego dixi in dimidio dierum meorum, vadam ad portas inferi: quaesivi residuum annorum meorum. Dixi, non videbo Dominum [Ex Hieronymi subnexa expositione bis Dominum ab eo lectum videtur pro altero Deum.] Deum in terra viventium: non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis [Duabus vocibus, quietis et cessavit unicum in textu Hebraico verbum respondet quod utrumque fere significat. Constat vero, inquit Victorius, ex Commentario, Hieronymum exposuisse primum pro cessavit sive occidit, et sequenti iunxisse versiculo. id est, cessavit generatio mea, etc. Mox re melius perpensa, mutasse sententiam, et exposuisse quietem, ut non principium secundi, sed primi versus esset finis, hoc videlicet modo: Non aspicium hominem ultra, et habitatorem quietis. Generatio mea ablata est. etc. Confer Hieron. ipsum infra sub sectionis huius finem, et quae nos ibi observamus proxime insequenti annotatione.]. Cessavit generatio mea: ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum. Praecisa est velut a texente vita mea: dum adhuc ordirer succidit me: de mane usque ad vesperum finies me.
16 Sperabam usque mane: quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. De mane usque ad vesperum finies me. LXX Ego dixi in excelso dierum meorum, vadam ad portas inferi: relinquam annos residuos: dixi, nequaquam ultra videbo salutare Dei in terra viventium, nec videbo hominem adhuc cum habitantibus: defici a cognatione mea.
17 Exivit et recessit a me, sicut tabernaculum solvit qui fixerat: sicut tela spiritus meus recessit, cum a texente succiditur. In illa die traditus sum usque mane: sicut leo, sic contrivit omnia ossa mea. A die usque ad noctem traditus sum. Narrat quid tempore prementis angustiae imminentisque languoris, tacitus cogitarit; Dixi, inquit, in corde meo, in dimidio dierum meorum, sive ut Aquila et Symmachus et Theodotio interpretati sunt, in infirmitate et silentio dierum meorum, pro quo LXX excelsum interpretati sunt, ob litterae similitudinem, RAME pro DAME [Legentes licet, etc. Corruptissimus locus in veteribus Editionibus: in Erasmiana enim additur nomen agro, et in Marianaea, id est, in ἀκρὰ: quorum verborum nullum exstat vestigium in manuscriptis Hieronymi libris. MARTIAN.] legentes: licet quidam DAME, sanguinem verterint, ut sit sensus, In sanguine dierum meorum, quando meus cruor, meusque expetebatur [Al. exspectabatur] interitus. Itaque desperatione dixi: Vadam ad portas inferi, vel communi lege naturae, vel illas portas, de quibus quod liberatus sit, Psalmista decantat, Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion [Ps. IX, 15]. Has portas inferni reor, quae adversum Petrum non praevalent [Matth. XVI], quia dormivit in plenitudine dierum suorum.
18 Sancti implent dies suos, qualis fuit Abraham, qui mortuus est plenus dierum in senectute bona [Gen. XXV]. Peccatores vero et impii in dimidio dierum suorum moriuntur, de quibus et Psalmista loquitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos [Ps. LIV, 25]. Non enim implent opera virtutum, nec student poenitentia emendare delicta.
19 Unde in medio vitae cursu, et in errorum tenebris ducentur ad tartarum. Quaesivi, inquit, residuum annorum meorum, non me putans ultra esse victurum. Dixi, non videbo Dominum Dominum in terra viventium. Pro Domino et Domino, bis in Hebraeo ponitur IA, quod in extrema syllaba ALLELUIA sonat, pro quo LXX transtulerunt Nequaquam ultra videbo salutare Dei in terra viventium. De qua in alio loco scriptum est: Placebo Domino in regione viventium [Ps. CXIV 9]. Et rursum: Placebo Domino in lumine viventium [Ps. LV, 9]. Regio ergo Sanctorum ipsa est, quae appellatur lux viventium.
20 Non est enim Deus mortuorum, sed vivorum [Matth. XXII]. Hoc autem est omne quod metuit, ne salutare Dei, ductus ad inferos, nequaquam mereatur aspicere. Sequitur: Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis. Quod nos olim propter verbi ambiguitatem sequenti versiculo iunxeramus; sermo enim Hebraicus HOLED, si legatur [Unus Vatic., si legatur, ut scribitur. Et vero hedel, et heled sumi promiscue solent, et quoad usum synonyma sunt, tametsi diversam sortiantur etymologiam. Hic penes Isaiam est : Psalmo autem XLIX, 2, . Et mundi quidem habitatores utrobique designantur; sed priori loco futura huius saeculi cessatio, aut requies, altero vilitas, sive obscuritas intelligitur. Verius proinde, atque omnino ad Hieronymi mentem legitur in duobus Vatic. mss. prius Edel, requiem, tum Eled, occidentem.], aut scribatur ELED, requiem: si EDEL, Occidentem sonat.
