monumenta.ch > Hieronymus > 37
Hieronymus, in Isaiam, 1, XXXVI <<<     >>> XXXVIII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 11, CAPUT XXXVII

1 (Vers. 1 seqq.) Et [Prior iste versiculus, qui iuxta Vulgatae divisionem capitis XXXVI, postremus est, ab Hieronymo autem, quod illi passim usuvenit huic capiti iungitur, antea eo quidem loco superioris capituli laudabatur ex vulgo recepta divisione, sed contra mss. codicum fidem, ipsamque Hieronymianae expositionis subnexae seriem, ex qua perspicuum plane est, hoc altero loco eum laudari a S. Doctore, his praecipue verbis, scindunt vestem, quia Rabsacen audiunt blasphemantem.] ingressus est Eliacim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobnas scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiarunt ei verba Rabsacis. Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Dei.
2 Et misit Eliacim qui erat super domum, et Sobnam scribam: et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetae, et dixerunt ad eum: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et correptionis, et blasphemiae dies haec, quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi [Al. parienti]. Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem, et exprobrandum sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus.
3 Leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam: et dixit ad eos Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. Ecce ego ei dabo [Al. dabo eis] spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. Perspicua relinquentes, ea tantum in quibus latens sensus est, disseramus.
4 Scindunt vestes, quia Rabsacen audiunt [Al. audierant] blasphemantem. Scindit et ipse rex vestimenta sua, quia peccatorum suorum, et populi esse credebat, quod Rabsaces usque ad portam Ierusalem venerit, et contra Dominum talia sit locutus. Unde pontifex quia Salvatorem blasphemasse credebat, scidit vestimenta sua [Matth. XXVI]: et Paulus ac Barnabas, deferentibus sibi Dei cultum Lycaonibus, sciderunt vestimenta sua [Act. XIV]. Pro regio ergo cultu obvolutus est sacco; et de palatio ad Templum gradiens, Eliacim pontificem, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus misit ad Isaiam filium Amos prophetae.
5 In quo regis consideranda humilitas atque prudentia. Ipse pergit ad Templum; principes populi et seniores Sacerdotum, non stolis sacerdotalibus, sed ciliciis opertos misit ad Isaiam filium Amos prophetae. Pro quo in Regum volumine legitur: Ipse coopertus est socco, et ingressus domum Domini, Eliacim praepositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus misit coopertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos [IV Reg. XIX, 1, 2]. Hic quia ipse de se Isaias scribebat historiam, non se appellavit Prophetam, sed filium Prophetae: ibi vero quia alter erat Scriptor historiae, ipsum scribit Prophetam. Quod quidem et de Matthaeo Evangelista legimus, quod ipse Matthaeus se dixerit publicanum [Matth. IX]: alii vero Evangelistae nomen publicani tacuerint, et Apostolicam tantum posuerint dignitatem; et quod in coniunctionibus Apostolorum, apud se secundus, apud alios primus sit.
6 Dixeruntque, inquit, ad eum: Haec dicit Ezechias, non rex, non tumens nomine imperii: Dies tribulationis, et corruptionis, et blasphemiae dies haec: tribulationis nostrae, correptionis Dei, blasphemiae hostium. Ponitque similitudinem parturientis mulieris et dolentis, quod ad partum usque pervenerit, et generare non possit, nec dicere: A timore tuo, Domine, concepimus, et doluimus, et peperimus spiritum salutis. Sequitur: Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis [Isai. XXVI, 18, sec. LXX]. Non enim audemus Dominum omnium, nostrum Dominum dicere, quo irascente tanta perpetimur; sed tuum dicimus Dominum.
7 Et hanc habemus ultionis fiduciam: quoniam vivens Deus blasphematur a cultore idolorum mortuorum. Et exprobraverunt sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus: Leva ergo orationem, nostram iacentem: non pro cuncto populo qui iam periit, sed pro reliquiis, quae obsidentur, cumque venissent servi regis Ezechiae ad Isaiam: rursum nomen Prophetae tacuit, ut coeptam servaret humilitatem.
