Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 10, CAPUT XXXII
1 | (Vers. 1 seqq.) Ecce cum iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praeerunt. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate: sicutrivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta. Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. |
2 | Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur magnus. Fatuus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuefaciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii: cum loqueretur pauper iudicium. Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. LXX: Ecce enim rex iustus regnabit, et principes cum iudicio praeerunt. |
3 | Et erit homo occultans sermones suos, et abscondetur quasi ab aqua quae fertur: et apparebit in Sion, sicut fluvius currens, inclytus in terra sitienti, et nequaquam erunt confidentes in hominibus: sed aures suas ad audiendum dabunt, et cor infirmorum attendet auditui: et linguae balbutientium cito discent loqui pacem: et nequaquam dicent stulto ut princeps sit, nec ultra dicent ministri tui, tace. Fatuus enim fatua loquetur, et cor eius vana intelliget ad perficiendam iniquitatem, et loquendum ad Dominum errorem, ut dispergat animas esurientes, et animas sitientes vacuas faciat. |
4 | Consilium enim pessimorum iniqua cogitabit: interficere humiles sermonibus iniquis, et dissipare verba humilium in iudicio. Pii autem sapientiam cogitarunt, et hoc consilium permanet. Iuxta LXX Interpretes qui dixerunt: Ecce enim rex iustus regnabit, et principes cum iudicio praeerunt, quae sequuntur superioribus copulanda sunt, his videlicet, in quibus prius capitulum finitum est: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Ierusalem. Iuxta Hebraicum finita priore Prophetia, de his qui in Aegyptum descendebant: nunc alterius vaticinationis exordium est, de adventu scilicet Christi et Apostolorum eius. |
5 | Iste enim rex regnabit iuste: non accipiens personam in iudicio, et principes illius cum veritate praeerunt, causas, non homines considerantes. Et quicumque sub eius umbraculo fuerit, sic tutus erit in tribulationibus et angustiis, et in mundi istius tempestate, quomodo qui ventum et turbinem fugiens, se tuto abscondit loco; et qui purissimos fontes invenit in deserto; et qui in vehementi aestu solis ardore cuncta torrente, sub prominenti saxo requieverit. |
6 | Ubi nos diximus: sicut rivi aquarum in siti, Septuaginta transtulerunt: et apparebit in Sion quasi fluvius currens. Verbum enim Hebraicum, de quo supra disputavimus, BASAION, quod dicitur in siti, sive in siccitate, et in invio, Septuaginta et Theodotio, in Sion interpretati sunt: pro SAION, id est, siti, legentes SION, quae eisdem litteris scribitur. |
7 | Cum ergo Christus regnaverit, et principes eius praefuerint in iudicio, non caligabunt oculi credentium, et aures audientium diligenter attendent, quae prius surdae erant, et cor quondam stultorum intelliget scientiam, et lingua balbutientium atque mutorum, quae Christum sonare non poterat, pleno apertoque sermone Dominum confitebitur. Non vocabitur ultra is qui stultus est, princeps [I Cor. I]. Stultam enim fecit Deus sapientiam huius saeculi. |
8 | Neque fraudulentus doctor atque perversus appellabitur magnus in populis: Scribae videlicet et Pharisaei, quibus Dominus loquebatur: Stulti et caeci, quid maius est, aurum an templum quod sanctificat aurum [Matth. XXIII, 17]. Fatuus enim fatua loquetur, pro quo in Hebraico scriptum est: NABAL NABALA IDABBER. Hoc dicimus, ut verba Abigail exponamus, dicentis de Nabal Carmelio: Secundum nomen suum insipiens est [I Reg. XXV, 25]. Vere enim fatuus fatua loquetur, et cor eius perficiet iniquitatem, qui ibi timuit ubi non erat timor, et abutebatur stultitia pro sapientia, dicens: Hic si ex Deo esset, non solveret sabbatum [Ioan. IX, 16]. Quod usque hodie facit magister synagogarum, ut perficiat simulationem, pro qua in Hebraico scribitur ONEPH, id est, ὑπόκρισις. Unde saepius ad Pharisaeos dicitur: Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae [Matth. XXIII, 14]. Et loquatur, inquit, ad Dominum fraudulenter: Magister, scimus quia ex Deo es, et quod ad te non pertinet de hominibus, licet censum dari Caesari, an non [Ibid., XXII, 16, 17]. Qui vacuefaciunt animas esurientis populi, et potum auferunt sitientibus turbis, nec ipsi intrantes, nec alios intrare patientes. |
