monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 10, PRAEFATIO

1 Decimus Liber, quem nunc habemus in manibus, nono et undecimo minor erit numero versuum, non sensuum magnitudine. Sequitur [Al. sequetur] enim eum Sennacherib atque Rabsacis, et Ezechiae regis historia, quae nec iungi cum praecedentibus poterit, propter enormem voluminis magnitudinem [Al. longitudinem], nec dividi propter gestorum continentiam.
2 Itaque ut voluisti, virgo Christi Eustochium, et ut in commune placuit, sicut et superiores ante dictavi, et hunc et reliquos, si Christus annuerit, dictabo libros: ut prophetias sibi copulem, nec eas inter se lacerem atque discerpam, in alterius finem, et alterius principium. Audio praeterea scorpium, mutum animal et venenatum, super [Super responsionem, etc. Aliquot mss. codices legunt super sponsione; quod Erasmus et Marianus secuti sunt, non intelligentes nullam esse sponsionem Hieronymi adversus quam mussitaret Rufinus scorpio saepe comparatus; sed responsionem Praefationis Commentarii in Danielem, qua sese fuetur Hieronymus dicens: Et miror quosdam μεμφιμοίρους indignari mihi, quasi ego decurtaverim librum, quum et Origenes, et Eusebius, et Apollinaris, aliique Ecclesiastici viri et Doctores Graeciae, has, ut dixi, Visiones non haberi apud Hebraeos fateantur, nec se debere respondere Porphyrio pro his quae nullam Scripturae Sanctae auctoritatem praebeant. Haec erat responsio, non sponsio quam Rufinus carpere et ad calumniam trahere nitebatur. MARTIAN.] responsione quondam Commentarioli mei in Danielem prophetam, nescio quid mussitare, immo ferire conari in suo [Vatic., in suo opere moriturum.] pure moriturum. Cuius naeniae et lugubres cantilenae necdum mihi proditae sunt, et idcirco dilata responsio: magisque obediendum tibi est, et sancto atque eruditissimo viro fratri tuo Pammachio, qui insatiabili studio me per litteras cogit, expleto Isaia, transire ad Ezechiel, cum ego et aetatis et corporis imbecillitate confectus, notariorumque penuria, qui me possent suis ministeriis adiuvare, in eodem adhuc luto haesitem, et vix partem Isaiae mediam in hoc volumine finiturum esse me credam. Quod si, [Idem, quod si, ut reor, complevero.] te orante, complevero, arripienda erunt et reliqua, quae a quartodecimo Ezechiae regis anno habebunt initio.
Hieronymus HOME