8 Praevenitque eos Isaias: eodem enim spiritu quo futura noscebat, etiam absentem regem audierat: et dicit quid respondere deberent Domino suo, humiliati [Duo vat., humilitati mixta fiducia conscientiae. Leviora quaedam infra emendamus.] in ista fiducia conscientiae. Dicite, inquit, Domino vestro, qui vester est Dominus; meus enim haec dicit Dominus: Noli timere verba quibus non tu, sed ego sum blasphematus.
9 Nec dico universa quae regi Assyriorum sim facturus, ne meam videar iactare potentiam; sed quod dandus sit ei spiritus non Dei, sed adversarius. Auditoque nuntio, revertatur ad terram suam, et corruat in ea gladio, ut duo pariter quae optabat Ezechias, audiret, se obsidione et periculo liberandum, et inimicum iratumque regem in sua terra esse moriturum.
10 Si quis quaerat cur in libro Prophetiae, historia quae in Regum et Dierum voluminibus scripta est, mixta videatur, consideret quod historiae prophetia sit copulata, tam de liberatione urbis, quam de Assyrii interitu, et de reversione solis horarum decem, et quindecim annorum spatiis protelatis, quod et prophetiae est et historiae.
11 (Vers. 8 seqq.) Reversus autem Rabsaces, invenit regem Assyriorum praeliantem adversum Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. Et audivit de Taracha rege Aethiopiae dicentes: Egressus est, ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam dicens: Haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis dicens: Non dabitur Ierusalem in manum regis Assyriorum.
12 Ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt, et tu poteris liberari? Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei Gozan et Haram, et Reseph, et filios Edem, qui erant in Thalassar? Ubi est rex Hemath, et rex Arphad, et rex urbis Sapharvaim Ana [Al. Sepharvaim Anea] et Ava? Eisdem verbis eademque sententia scriptum est in Regum et Dierum volumine, quod Rabsaces iuxta Domini voluntatem, obsidionem deseruerit Ierusalem, et perrexerit ad dominum suum, quem, vel deserta, vel capta Lachis, ad oppugnandam Lobnam ire cognoverat. Ipse quoque Sennacherib audiens Taracham regem Aethiopum inferre sibi bellum, occurrit venienti, et nihilominus mittit nuntios ad Ezechiam, et Epistolas, ut quos necdum viribus ceperat, sermone terreret.
13 Et quomodo populo dixerat: Non te decipiat Ezechias [IV Reg. XVIII, 29]: eadem blasphemia loquitur ad regem: Non te decipiat Deus tuus [IV Reg. XIX, 10]. Ponitque exempla maiorum, quod quomodo caeteras terras non potuerint liberare dii sui de manibus eorum: sic nec Ierusalem liberetur. In enumeratione autem gentium caeterarum ponit ANA et AVA, quas LXX miscuerunt dicentes, [In uno Vatic. est aneagava: codices Graeci ἀναγουγάνα, anagugana: sicque legit Eusebius. Atque haberem unde probare lectionem, si diceret anagugava, ubi maxima υ in ν similitudo exscriptori fraudi esse potuit.] anavegava, coniunctionemque, et, id est, vau inter duas gentes Ana et Ava, lingua posuere Hebraea, ut ignorantibus una gens videatur aut civitas. Manifesta transcurrimus, ut in dubiis immoremur. Pugnasse autem Sennacherib regem Assyriorum contra Aegyptios, et obsedisse Pelusium: iamque exstructis aggeribus urbi capiendae, venisse Taracham regem Aethiopum in auxilium, et una nocte iuxta Ierusalem centum octoginta quinque millia exercitus Assyrii pestilentia corruisse, narrat Herodotus, [Herodoti de Senacheribo Aegyptum invadente testimonium habes lib. II, cap. 141. Berosi autem Chaldaei verba Iosephus laudat lib. X Antiquit. cap. 1, n. 4 quae sic Latine se habent: Senacheribus autem ab Aegyptiaco bello revertens, offendit ibi exercitum, quem sub Rapsacis imperio reliquerat, peste divinitus immissa deletum, prima nocte, posteaquam urbem oppugnare coeperat, absumptis cum ducibus et tribunis centum octoginta quinque millibus militum. Qua clade territus, et de reliquis copiis sollicitus, maximis itineribus in regnum suum contendit ad regiam, quae Ninus dicitur Ubi paulo post per insidias seniorum e filiis suis. Adromelechi et Selennari, vitam amisit, occisus et in ipso sepultus templo Arasci, quem praecipuo cultu dignabatur. Quibus ob parricidium a popularibus pulsis, et in Armeniam fugientibus. Assarachodas minor filius in regnum successit. Atque hic fuit huius expeditionis exitus. Confer Usserium quoque ad annum mundi 4004.] et plenissime Berosus, Chaldaicae scriptor historiae, quorum fides de propriis libris petenda est.
