Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 11, PRAEFATIO
1 | Difficile, immo impossibile est placere omnibus: nec tanta vultuum, quanta sententiarum diversitas est. In explanatione duodecim prophetarum longior quibusdam visus sum, quam oportuit; et ob hanc causam in Commentariolis Danielis brevitati studui, praeter ultimam et penultimam visionem, in quibus me necesse fuit ob obscuritatis magnitudinem sermonem tendere: praecipueque in expositione septem et sexaginta duarum et unius hebdomadarum, in quibus disserendis quid Africanus temporum scriptor, quid Origenes, et Caesariensis Eusebius, Clemens quoque Alexandrinae Ecclesiae presbyter, et Apollinaris Laodicenus. |
2 | Hippolytusque, et Hebraei, et Tertullianus senserint, breviter comprehendi: lectoris arbitrio derelinquens quid de pluribus eligeret. Itaque quod nos verecundia fecimus iudicandi, et eorum honore qui lecturi erant, quibusdam forte non placeat, qui non Antiquorum opiniones, sed nostram sententiam scire desiderant. Quibus facilis responsio est, noluisse me sic unum recipere, ut viderer alios condemnare. |
3 | Et certe si tanti et tam eruditi viri fastidiosis lectoribus displicent, quid de me facturi erant, qui pro tenuitate ingenioli invidorum morsibus pateo? Sin autem supradictos viros, magistros Ecclesiae nominavi, illud intelligant, me non omnium probare fidem, qui certe inter se contrarii sunt; sed ad distinctionem Iosephi, Porphyriique dixisse, qui de hac quaestione plurima disputarunt. |
4 | Quod si in expositione statuae pedumque eius, et digitorum discrepantia, ferrum et testam super Romano regno interpretatus sum, quod primum forte, dein imbecillum Scriptura portendit, non mihi imputent, sed Prophetae. Neque enim sic adulandum est principibus, ut sanctarum Scripturarum veritas negligatur, nec generalis disputatio unius personae iniuria est. Quae cum benigno meorum studio caveretur, Dei iudicio repente sublata est: ut amicorum in me studia, et aemulorum insidiae monstrarentur. |
5 | Sed haec alias: nunc quod coepimus exequamur. Undecimus in Isaiam liber, o virgo Christi Eustochium, quia magnam partem historiae disserturus est, facilior erit in principiis, et usque ad duas sui partes, reliqua simili more dictanda sunt: et sic studendum brevitati, ut nullum damnum fiat intelligentiae. |