9 | Fraudulenti enim doctoris et principis omnia vasa et arma [Al. amara] sunt pessima; qui concinnat dolos ad perdendos simplices in sermone mendacii, dicens ad deceptum populum: Scrutare et vide, quoniam Propheta de Galilaea non surget [Al. resurget] [Ioan. VII, 52]. Cum loqueretur ad eos pauper iudicium, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est [II Cor. VIII]. Vere enim iudicium eis Christus, et iustitiam loquebatur, dicens: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi: si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite [Ioan. X, 37]. Iste pauper qui loquitur iudicium, princeps et Dominus, ea quae principe digna sunt cogitabit, dicens: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel [Matth. XV, 14]. Et sollicitus erit pro infidelibus salvare cupiens non credentes; et stabit super duces suos Apostolos, quorum ad unum loquitur: Tu autem homo unanimis, dux meus et notus meus [Psal. LIV, 14]. Haec iuxta Hebraicum, a quo LXX non solum verbis, sed et sensibus in plerisque discordant. |
10 | Cum enim rex iustus regnaverit, et principes illius imperaverint cum iudicio, erit homo abscondens sermones suos, homo qui per naturam Deus est, et abscondet sermones suos, loquens eis in parabolis [Matth. XX, 21, 23, 24, ] [et XXV]. Abscondet autem quasi ab aqua currente, a populo scilicet Iudaeorum, qui instar aquae pro magistrorum voluntate huc illucque fertur et trahitur. |
11 | Qui homo abscondens apud incredulos sermones suos, apparebit in Sion, hoc est, in Ecclesia quasi fluvius inclytus, et decurrens in terra sitienti. Apparebit enim gentilium populo, qui prius veritatis patiebatur sitim; et rigabit arva sitientia fluvius Dei, de quo scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Psal. XLV, 4]. Et in alio loco: Flumen Dei repletum est aquis [Psal. LXIV, 10]. Ipse enim loquitur in Evangelio: Qui sitit, veniat ad me, et bibat. |
12 | Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ioan. VII, 38]. Tunc nequaquam habebunt fiduciam in magistris; sed praebebunt aures suas ad audiendum Dominum; et tam corde quam lingua pacem Domini fatebuntur, deserentes stultos principes et ministros eorum, qui credentibus in Iesum, imperabant silentium. Quae sequuntur, eumdem prope sensum, quem et Hebraicum, continent; et possunt haereticis coaptari. Hi enim loquuntur contra Dominum mendacium, et pervertunt animas esurientes atque sitientes, et vacuas abire faciunt; ut etiam si quid naturaliter boni habeant, magistrorum amittant vitio, quorum omne consilium est, ut perdant humiles iniquis sermonibus, et dissipent verba humilium in iudicio. In quo pariter annotandum, quod qui ab eis decipi potest, humilis sit, et terrae cohaerens. |
13 | (Vers. 9 seqq.) Mulieres opulentae, surgite et audite vocem meam: filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. Post dies et annum, et vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia: collectio ultra non veniet. Obstupescite opulentae, conturbamini confidentes: exuite vos, et confundimini. Pro quo Symmachus interpretatus est, nudamini: sequitur. |
14 | Accingite lumbos vestros, super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili: super humum populi mei spina et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis? Domus enim dimissa est: multitudo urbis relicta est: tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum: gaudium onagrorum pascua gregum. |
15 | Donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in Charmel, et Charmel in saltum reputabitur. Et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in Charmel sedebit. Et erit opus iustitiae pax: et cultus iustitiae silentium: et securitas usque in sempiternum. Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. LXX, pro tenebris et palpatione, quae factae sunt super speluncas usque in sempiternum, transtulerunt, et erunt villae tuae speluncae usque in aeternum: quod in Hebraico dicitur OPHEL et BEEN, quas Hebraei duas turres in Ierusalem fuisse arbitrantur, excelsas atque firmissimas, quae his appellantur nominibus. Quarum prior interpretatur tenebrae, sive nubilum, quod usque ad nubes erigeret caput. |
16 | Altera, probamentum et firmitas, sive, ut Symmachus vertit, inquisitio: eo quod in contemplando culmine eius oculi fallerentur. In fine quoque capituli ita interpretati sunt: Beati qui seminant super omnem aquam, ubi bos et asinus calcant. Post vocationem gentium, quando Christus rex imperaverit cum iustitia, et principes eius, Apostoli et apostolici viri praefuerint credentibus cum iudicio, dirigetur sermo propheticus ad mulieres opulentas, quas vel urbes Iudaeae, vel synagogas illius temporis, vel ut plerique arbitrantur, matronas divitum quondam populi Iudaeorum debemus accipere, quibus quasi iacentibus dicitur post ruinam: Surgite; et nihilominus appellantur filiae confidentes, sive sperantes: praecipiturque eis ut audiant sermones Domini, et recordentur dierum et anni, de quo in consequentibus dicturi sumus, ipso Salvatore dicente: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me: praedicare captivis remissionem, et caecis visum: vocare annum Domini acceptabilem [Luc. IV, 18, 19], et ipsa recordatio fiat eis iuxta Septuaginta in dolorem cum spe, ut plangant se Dominum denegasse, et spem habeant salutis, si egerint poenitentiam. |
