Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 9, CAPUT XXIX
1 | (Vers. 1, seqq.) Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David. Additus est annus ad annum, solemnitates evolutae sunt. Circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens; et erit mihi quasi Ariel. Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et iaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. |
2 | Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt. Eritque repente confestim: a Domino exercituum visitabitur in tonitruo et commotione terrae, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammae ignis devorantis. |
3 | Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et praevaluerunt adversus eam. Sicut somniat esuriens et comedit, cum fuerit experrectus [Vulg. expergefactus], vacua est anima eius; et sicut somniat sitiens et bibit, postquam evigilaverit [Vulg. fuerit expergefactus], lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion. LXX: Vae Ariel, Ariel civitas quam expugnavit David. |
4 | Congregate genimina, annum super annum comedite, comedetis enim cum Moab: coangustabo enim Ariel, et erit fortitudo illius et divitiae mihi, et circumdabo sicut David super te: et mittam vallum in circuitu tuo, et ponam per gyrum tui turres, et humiliabuntur in terram sermones tui: et in terram occident verba tua. |
5 | Et erit sicut loquentium de terra vox tua, et usque ad pavimentum vox tua infirmabitur. Et erunt sicut pulvis de rota divitiae impiorum: et sicut favilla quae rapitur, multitudo eorum qui te oppresserunt: eritque in puncto repente a Domino sabaoth. Visitatio enim erit cum tonitru, et commotione et voce magna, tempestas valida, et flamma ignis devorans. Et erunt quomodo videntis somnium nocte, divitiae omnium gentium quae militaverunt contra Ariel: et omnes qui pugnaverunt contra Ierusalem, et universi qui congregati sunt super eam, et afflixerunt eam. Eruntque sicut qui in somnis esuriunt et comedunt: cumque surrexerint, vanum est somnium eorum, et sicut qui per somnium sitit et bibit, cum surrexerit, adhuc sitiet, et anima eius frustra speravit: sic erunt divitiae omnium gentium quae militaverunt contra montem Sion. Pro eo quod nos interpretati sumus, Vae, in Hebraeo scriptum est OI, quod apud eos interdum vocativo casu dicitur, ut non plangat Ariel, sed vocet; licet in praesenti loco pro planctu accipiendum sit. Ariel quoque interpretatur leo Dei; et pro civitate quam Aquila interpretatus est, πολίχνην, hoc est, oppidulum, sive viculum, in Hebraeo legunt CARIATH, quod proprie villam significat, et lingua Syra dicitur Cartha, unde et villa silvarum appellatur CARIATH IARIM. Denique et in superioribus (Ad cap. I, 21) ubi legimus: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion? pro civitate, Cariath scribitur, id est, villa: quam nos ut translationem Aquilae exprimamus ad verbum, civitatulam possumus dicere. |
6 | Igitur Ariel, id est, leo Dei, quondam fortissima vocatur Ierusalem: sive ut alii arbitrantur, templum et altare Dei quod erat in Ierusalem. Quodque sequitur: Quam expugnavit David, pro quo interpretatus est Symmachus, castrum David, et Theodotio, circumvallatio David, in Hebraeo legitur HANA, quod eruditissimus Hebraeorum, habitaculum significare voluit. Si igitur legerimus: quam expugnavit David, ad illud tempus referamus, quando cepit David arcem Sion, repugnantibus caecis et claudis, et primus Ioab domatum excelsa conscendit [I Paral. XI]. Si autem iuxta Symmachum et Theodotionem, hoc sentiendum, quod David eam instauraverit atque munierit, additus est annus ad annum, sive subtractus, ut interpretatus est Aquila; et solemnitates evolutae sunt. |
7 | Subverso enim templo, et Iudaica religione sublata, omnis eorum festivitas periit. Dicitque se Dominus circumvallare Ariel Babylonio exercitu, et fore eam tristem atque moerentem, quando ab eis diruta fuerit. Rursumque sub Iesu filio Iosedec sacerdote magno, et Zorobabel filio Salathiel, Esdraque et Neemia, quando prophetaverunt Aggaeus et Zacharias, fore eam quasi Ariel, quod habeat antiqui templi similitudinem, sed magnificentiam ornamentumque non habeat. |
8 | Secundo quoque Dominus comminatur, quod circumdet Arielem sphaera, et iaciat contra eam aggerem, et munimenta ponat in obsidionem eius, et compleatur illud quod ipse plangens Ierusalem loquitur in Evangelio: Si scires ea quae ad pacem sunt tibi, quoniam venient dies super te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et obsidebunt te, et in terram humiliaberis [Luc. X, 42 et seqq.]. Et Ierusalem erit conculcata a nationibus usque ad consummationem temporis gentium. |
9 | Aliis enim verbis eadem propheta nunc dicit, quod humiliata de terra loquatur, et de humo audiatur eloquium eius; et sit quasi pythonis de terra vox illius, et de humo instar passerum mussitet, ut per haec verba significet magorum νεκυομαντείαν, per quam animas evocare dicuntur, et tenues umbrarum, immo daemonum, audire voces. Denique pro pythone, Aquila magum interpretatus est, qui Hebraice dicitur CHEB, pro quo LXX de terra loquentes, transtulerunt. |