14 (Vers. 14 seqq.) Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos: et ascendit in domum Domini, et expandit eos coram Domino, et oravit ad Dominum dicens: Domine, exercituum Deus Israel, qui sedes super Cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae: tu enim fecisti coelum et terram. Inclina, Domine, aurem tuam et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem. Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum: et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum.
15 lignum et lapides; et comminuerunt eos. Et nunc Domine Deus noster, salva nos de manu eius: et cognoscant omnia regna terrae, quia tu es Deus solus. Contra Sennacherib regis blasphemias solita Ezechias arma corripuit. Rursumque pergit ad Templum, et Epistolas eius expandit coram Domino. Prius tacuerat, non enim audebat Domini timore perterritus in Templo ora reserare, nec liberas ad Deum preces fundere.
16 Nunc autem quia iam audierat Isaiam dicentem: Ne timeas a facie verborum quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me, et caetera: audacter Dominum deprecatur, et solum Deum asserit esse viventem: quae idola intelligimus imagines mortuorum. Quodque infert: Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum: et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapides: et comminuerunt eos, multis probatur historiis, quae scribunt reges Persarum venisse in Graeciam, et subvertisse atque spoliasse templa Graecorum: ultionemque postulat, ut per occasionem sui omnia regna cognoscant quod solus sit Deus, qui possit suos de discrimine liberare.
17 (Vers. 21 seqq.) Misit autem Isaias [Al. Iosias] filius Amos ad Ezechiam dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum, hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te et subsannavit te virgo filia Sion: post [Al. propterea] te caput movit filia Ierusalem.
18 Cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti vocem tuam, et levasti altitudinem oculorum tuorum, ad Sanctum Israel? In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi [Al. ascendam] altitudinem montium, iuga Libani, et succidam excelsa cedrorum eius, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius.
19 Ego fodi, et bibi aquam: et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum. Quia tam audacter Ezechias Dominum deprecatus est, nec misit ad Isaiam, ut prius miserat, non ipse Propheta pergit ad eum, sed mittit nuntios qui ei dicerent verbis Dei: Super Sennacherib contra quem rogas, Domini ista sententia est: Virgo Sion, et filia Ierusalem (quae ideo virgo appellatur et filia, quia cunctis gentibus simulacra adorantibus hominum mortuorum, haec sola conservet castitatem religionis Dei, et unius divinitatis cultum) subsannavit te atque despexit; et quae ne ad maiorem te blasphemiam concitaret, praesenti non responderat, post abeuntem movit caput suum, certa de ultione, secura de poena.
20 Et haec locuta est: Non contra me, sed contra Dominum superbisti: nec ipse per te, sed per servos tuos, ut maior esset arrogantia [Legerat olim Rabanus, ut maior esset arrogantia, Dominum blasphemasti.] blasphemantis. Dixisti enim quod in quadrigarum tuarum multitudine ascenderes altitudinem montium, et iuga Libani, et excelsas succideres cedros atque abietes illius.
21 Quod vel de cunctis gentibus μεταφορικῶς principibusque earum debemus accipere, vel de Ierusalem, quae interpretatur Libanus, ut cedros eius atque abietes ad potentes quosque et optimates: altitudinem vero summitatis illius saltumque Carmeli referamus ad Templum. Ipse enim supra dixerat: Numquid non audisti quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt? ergo nec tu poteris liberari.
