monumenta.ch > Hieronymus > 36
    >>> XXXVII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 11, CAPUT XXXVI

1 (Vers. 1 seqq.) Et factum est in quarto decimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas. Et misit rex Assyriorum Robsacen de Lachis in Ierusalem ad regem. Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris, in via agri fullonis.
2 Et egressus est ad eum Eliacim filius Helciae, qui erat super domum: et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis, et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia qua confidis? aut quo consilio et fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum: cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam: sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo.
3 Quod si responderis mihi, in Domino Deo nostro confidimus, nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria; et dixit Iudae et Ierusalem: Coram altari isto adorabitis? Et nunc trade te Domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum.
4 Et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis Domini mei minoribus? quod si confidis in Aegypto: et in quadrigis, et in equitibus: et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam. Historia manifesta est, et interpretatione non indiget: pleniusque in Regum et Dierum voluminibus haec eadem scripta referuntur, quod anno tertio Osee filii Hela regis Israel, regnaverit Ezechias filius Achaz regis Iuda.
5 Viginti quinque, inquit, annorum erat cum regnare coepisset, et viginti et novem annis regnavit in Ierusalem, et fecit quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia quae fecerat David pater eius. Et post paululum: In Domino Deo Israel speravit, et post eum non fuit similis illi, de cunctis regibus Iuda, sed neque in his qui ante eum fuerunt: adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis eius: fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus Moysi: unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quae procedebat, sapienter se agebat [IV Reg. XVIII, 2, 7]. Rebellavit autem contra regem Assyriorum, et non servivit ei: in cuius sexto anno imperii, Salmanasar rex Assyriorum cepit Samariam, et decem tribus quae appellabantur Israel; et transtulit eas in Assyrios, collocavitque in Hala et Habor fluviis Gozan, in civitatibus Medorum [IV Reg. XVII, ] [et XVIII]. Post annos autem septem, id est, quarto decimo anno Ezechiae, rex Assyriorum Sennacherib ingressus Iudaeam, obsedit civitates eius munitas, volens eas capere.
6 Cumque obsideret Lachis, misit ad eum Ezechias nuntios, dicens: Peccavi, recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Cumque trecenta talenta argenti, et triginta auri ad regis imperium persolvisset, fractis ianuis Templi Domini, et laminis eius detractis, quas ipse affixerat, misit rex Assyriorum Thartan et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Ierusalem: qui cum ascendissent, venerunt in Ierusalem, et steterunt contra aquaeductum piscinae superioris, quae est in via agri fullonis, vocaveruntque ad se regem. Egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciae praepositus domus, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph, a commentariis; dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiae: Haec dixit rex magnus, rex Assyriorum, et caetera quae in historia continentur.
7 In quo arrogantia consideranda Rabsacis, quod velut quaedam contraria fortitudo, imitatur consuetudinem Prophetarum, ut quod illi solent in prologis ponere: Haec dicit Dominus, quo auctoritatem et magnitudinem loquentis ostendat, iste nunc dixerit: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum. Egressus est autem ad eum Eliacim filius Helciae qui erat praepositus domus, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph, a commentariis.
8 Iste est Eliacim filius Helciae, de quo in Visione vallis Sion supra (Ad cap. XXII, 20, 21) legimus: Vocabo servum meum Eliacim filium Helciae, et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu eius, et erit quasi pater habitantium in Ierusalem, et domui Iuda, et caetera.
9 Haec autem dicuntur ad Sobnam, qui ante eum praepositus Templi fuit, de quo in eadem scriptum est visione: Vade et ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum Templi [Ibid., 15], quem tradunt Hebraei Rabsacis comminatione perterritum tradidisse manus Assyriis, et inferiorem partem Ierusalem adversariis prodidisse, exceptaque arce Sion et Templo, nihil aliud remansisse quod non tenuerit Assyrius.
10 Unde errant qui Sobnam, qui nunc cum Eliacim, et Ioahe ad Rabsacen egreditur, eumdem putant quem et supra. Ibi enim Sobna praepositus Templi ponitur, qui ab Assyriis dicitur esse capiendus: hic autem Sobna scriba, hoc est, γραμματεὶς, qui Hebraice appellatur SOPHER , et est superiori ὁμώνυμος. Rabsacen autem, qui Hebraea lingua locutus sit, filium Isaiae Prophetae Iudaei autumant, qui et ipse proditor fuerit: relictumque filium Isaiae alterum, appellari Iasub, qui in lingua nostra relictum sonet.
11 Porro alii arbitrantur eum fuisse Samariten, et idcirco Hebraicum scisse sermonem, et tam audacter et impie Dominum blasphemare. Consideremus ergo verba Rabsacis; ac primum quod dicit: Confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum, falsum est: nulla enim narrat historia quod Ezechias ad Aegyptios miserit, et Pharaonis auxilium postularit.
12 Quodque infert: Si responderis mihi, in Domino Deo nostro confidimus, verum est. Sed rursum iungit mendacium veritati, quod abstulerit Ezechias excelsa illius et altaria. Hoc enim non contra Deum, sed pro Deo fecerat; ut idololatria et veteri errore destructo, iuberet Deum adorari in Ierusalem, ubi erat Templum eius: quamquam legamus pessima consuetudine, in montibus collibusque exstructo iam altari, populum Deo victimas immolasse.