17 | Dicit enim vindemiam consummatam, et post ultimam vastitatem, quae sub Vespasiano et Tito Adrianoque accidit, nequaquam aliam captivitatem esse venturam, nec remansuros botros in populis, qui deinceps colligendi sunt. Unde provocantur ad planctum, et iubentur nudare pectora, et accingere lumbos suos, eo quod regio quondam desiderabilis, et vinea fertilis, de qua scriptum est: Ego plantavi te vineam fructiferam, totam veram: quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae [Ier. II, 21]? Romano vastante, deleta sit. |
18 | Super humum, inquit, populi mei, spinae et vepres, sive fenum ascendet. Et est sensus: Si terram Iudaeam, quae repromissionis terra est, spinae repleverunt et vepres, quanto magis alias civitates quae plenae sunt gaudio, et quae illud evangelicum consequentur; Vae qui gaudetis nunc, quoniam plorabitis [Luc. VI 25]! Dominus [Al. Domus] enim, id est, templum meum dimissum est, dicente me ad Apostolos: Surgite, abeamus hinc [Ioan. XIV, 31]; et ad incredulos: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Luc. XV, 35]. Adyta Templi, et secreta mysteria, palpabiles tenebrae possederunt, et facta sunt nequaquam cellaria vasorum Domini, sed speluncae usque in sempiternum. |
19 | Audierant enim a Domino Salvatore [Matth. XXI. 13]: Domus Patris mei, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum. Gaudium, inquit, onagrorum, pascua gregum. Quod vel iuxta litteram intelligendum est, eo quod deserta sint omnia; vel spiritualiter, quod expulso Israele, feri homines et Dei notitiam non habentes, habitent in Iudaea. |
20 | Et hoc fiat donec effundatur super nos spiritus de excelso, quem Salvator ascendens ad Patrem, credentibus repromisit, dicens: Ecce ego vado, et mittam vobis Paracletum Spiritum veritatis [Ioan. XVI]. Et rursum: Donec accipiatis de excelso virtutem [Luc. XXIV, 49]. Quodque supra dixerat: Adhuc modicum, et erit Libanus in Charmel, et Charmel in saltum reputabitur: et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris, et caligine oculi caecorum videbunt (Supra, XXIX); nunc aliis verbis idipsum repetit, quod solitudo gentium vertatur in divitias Israel; et Israel reputetur in gentes: quo tempore habitaverit in deserto iudicium, Dominus atque Salvator, cui Pater dedit omne iudicium [Ioan. III]. Et iustitia in Charmel requiescet, de qua supra dictum est: Et erit in Charmel desertum, quod iudicium atque iustitia habitet in deserto, et requiescat in Charmel, qui prius appellabatur desertum. |
21 | Opus quoque iustitiae erit pax, quae, iuxta Apostolum, omnem sensum exsuperat [Philipp. IV]. Et cultus iustitiae silentium, ut non multiloquio Iudaeorum, sed brevitate fidei adorent Dominum; et securi aeterna pace requiescant, et in tabernaculis eorum sint divitiae, de quibus Apostolus loquebatur [I Cor. I, 5]: Gratias ago Deo meo per Iesum Christum, quoniam in omnibus divites facti estis in eo, in omni verbo, et in omni scientia. Cum autem populus christianus sederit, vel habitaverit in pulchritudine, sive ut LXX transtulerunt, in civitate pacis, haud dubium quin in Ecclesia; tunc grando atque tempestas, et Domini ira desaeviens descendent in saltum, de quo supra dictum est: Et Charmel in saltum reputabitur; et humiliabitur civitas Ierusalem, et iuxta aliam Scripturam, de terra loquetur. |
22 | Quae cum ita se habeant, et didicerimus vaticinio prophetali, quanta bona Ecclesia possessura sit, et quanta mala passura sit Ierusalem: beati estis, Apostoli, caeterique Doctores, qui seminatis super omnes aquas Scripturae sanctae, in quibus calcat bos et asinus. Bos mundum animal, propter electionem patrum, asinus immundus, propter idololatriam quondam gentilium, ut et de Circumcisione et de Praeputio Ecclesia Domini congregetur. Quod supra, iuxta LXX, dicitur: Super terram populi mei spinae et fenum ascendet. referri potest, et ad haereticos, et ad simplices quosque credentium, qui non ita Scripturam intelligunt sanctam, ut illius convenit maiestati. |
23 | Unde singula singulis coaptavimus, ut terra populi Dei, haereticis spinas, imperitis quibusque Ecclesiae fenum afferat. |