22 Quodque infert: Ego fodi et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum, iuxta historiam hoc intelligi potest, quod prae multitudine exercitus, omnia fluenta exsiccaverit, ut puteos sibi fodere sit compulsus. Iuxta translationem: quod omnes populos, qui interdum sub aquarum nomina describuntur, suo vastaverit exercitu.
23 Pro quo soli Septuaginta transtulerunt, et posui pontem [Al. potentem, vel potestatem], et desertas feci aquas, et omnem congregationem aquarum: quod scilicet nulla sibi gens invia fuerit, sed super omnes populorum aquas suo calcaverit pede.
24 (Vers. 26 seqq.) Numquid non audisti quae olim fecerim ei? ex diebus antiquis ego plasmavi illud, et nunc adduxi eos, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum. Habitatores earum breviata manu, contremuerunt, et confusi sunt: facti sunt sicut fenum agri, et gramen pascuae, et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret. Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me, cum fureres adversum me.
25 Superbia tua ascendit in aures meas, ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis: et reducam te in viam per quam venisti. Haec ex persona Dei contra verba Assyrii sentienda sunt, quod ad blasphemiam eius sic responderit Dominus: Num ignoras quod haec quae fecisti, mea feceris voluntate, et ego haec futura praedixerim, ac per te facienda mandaverim? Itaque quod olim decrevi, hoc expletum est tempore, ut colles, id est principes qui inter se ante pugnabant, et civitates munitissimae, me contrahente manum meam, nec solitum praebente auxilium, eradicarentur et contremiscerent, ac perirent: et compararentur, non olivae et vineae, fructuosisque arboribus, sed feno et gramini, herbisque domatum, quae frugibus impedimento sunt et ante marcescunt, quam ad maturitatem perveniant.
26 Itaque et sessionem, et egressum, et introitum tuum ante cognovi, et insaniam qua contra me debacchaturus eras, Prophetis vaticinantibus, sum locutus (Sap. ad cap. XIII, 4): per quos olim dicturum esse te noveram: In coelum ascendam: super sidera coeli ponam thronum meum, eroque similis Altissimo. Itaque furor tuus, et superbia tua pervenit in aures meas, et nequaquam ultra te portabo, ut intelligas quod potuisti non tuis potuisse te viribus, sed meo arbitrio.
27 Merebantur enim impiae gentes, et infructuosae arbores, ut per te, quasi securim et serram meam, succiderentur et caderent. Itaque ponam circulum, sive chamum in naribus tuis, ut blasphemantia [Al. blasphemantiam] ora constringam, et nequaquam ultra talia loqui audeas: frenumque iniiciam labiis tuis, quod tuam ferociam domet, et te reducat in Assyrios.
28 Qua translatione et in Psalmis contra impios Scriptura abutitur: In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non appropinquant tibi [Ps. XXXI, 12].
29 (Vers. 30 seqq.) Tibi autem hoc erit signum: Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere: in anno autem tertio seminate, et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum, quia de Ierusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion.
30 Zelus Domini exercituum faciet istud. Omnia haec Propheta per nuntios ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: nunc ad ipsum sermonem facit, ne forsitan dubitet ventura quae dicta sunt. Et idcirco vel maxime Prophetae apud populum sermonum suorum habebant fidem: quia non solum de his quae multa post saecula futura erant, sed etiam quae in continenti, et post non grande temporis spatium essent implenda, memorabant: et quod intra biennium, et rex Assyrius interiret, et urbi Ierusalem securitas redderetur.
31 Hoc erit, inquit, signum eorum quae futura praenuntio, quod hoc anno ea comedas, quae sponte nascuntur. Sive iuxta LXX quae prius severas. Anno autem secundo, iuxta Symmachum, pomis vescere: sive iuxta eosdem, quae de praeteritis segetibus, et cadente in terram semine, pullulaverint. In anno autem tertio, fugato iam Assyrio et obsidione laxata, seminate, et metite, et plantate vineas, et fructus earum comedite. Siquidem parvae urbis huius reliquiae, quae nunc hostili vallantur exercitu, et evasuras se esse non credunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam ac felicitatem, ut instar arboris alta radice fundatae pomis densissimis impleantur.