21 Timet ergo ne cum sanctis et hominibus Dei non habitet in quiete, ne non videat Dominum in terra viventium, ne generatio illius instar tabernaculi dissolvatur, ne in telae similitudinem in ipso lucis exordio praecidatur, et nequaquam de semine eius Christus oriatur. Quod autem corpus nostrum appelletur tabernaculum, et Apostolus instruit dicens: Nos qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus aggravati [II Cor. V, 4]. De mane, ait, usque ad vesperum finies me: sperabam usque mane: quod et Iob in angustia sua atque in tormentis corporis sustinuisse se dicit [Iob. IV], quando in die exspectabat noctem, et lucem praestolabatur in tenebris, mutatione temporum putans mutari posse supplicia.
22 Hoc verum esse novit qui magnis febribus aestuat, cuius ignis internus in similitudinem leonis omnia ossa consumit, nec se putat prae doloris magnitudine ultra esse victurum.
23 (Vers. 15.) Sicut pullus hirundinis, sic elamabo: meditabor ut columba: attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior; responde pro me: quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit? LXX: Quasi hirundo sic clamabo: quasi columba sic meditabor. Defecerunt enim oculi mei aspiciendo in excelsum coeli ad Dominum: qui eruit me, abstulit dolorem animae meae, et ipse fecit. Mors imminens, et languoris incumbens dolor, quasi leo ita omnia corporis mei ossa frangebat; sed ego in similitudinem hirundinis et columbae, fletibus et gemitibus dies noctesque iungebam; et a Deo solo qui poterat subvenire, elevatis in altum oculis, auxilium praestolabar. Dicebamque ad eum: plus patior quam mea poscunt merita; sed et si quid erravi, convertar ad melius; tu [Duo Vatic. hic, tu sponde pro me, et paulo post, contra factorem meum, absque te.] responde pro me: Non est enim volentis neque currentis, sed miserentis Dei [Rom. IX, 16]. Rursumque in se revertitur: Quid dicam, quidve causabor contra te factorem meum? aut quid mihi respondebit qui fecit ipse quod voluit? Sustinenda ergo sunt quaecumque decreverit.
24 Pro pullo hirundinis, sive hirundine, ut LXX transtulerunt, in Hebraico scriptum est, SUS AGOR, quod interpretatus est Aquila, equus Agor: Theodotio, SIS AGUR; media enim vocalis littera vau, si ponatur inter duas Samec, legitur sus, et appellatur equus; si iod, legitur sis, et hirundo dicitur.
25 Symmachus autem ita transtulit: Sicut hirundo inclusa, sic cantabo. Quod verbum agor et in Ieremia legitur, ubi scriptum est: Milvus in coelo cognovit tempus suum: turtur et hirundo, et ciconia custodierunt tempora sua [Ierem. VIII, 7].
26 (Vers. 16 seqq.) Reputabo omnes annos meos in amaritudine animae meae. Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam, ut non periret: proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam.
27 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Domine, salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini. LXX. Domine, de ipsa annuntiatum est tibi: et suscitasti spiritum meum, et consolatus vivificasti. Ecce in pace amaritudo mea: liberasti enim animam meam, ut non periret, et proiecisti post me omnia peccata mea.
28 Neque enim in inferno laudabunt te, neque mortui benedicent tibi. Neque sperabunt qui apud inferos sunt misericordiam tuam: viventes benedicent tibi, sicut et ego. Ab hodie enim filios faciam, qui annuntiabunt iustitiam tuam, Domine salutis meae, et non requiescam, benedicens tibi cum Psalterio, omnibus diebus vitae meae in conspectu domus Dei. Nulla res longa mortalium est, omnisque felicitas saeculi dum tenetur, amittitur. Cum enim tribulationis tempus advenerit, omne quod praeteritum est nihil adiuvat sustinentem. Unde stulta Epicuri sententia est, qui asserit recordatione praeteritorum bonorum, mala praesentia mitigari. Ergo Ezechias reputare se dicit omnes annos regni sui, et praeteritae, ut putabat, beatitudinis in praesenti amaritudine.
