Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 10, CAPUT XXXI
1 | (Vers. 1 seqq.) Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sint [Al. sunt], et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non sunt confisi super Sanctum Israel: et Dominum non requisierunt. Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit, et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. Aegyptus homo et non Deus: et equi eorum caro, et non spiritus: et Dominus inclinabit [Al. inclinavit] manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. Post onus iumentorum Austri, et eos qui portabant in Aegyptum divitias suas ad populum, qui eis prodesse non poterat, qui sperabant auxilium in fortitudine Pharaonis, et habebant fiduciam in umbra Aegypti, sub specie reversionis in Ierusalem, et captivitatis laxandae sub Cyro, de consummatione saeculi, et de perfecta iustorum beatitudine sermo propheticus nuntiarat: nunc revertitur ad eosdem, ad quos supra locutus fuerat ne descenderent in Aegyptum. |
2 | Et hoc inter praesentem locum est et praeteritum, quod ibi praecipitur tribui Iudae, ne descendant in Aegyptum; hic quia contempto imperio Domini, descensuri sint, prophetatur: et quod a Nabuchodonosor rege Babylonio, tam Israel quam Aegyptii, tam perfugae quam auxiliatores pariter trucidentur. De quo Ieremias plenissime loquitur [Ierem. XLII]. Vae ergo his qui descendunt in Aegyptum, et Chaldaeorum metu, Domini praecepta contemnunt, sperantes in idololatris, qui Dei cultum habere se iactant; et in equorum auxilio confidentes, nesciunt scriptum: Fallax equus in salutem [Ps. XXXII, 17]; habentque fiduciam super quadrigis et curribus et equitibus; nec recordantur illius Cantici: Equum et ascensorem deiecit in mare [Exod. XV, 1]. Et non sunt confisi super Sanctum Israel, qui manentibus in terra Iudaeae, suum per Ieremiam pollicebatur auxilium. |
3 | Et Dominum non requisierunt; non quo non requisierint; sed quo requisiti verba contempserint. Unde et de malis sacerdotibus dicitur: Qui devorant plebem meam, Dominum non invocaverunt [Ps. LII, 5, 6]. Ipse autem sapiens, id est, Dominus, adduxit malum super eos, et pessimum, videlicet Nabuchodonosor, sive absolute malum, rem significans, non personam: et verba sua non abstulit, quae locutus fuerat per Prophetas. |
4 | Quamodrem consurget super tribum Iudam domum pessimorum, et contra auxilium Aegyptiorum, qui operantur iniquitatem. Aegyptus enim, sive Aegyptius, ut LXX transtulerunt, homo est, et non Deus: et equi eorum caro, et non spiritus. Unde et in Ieremia scriptum est: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmavit carnem brachii sui, et a Domino recessit cor eius. |
5 | Et erit quasi myrice in deserto, quae non videbit cum venerint bona [Ierem. XVII, 5, 6]. Et in alio loco scriptum est. Vana salus hominis [Ps. LIX, 13], sive, ut melius habetur in Hebraeo, in homine. Cumque Dominus manum suam extenderit ad puniendum, vel declinaverit, sub metaphora aurigae, et frenos equorum currentium relaxarit, corruet auxiliator Aegyptius, et Israel cui praestabatur auxilium. |
6 | Quae quidem possumus intelligere et super his qui persecutionis tempore et tribulationis atque angustiae non confidunt in Domino, sed in Aegyptiorum, id est, saecularium hominum auxilio; nescientes Abraham periclitatum in Aegypto, et Dei populum luto et lateribus in illa regione servisse, quae spiritualiter appellatur fornax ferrea. |
7 | Unde et in Apocalypsi Ioannis legitur: Locus in quo crucifixus est Dominus, spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus [Al. Aegyptius] [Apoc. XI, 8]. |
8 | (Vers. 4, 5.) Quia haec dicit Dominus ad me: quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum, ut praelietur super montem Sion, et super collem eius. Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Ierusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. In manifestis unam ponimus editionem, maxime ubi nulla diversitas sensuum est. Caesis in Aegypto Israelitis et Aegyptiis, in quorum auxilio confidebant, revertentur [Al. revertuntur] in Ierusalem, Cyro regnante, captivi. |
9 | Et per duas similitudines, Domini, qui se fore adiutorem promiserat, fortitudo monstratur. Sicut leo et catulus leonis esuriens, si cernat ovium gregem, nulla pastorum voce terretur, et multitudinem eorum conscius virium suarum despicit: sic Dominus exercituum praeliabitur, non contra montem Sion et collem eius, super montem Sion contra adversarios illius. Dicamus et aliam comparationem: Quomodo aves ut defendant foetus suos, nidos supervolant, et sive serpentem, sive hominem viderint, avesque alias ad pullos suos accedere, oblitae imbecillitatis, rostro pugnant et unguibus, doloremque pectoris garrula voce congeminant: sic Dominus proteget Ierusalem, et liberabit eam transiens, atque salvabit. Pro transeunte, in Hebraico PHASE: in tribus, praeter LXX, interpretibus ὑπερβαίνων ponitur. |