32 De Ierusalem enim, et de monte Sion egredientur reliquiae, et implebunt terram Iudaeam, non suo merito, sed Dei misericordia, immo zelo quod adversus impios zelatus est populum suum.
33 (Vers. 33, 34.) Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum. Non introibit civitatem hanc, et non iaciet ibi sagittam, nec occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu eius aggerem. In via qua veniet, per eam revertetur, et urbem hanc non ingredietur, dicit Dominus: protegamque civitatem istam, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum. Revertitur ad propositum, et post futurorum spem praesentem excutit metum.
34 Non enim erat tanta laetitia super his quae longo post tempore ventura promiserat, quanta cura de imminentibus. Quod autem dicit Assyrium recessurum, nec levaturum contra Ierusalem clypeum, nec iacula missurum, neque urbem munitionibus et aggere esse vallandam, adversariumque per viam qua venerat reversurum, et liberandam civitatem obsidione praesenti, et ad extremum infert: propter me et propter David servum meum, illud significat, quod non merito suo, sed De clementia conserventur, immo patris eorum David memoria.
35 In quo admonentur et suae negligentiae, et illius fidei atque iustitiae, quod in tantum iustitiam diligat Deus, ut etiam posteros sanctorum hominum, non suo merito, sed maiorum virtute tueatur.
36 (Vers. 36 seqq.) Egressus est autem Angelus Dei, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia: et surrexerunt mane, et ecce omnia cadavera mortuorum. Et egressus est et abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. Et factum est cum adoraret in templo Nesrach Deum suum, Adramelech et Sarasar, filii eius, percusserunt eum gladio: fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asaraddon filius eius pro eo. Centum octoginta quinque millia fortissimorum virorum ab uno Angelo, una nocte caeduntur, et absque vulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens a corporibus animas, Dei voluntate.
37 Super quo in Paralipomenis legitur: Et misit Dominus Angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam [II Paral. XXXII, 24]. Qui idcirco servatus est, ut sciret potentiam Dei, et blasphemantia ora comprimeret: fieretque testis illius maiestatis, quem paulo ante contempserat.
38 Quod autem intulit: Et surrexerunt mane, vel Israelitas, vel reliquos exercitus eius accipiamus: licet in Regum scriptum sit volumine, quod cum ipse rex diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum [III Reg. XIX]. Pharao quoque in decem Aegypti servatur plagis, ut novissimus pereat: quod et iste passus [Al. passurus] est. Cum enim reversus esset in Niniven urbem primam regni sui, et adoraret in templo Nesrach Deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, et delubrum idoli sui triumphans et gratulabundus incederet, contemptor veri Dei in fano falsi [Al. sui] numinis trucidatur: nec Angeli perit gladio, quod erat commune cum pluribus, sed parricidio filiorum. Qui cum fugissent in terram Ararat, quod intelligitur Armenia, successit in patris locum Asaraddon, quem Scriptura testatur misisse habitatores [Rectius Samariam cum Victorio legimus pro quo antea erat Samaria.] Samariam; ne terra maneret inculta. Ararat autem regio in Armenia campestris est, per quam Araxes fluit, incredibilis ubertatis, ad radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur.
39 Ergo et Arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante Diluvio, non ad montes generaliter Armeniae delata [Al. deleta] est, quae appellatur Ararat, sed ad montes [Hi nimirum montes, quod campo Ararat imminerent, Ararat dicti sunt. Quod vero Gordiaeis non Tauri montibus Arcam adhaesisse Veteres magno numero docent, minime S. Doctor infirmat, quin potius explicat luculentius, siquidem ex Strabone constat lib. XI, Tauri montes ob diversas sui partes Gordiaeos quoque a nonnullis appellatos; potuitque adeo pars Tauri, quae campo Ararat imminebat, sub Gordiaeorum nomine comprehendi. Vid. in Ierem. Commentar. cap. LI, vers. 17.] Tauri altissimos, qui Ararat imminent campis.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, 1, XXXVI <<<     >>> XXXVIII
monumenta.ch > Hieronymus > 37