29 Et quia iam securus est, nec patitur quae refert, de humano statu philosophatur, et dicit: Domine, si sic vivitur: et tali sumus conditione generati, corripuisti me, sed vivificasti me, pacemque tribuisti, fugato Assyrio; sed pax mea omni mihi amaritudine fuit amarior, quia tranquillitate populis reddita, et urbe secura, ego solus limina mortis intravi.
30 Sed tu eruisti animam meam, ut non periret, vel praesenti vitae vel futurae. Proiecisti enim post tergum omnia peccata mea, ne illa tristis aspicerem, sed tuam misericordiam contemplarer. Infernus enim et mors non confitebuntur, neque laudabunt te, iuxta illud quod scriptum est: In inferno autem quis confitebitur tibi [Psal. VI, 6]? Confessioque in hoc loco, non pro poenitentia, sed pro gloria et laude accipitur, sicut et in Evangelio legimus, Confitebor [Al. confiteor] tibi, Domine, Pater coeli et terrae [Mat. XI, 25]. Non exspectabunt, inquit, qui descendunt in lacum, veritatem tuam: melius quam in LXX misericordiam. Qui enim in inferno est, non exspectat iudicii veritatem, sed misericordiam Dei: maxime cum Salvator ad inferna descenderit, ut vinctos de inferis liberaret. Pro lacu manifestius iidem inferos transtulerunt. Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. Et hic confessio pro laudatione ponitur. Neque enim sua scelera confitetur; sed gratias agit Deo: et non est pulchra laudatio in ore peccatoris [Eccli. XV]. Cumque infernus et mors non confiteantur nec laudent Deum, e contrario vita atque viventes Dominum glorificant.
31 Quodque sequitur: Pater filiis notam faciet veritatem tuam, hoc significat, quod in Deuteronomio dicitur: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi [Deut. XXXII, 7], ut per successiones et singulas generationes Dei in posteros clementia praedicetur. Pro quo LXX posuerunt: Ab hodie enim filios faciam, qui annuntiabunt iustitiam tuam. Causalisque coniunctio sequentia cum superioribus copulat: quod videlicet idcirco viventes et ipse vivens benedicant Deo, quia ab hac die facturus sit filios, qui annuntient veritatem eius, quod certe suae non erat potestatis.
32 Neque enim per Prophetam illi liberi repromissi sunt: sed praesens vita concessa. Praesertim cum impiissimum filium genuerit Manassen, qui repleverit Ierusalem sanguine, a porta usque ad portam, et non benedixit, sed maledixit Deo persequens sanctos eius. Possumus ergo iuxta LXX hoc dicere, quod non dixerit, filios faciam: sed παιδία, quos vel parvulos, vel pueros, sive infantulos et posteros intelligimus, ut ex eo quod ipse misericordiam consecutus est, omnis ventura posteritas hoc cognoscens, laudet eius incredibilem clementiam. Salvum ergo me fac, Domine; et omnes qui in te credimus, tuoque sumus auxilio liberati, cunctis diebus vitae nostrae te canemus in Templo.
33 (Vers. 21, 22.) Et iussit Isaias ut sumerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. Et dixit Ezechias, quod erit signum, quia ascendam in domum Domini. Hoc prius legendum est quam oratio Ezechiae, sive Scriptura, quam nunc interpretati sumus: ante enim cataplasma vulneri impositum est, et prius signum ab eo petitum futurae sanitatis, quam gratias ageret Domino, quod dicitur fecisse sanatus.
34 Aiunt Hebraei verbum [Rabanus et cod. Sangerm. apud Montfaucon, hic atque infra SIM, vel SIN, habent cum una tantum i littera.] SIIN, quod praetermisere LXX, ulcus sonare, non vulnus. Nam et Aquila Symmachusque et Theodotio ἕλκος interpretati sunt, per quod morbum regium intelligi volunt, cui contraria putantur, vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quaecumque sunt dulcia.
35 Ergo ut Dei potentia monstraretur, per res noxias et adversas sanitas restituta est. Alii SIIN, non ulcus, sed apostema suspicantur: quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et iuxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis, in cutis superficiem provocatur: ac per hoc non spernendam esse medicinam, quae usu constet et experimento: quia et hanc fecerit Deus.
36 Oratio igitur ac gratiarum actio hucusque conscripta est. Caeterum quod signum datum sit, superior historiae ordo narravit.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, XXXVII <<<     >>> XXXIX
monumenta.ch > Hieronymus > 38