10 | Ex quo manifestum est, Pascha, hoc est, Phase Domini, non passionem significare, sed transitum. Quod autem Dominus in similitudinem avium protector fuerit super Ierusalem, in Evangelio ipse testatur: Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt [Matt. XXIII, 37]: quoties [Al. quotidie] volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? Et in Deuteronomio dicitur de Domino: Expandit alas suas, et suscepit eos, et portavit eos in humeris suis [Deut. XXXII, 11]. |
11 | (Vers. 6 seqq.) Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israel. In die enim illa abiiciet vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum. Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et iuvenes eius vectigales erunt. Et fortitudo eius a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes eius, dixit Dominus, cuius ignis in Sion, et caminus eius in Ierusalem. LXX: Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israel. |
12 | In die enim illa abiiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum. Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet non a facie gladii; iuvenes eius superabuntur: petra enim circumdabuntur quasi vallo, et vincentur; qui autem fugerit, capietur. |
13 | Haec dicit Dominus: Beatus qui habet in Sion semen, et domesticos in Ierusalem. Pugnante Domino super montem Sion contra adversarios eius, et protegente eam instar avium: Convertimini, o filii Israel; sive ut Symmachus transtulit: Agite poenitentiam, qui profundo consilio atque peccato a Domino recessistis. Si enim hoc feceritis, abiicientes idola aurea atque argentea, quae vobis fuerunt in peccatum, propter quae urbs vestra capta est: cadet Assur, cuius metu nunc fugitis, non gladio hominum, nec exercitus robore, sed Dei potentia. |
14 | Significat autem Angelum, a quo centum octoginta quinque millia Assyriorum una nocte deleta sunt. Ipse quoque rex Assyrius fugiet non hominum gladium, sed iram Dei: ita ut iuvenes illius atque robusti, vectigales fiant Medis, de quibus supra contra Babylonem dicitur: Ecce ego suscitabo vobis Medos. Et fortitudo Assyrii Domini terrore transibit atque praeteriet, omnesque principes illius pertremiscent. |
15 | Dixit enim Dominus atque pollicitus est, cuius dixisse, fecisse est: et qui habet ignem in Sion, et caminum in Ierusalem, ut adversarios suos instar stipulae atque lignorum egrediens de Ierusalem flamma consumat. Alius hoc quod dicitur: In die illa abiiciet vir idola argenti sui, et reliqua, sic interpretatur, ut post reditum de captivitate Babylonia usque ad adventum Christi, numquam filios Israel idola coluisse testetur. |
16 | Assyrium quoque in praesenti loco significari, non ab Angelo, sed a Medis esse superandum, quod vetustissimum et quondam potens regnum, post offensam Domini deletum sit, victoribusque servierit. Nazaraei locum istum sic intelligunt: O filii Israel, qui consilio pessimo Dei filium denegastis, revertimini ad eum et ad Apostolos eius. |
17 | Si enim hoc feceritis, omnia abiicietis idola quae vobis prius fuerant in peccatum, et cadet vobis diabolus, non vestris viribus, sed misericordia Dei: et iuvenes eius qui quondam pro illo pugnaverant, erunt Ecclesiae vectigales, omnisque fortitudo et petra illius pertransibit: philosophi quoque et omne dogma perversum ad crucis signum terga convertent. |
18 | Domini quippe sententia est, ut hoc fiat: cuius ignis sive lumen est in Sion et clibanus in Ierusalem. Ignis et lumen Hebraice eisdem scribuntur litteris ALEPH, VAU, RES; quod si legatur UR, ignem sonat: si OR, lucem. Hoc ideo dictum est, quia pro igne, quem solus interpretatus est Symmachus, Aquila et Theodotio lumen transtulerunt. Quid sibi autem velit quod in Septuaginta legitur: Petra circumdabuntur quasi vallo, et vincentur: qui autem fugerit, capietur: scire non valeo. |
19 | Nisi forte hoc possumus dicere, quod iuvenes regis Assyrii qui vincendi sunt atque capiendi, ita circumdentur petra, hoc est, fortitudine Domini, quomodo vallo circumdatur civitas. Porro quod sequitur: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Ierusalem, sic interpretari possumus, ut dicamus praesentis loci sensui convenire, quod exhortetur sermo divinus fugientes in Aegyptum, reverti in Ierusalem, et filios procreare. |
20 | Cui tanta beatitudo promittitur, ut Domini defendatur et protegatur auxilio. Et in alio loco de ea scriptum sit: Erit gloria domus huius novissimae super priorem (Aggaei II. 10). Quod et ad Ecclesiam referri potest, visionem pacis et speculam, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Ps. LXXXVI, 2]. Et alibi: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Ibid. XLV, 3]. In hac enim ignis est et caminus, qui devoret peccatores, et ligna, foenum, stipulamque consumat; sive lumen et clibanus, ut iustorum claritas, et peccatorum poena monstretur. |