monumenta.ch > Hieronymus > 30
    >>> XXXI

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 10, CAPUT XXX

1 (Vers. 27 seqq.) Ecce nomen Domini venit de longe: ardens furor eius et gravis ad portandum. Labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans. Spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes pro nihili, et frenum [Duo mss., et frenum errare faciens, quod erat, etc. Paulo post pro sicut nox erat antea sicut vox. ipso refragante Hebraeo textu et Hieronymiana versione.] erroris quod erat in maxillis populorum. Canticum erit vobis, sicut nox sanctificatae solemnitatis, et laetitia cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad fortem Israel. LXX: Ecce nomen Domini venit post tempus multum: ardens furor cum gloria, eloquium labiorum eius, eloquium irae plenum, et ira furoris sicut ignis devorabit, et spiritus eius sicut aqua in valle, trahens veniet usque ad collum, et dividetur ut conturbet gentes super errore vano, et abiicietur error, et assumet eos in conspectu eorum.
2 Numquid semper oportet vos laetari et ingredi in sancta mea iugiter, quasi festa celebrantes atque gaudentes, ut ingrediamini cum tibia ad montem Domini ad Deum Israel? Dicamus primum iuxta Hebraicum. Pendent ex superioribus, quae dicuntur. Corripuerat sermo propheticus eos, qui contempto auxilio Dei, propter Babyloniorum metum ad Aegyptios confugiebant, et est comminatus descendentibus, ibi eos esse morituros.
3 Rursumque post poenas, eos qui illum audire voluissent [Al. noluissent], non solum sub Zorobabel, Ezra, et Neemia in Ierusalem habitaturos esse promittit, sed maiorem cunctis credentibus verbo Dei, in consummatione mundi beatitudinem pollicetur, quando per omnes montes et colles current aquarum flumina, et interfectis multis, cadent turres.
4 Luna quoque et sol clarius lumen accipient, quando vulnus populi sui Dominus alligaverit atque sanaverit. Licet haec quidam ὑπερβολικῶς, Cyri temporibus, qui captivitatem populi relaxavit, in terra Iudaea expleta contendant. Quia igitur bonis et obedientibus praemia repromissa sunt, nunc econtrario malis et contemptoribus supplicia nuntiantur, quod Dominus impleat cogitationem suam, et ad puniendos longo post tempore veniat peccatores, et in cunctos sententiam proferat, spirituque oris sui interficiat impium, quem frenum appellat fuisse populorum: non quo subiectos regeret, sed quo subditos sibi traheret ad ruinam.
5 Ponit quoque similitudinem torrentis usque ad collum inundantis, ut finem omnium venisse testetur. Sicut enim torrens suffocat eum, ad cuius collum usque pervenerit: sic iudicium Dei neminem impunitum abire patietur. Cum autem frenum, quod in maxillis erat omnium gentium, cum subditis ei gentibus perdiderit, et ad nihili deduxerit: tunc vobis, inquit, sanctis, qui meis iussionibus obeditis, erit canticum, sicut [Atque hic iisdem de causis contextuque ipso exigente nox, pro vox restituimus.] nox sanctificatae solemnitatis, quando egressi estis de Aegypto, et in solemnitate Paschae iugum servitutis Aegyptiae proiecistis, dicentes in mari Rubro Pharaone submerso: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est [Exod. XV, 1]: et cordis tanta laetitia, ut imitemini eos qui ad templum primitiva portantes, et in Dei torcularia deferentes munera, pergunt cum tibiis, cordis gaudia carmine demonstrantes. Haec iuxta Hebraicum brevi sermone perstrinxi.
6 In utraque autem editione annotandum est, quod non Dominus, sed nomen Domini post multum tempus adveniat, de quo in Psalmis dicitur: Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis [Ps. CXVII, 26]. Et ipse loquitur in Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me [Ioan. V, 43]. Pulchreque post multum tempus venire dicitur, loquente humana impatientia: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? quamdiu avertis faciem tuam a me [Ps. XII, 1]? Ardens quoque furor eius venit cum gloria, ut quem in humilitate contempsimus, in maiestate timeamus.
7 Hoc ipsum et in psalmis scriptum est: Deus manifeste [Al. manifestus] veniet, Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas valida [Ps. XLIX, 3, 4]. Ipse enim loquitur in Evangelio [Luc. XII, 49]: Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat! Rursus in alio psalmo legitur: Vox Domini intercidentis flammam ignis [Ps. XXVIII, 7], ut quidquid in muodo est foeni, lignorum, et stipulae, [In Vatic., sapiens flamma; quemadmodum alibi non uno in loco scriptum ab Hieronymo observamus.] rapiens flamma consumat. Unde et Deus ignis dicitur esse consumens [Deut. IV]. Quodque infertur: Ira furoris eius quasi ignis devorabit, plerique nostrorum iram furoris Domini diabolum interpretantur, cui tradimur ad puniendum, qui iuxta librum Samuelis commovit David, ut numeraret populum Dei [II Reg. XXIV]. Et Apostolus loquitur: tradere huiuscemodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat [I Cor. V, 5]. Hic autem ipse furor, et ita furoris Domini nihil suo faciet arbitrio, sed quod sibi fuerit imperatum.