13 Quodque paucitatem obsessorum volens ostendere, equorum duo millia pollicetur, quorum Ezechias ascensores praebere non possit, non de imbecillitate venit populi Iudaeorum qui equitandi carebat scientia: sed observatione mandatorum Dei, qui per Moysen super rege praeceperat Israel: Non multiplicabit [Al. multiplicaret] sibi equos: et uxores plurimas non habebit [Deut. XVII, 16, 17]. Sin autem me, inquit, servum Sennacherib, qui sum minimus famulorum eius, non vales sustinere, quomodo tantam regis potentiam sustinebis? Ad id autem quod dixerat: Si responderis mihi in Domino Deo confidimus, callide prudenterque respondit, se non sua voluntate, sed Domini venisse praeceptis.
14 Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam. Et est argumentum: certe sine Domini voluntate huc venire non poteram. Cum autem venerim et multas ceperim civitates, et pars Ierusalem maneat intacta, manifestum est me eius voluntate venisse. Legi in cuiusdam Commentario eumdem esse Sennacherib qui et Samariam ceperit, quod omnino falsum est.
15 Sacra enim narrat Historia primum Phul regem Assyriorum, sub Manahen rege Israel, vastasse decem tribus. Secundum Theglathphalasar sub Phacee filio Romeliae Israel venisse Samariam. Tertium Salmanasar sub Osee rege Israel totam cepisse Samariam [IV Reg. XV, XVII]. Quartum fuisse [Nostri mss. Sergon et Esereddon legunt.] Sargon, qui expugnavit Azotum [Isa. XX]. Quintum Asaraddon qui translato Israel, Samaritanos in terram Iudaeam custodes miserit [IV Reg. XVII]. Sextum Sennacherib qui sub Ezechia rege Iudae, capta Lachis et caeteris Iudaeae urbibus, obsederit Ierusalem [IV Reg. XVIII]. Alii autem unum atque eumdem multis putant nominibus appellari.
16 (Vers. 11 seqq.) Et dixit Eliacim et Sobna et Ioahe ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua, intelligimus enim: ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi qui est super murum. Et dixit ad eos Rabsaces: Numquid ad Dominum tuum, et ad te misit me Dominus meus, ut loquerer omnia verba ista, et non potius ad viros qui sedent in muro: ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum? Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna Iudaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum.
17 Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit vos eruere, et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum. Accusatio Rabsacis, Ezechiae testimonium est: quod captis cunctis Iudaeae urbibus confisus in Domino sit, dixeritque ad populum: Nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quae est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo.
18 Cum illo est brachium carneum; nobiscum est Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Et confortatus est, inquit, populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iudae. Unde Rabsaces destruere vult, quod ille construxerat; et loquitur ad populum, Non seducat vos Ezechias: et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo.
19 Quod autem Eliacim et Sobna, et Ioahe humiliter deprecantur: Loquere ad servos tuos Syra lingua, intelligimus enim; et non loquaris ad nos Iudaice in auribus populi qui est super murum, hunc sensum habet: Quid necesse est populum falsis terroribus commoveri, et vanam iactare virtutem? loquere linguam quam populus non intelligit.
20 Si quidem nos habemus linguae tuae scientiam: novimusque sermonem Syrum, qui utrisque communis est. Ad quod Rabsaces arroganter: Num, ait, ad Dominum tuum, et ad te misit me Dominus meus, et non potius ad viros qui sedent in muro? Rursumque augens comminatione terrorem, ut comedant, inquit, stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum? per quae ostendit fame eos et penuria, sitique esse capiendos. Simulque illecebram iungit formidini: ut quos terrore non vicerat, repromissionibus et persuasione decipiat, dicens ex sermone regis Assyriorum.
21 (Vers. 16-18.) Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternae suae: donec veniam, et tollam vos ad terram, quae est similis terrae vestrae: terram frumenti et vini, terram panum et vinearum. Ne conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos.
22 Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? Pro quo in Regum volumine legitur: Facite mecum quod est utile, et egredimini ad me [IV Reg. XVIII, 31]. Ergo sensus idem est. Facite, inquit, quod vobis prosit, et in benedictionem vestram proficiat. Sive hoc dicit: Benedicite regi Assyrio, et laudate eum, et Dominum confitemini, ut praemia consequamini, et donec revertar de Aegypto, sive capta Lobna, redeam, habitate in urbe vestra; et rebus vestris fruimini.
23 Postea autem veniam, et transferam vos in terram quae similis est terrae vestrae, frumenti, vini et olearum. Nec dicit nomen regionis, quia aequalem terrae repromissionis invenire non poterat: sed similitudinem pollicetur. Hoc enim unusquisque desiderat, in quo natus est. Quidam putant terram eis Mediae repromitti, quae habebat terrae Iudaeae similitudinem, tam in situ quam in frugibus. Quodque infert.
24 (Vers. 19 seqq.) Ubi est Deus Hemath et Arphad? ubi est Deus Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Ierusalem de manu mea? Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim eis rex dicens: Ne respondeatis ei. Hoc ostendit quod omnibus his diis Samaria servierit, et idcirco capta sit.
25 Sin autem, ait, tantis diis praesidentibus, decem tribus facile superavimus, quanto magis vos, immo solam Ierusalem, uno Deo praesule, vincemus facilius? Tacuitque omnis populus, et non respondit ei quidquam. Siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent ei. Vere iustus Ezechias, agens cuncta fideliter universaque consilio.
26 Ideo autem iusserat blasphemanti Assyrio non responderi, ne eum ad maiores blasphemias provocaret. Unde scriptum est: Ne succendas carbones peccatoris [Eccl. VIII, 13]; et in psalmo legimus: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui, et humiliatus sum, et tacui de bonis [Ps. XXXVIII, 23]; et iterum: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis: ne declines cor meum in verba malitiae [Ps. CXL, 3].
Hieronymus HOME



    >>> XXXVII
monumenta.ch > Hieronymus > 36