8 Unde sequitur: Eloquium labiorum eius, eloquium irae plenum. Spiritus quoque eius quasi aqua in valle, trahens veniet usque ad collum, ut supplicia super peccatores faciat redundare. Qui dividetur pro qualitate meritorum, ut perdat atque conturbet gentes, quas vanus error seduxerat, et se intelligant supplantatas. Unde ad huiuscemodi homines dicitur, qui in mundi huius potentia praevalebant, et suo delectabantur errore, non eos semper hoc esse facturos.
9 Praecipueque locum istum et totam continentiam capituli adversus haereticos et omnia dogmata, quae sunt contraria veritati, dicta quidam nostrorum putant, quod cum iudicii tempus advenerit, nequaquam ingrediantur sancta eius et montem, id est Ecclesiam Domini: ne sub religionis nomine divitias congregent, abutanturque luxuria, quasi Domini festa celebrantes. Iudaei de Gog et Magog gentibus, quas putant ab Aquilone venturas, id est, de Scythiae partibus, haec intelligunt, super quibus Ezechiel plenius loquitur [Ezech. XIX].
10 (Vers. 30 seqq.) Et auditam faciet Dominus gloriam vocis eius, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis: allidet in turbine et in lapide grandinis. A voce enim Domini pavebit Assur virgo percussus, et erit transitus virgae fundatus: quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis, et in bellis praecipuis expugnabit eos.
11 Praeparata est enim ab heri Thopheth, a rege praeparata profunda et dilatata, nutrimenta eius ignis, et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. LXX: Et audiam faciet Dominus gloriam vocis suae, et furorem brachii sui ostendet cum furore et ira: et flamma ignis devorante fulminabit vehementer, et sicut aqua et grando descendens cum vi.
12 Ad vocem enim Domini superabuntur Assyrii plaga qua percutiet eos, et erit ei per circuitum, unde habebat spem auxilii, in quo confidebat, ipsi cum tympanis et cithara pugnabunt contra eum ex commutatione. Tu enim ante dies decipieris: numquid et tibi regnum paratum est? Vallem profundam, ligna posita, ignem et ligna multorum; furor Domini, sicut vallis sulphure succensa. Poteram iuxta Hebraicum quid mihi videretur currens legentibus indicare; sed quid faciam quorumdam studiis, qui nisi et LXX Interpretum editionem disseruero, imperfectum opus me habiturum esse denuntiant? Sequar igitur ceptum ordinem disserendi.
13 Vox Domini atque praeceptum omnibus nota fient, et fortitudo brachii illius cunctis patebit, quando retributionis tempus advenerit, flammae et turbinis, grandinisque magnitudine, et pondere lapidum deseretur. Super quo Ezechiel in prophetia, ut diximus, Gog et Magog, pleno sermone scribit [Ezech. XXXVIII, ] [et XXVIX]. Ad vocis eius imperium pavebit Assur virga percussus. Omnis impius, omnis imitator gentis inimicae: non quo in die iudicii solus sit feriendus Assyrius, sed quo per Assyrium diabolum intelligamus.
14 Denique sequitur: Et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum. Et est sensus: Nequaquam eum virga percutiet, et eam rursus levabit, ac more caedentium finem faciet verberandi; sed quasi fundatam et alta radice defixam, in poenis eius faciet permanere. Quod si ita intelligitur, ubi erit poenitentia diaboli: praesertim cum dicatur peccatoribus: Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Deus diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. In tympanis et in citharis, et bellis praecipuis expugnabit eos, daemones videlicet et omnes impios cum gaudio omnium Dominus expugnabit.
15 Ab heri quippe et a praeterito tempore praeparata est a rege Domino [Antea erat Theopheth: mss. vero Thopeth legunt.] Thopheth, id est, lata et spatiosa gehenna, quae eos aeternis urat ardoribus. Nutrimentum eius et fomes ignis est, et ligna multa, id est, flamma perpetua et supplicia peccatorum. Et quoniam sicut de camino et fornace ignis ardentis, propheticus sermo praedixerat, servat metaphoram, ut flatu et spiritu ac voluntate Domini hanc succendi sciamus, mixto sulphure, quod flammas, excitat, ut faciat acriora tormenta.
16 Porro quod iuxta LXX dicitur: Ad vocem Domini superabuntur Assyrii plaga, cum percusserit eos, et erit ei in circuitu unde fuerat et spes auxilii, in quo confidebat: ipsi cum tympanis et cithara pugnabunt adversum eum ex commutatione, illud significat, quod adversum diabolum consurgant, qui ei quondam subditi fuerant, et cum gaudio atque laetitia dimicent contra eum ex commutatione subita: dum intelligentes errorem suum, destruunt eum a quo decepti fuerant.
17 Diciturque ad illum, quod ab initio se ipse deceperit, regnum suum arbitrans sempiternum, cui parata sit gehenna et aeterna supplicia.
Hieronymus HOME



    >>> XXXI
monumenta.ch > Hieronymus > 30