10 | Quibus verbis indicatur ruinam templi usque ad consummationem permansuram mundi, quod collapsum in cineres, nequaquam ultra suscitetur. Tantus autem, o Ariel, te Romanae potentiae vallabit exercitus, et innumerabili pulveri comparetur ut favillae per aerem volitanti. Unde non imbecillitatem eorum pulveri comparat et favillae, qui contra eos militaverunt; sed multitudinem quae arenis innumerabilibus exaequatur. Et hoc erit repente confestim, ut in media pace, subita sub Nerone bella consurgant, et Dominus exercituum visitet Ierusalem in tonitru, et in commotione terrae, et in turbine tempestatis, et in flamma ignis devorantis, per quod templum significat comburendum. |
11 | Romani autem qui, superatis Iudaeis et subversa Ierusalem sub Tito et Vespasiano, de vasis quondam Dei manubias obtulerunt [Al. abstulere] Capitolio; suaeque virtutis et potentiae numinum, non irae Dei putaverunt esse quod fecerant, quasi in somnio et in nocturna visione omnes divitias possidebunt. |
12 | Et quomodo qui esurit dormiens in somnis se vesci putat, et qui sitit, arentibus siti faucibus flumina bibit, cumque evigilaverit ardentior sitis fit, quae cassa potione delusa est: sic multitudo universarum gentium, quae Romanae subditae potestati dimicaverunt contra montem Sion, habebunt quasi in umbra, et nube, et somnio noctis divitias, quas maturo interitu derelinquent. |
13 | In eo loco ubi nos posuimus, omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam, LXX transtulerunt, et omnes qui militaverunt contra Ierusalem, quod in Hebraico non habetur. In principio quoque huius capituli ubi nos diximus: Additus est annus ad annum, sive subtractus, illi interpretati sunt: congregate fructus, vel genimina, annum super annum: manducate, comedetis enim cum Moab. Et est sensus, antequam annus Domini acceptabilis praedicationis eius adveniat, immo duo anni, de quibus in Cantico Habacuc iuxta Hebraicum legimus: In medio duorum temporum cognosceris [Habac. III], seminate vobis in lacrymis, ut metatis in gaudio [Ps. CXXV]. Scriptum est in Evangelio secundum Ioannem, per tria Pascha Dominum venisse in Ierusalem, quae duos annos efficiunt [Ioan. II, 13]. Quod autem sequitur: Comedetis enim cum Moab, in Hebraico non habetur. |
14 | De quo possumus dicere, quod nisi fructus sibi poenitentiae congregaverint, incipiant cum his comedere qui non ingrediuntur Ecclesiam Domini usque in aeternum. Caetera in quibus videntur discrepare, manifesta sunt: et ex his quae exposuimus, facilis eorum interpretatio est. Scio me legisse Ariel interpretari, lux mea Dei, quod longe aliter est. |
15 | Hic enim prima syllaba per ALEPH et RES scribitur: lux autem quae Hebraice dicitur OR, inter ALEPH et RES mediam habet litteram VAU, quae in praesenti nomine non habetur. Omniaque quae nunc dicuntur contra Ariel, referunt ad haereticos, qui doctrinam suam Dei aestimant lucem, et expugnandi sunt a vero David: omnesque solemnitates eorum auferendae, et gaudium praesens futura tristitia commutandum: quibus praecipiat Deus ut agant poenitentiam, ne incipiant comedere cum Moabitis, et similes esse gentilium. |
16 | Ipse enim expugnabit Ariel, et omnem virtutem eorum atque divitias suo circumdabit exercitu. Turribusque, hoc est, magistris Ecclesiae humiliabit in terra sermones eorum, ut nequaquam ponant in coelum os suum, sed scribantur in terra, loquanturque de terra, et fiant quasi pulvis excussus rota: omnesque divitiae impiorum puncto et momento temporis comparentur, quando visitaverit eos in sua maiestate, descendens in turbine et tempestate et igne supplicii; et intellexerint omnes divitias suas, pompamque sermonum et argumentorum strophas, frustra comedentis et bibentis somnio comparari: qui militaverunt contra Ierusalem, visionem pacis: sive adversum Ariel, leonem fortissimum, et ad extremum contra montem Sion, super quem Ecclesiae civitas sita latere non potest. |
17 | (Vers. 9 seqq.) Obstupescite et admiramini: fluctuate et vacillate, inebriamini, et non a vino, movemini, et non ebrietate. Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis: claudet oculos vestros, prophetas et principes vestros qui vident visiones, operiet. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: lege istum, et respondebit, non possum: signatus enim est. |
18 | Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei, lege: et respondebit, nescio litteras. Pro soporis spiritu, LXX, compunctionem: Theodotio, mentis excessum: Aquila, καταφορὰν, id est, gravem somnum interpretatus est; qui Hebraice dicitur THARDEMA, quem in Adam missum a Deo Scriptura commemorat [Genes. II], quando de costa lateris eius mulier effecta est. |
19 | Et Ionas hoc eodem somno stertebat in navi [Ion. I]. Omnis autem prophetia post subversionem Ierusalem et templi, id est, Ariel contra scribas et pharisaeos est, qui habentes clavem scientiae, nec ipsi introeunt, nec volentes alios introire permittunt. Et praecipitur eis, ut stupore atque miraculo, immo iuxta Septuaginta dissolutione totius corporis et mentis excessu inebrientur, atque moveantur et fluctuent: vacillantes non vino nec sicera, sed spiritu soporis, sive compunctionis Domini, ut intelligentes malum suum, agant aliquando poenitentiam, dicantque cum propheta: Versatus sum in infirmitate, dum configitur mihi spina [Ps. XXXI, 4]. Scitote ergo, o scribae et pharisaei, qui estis principes Iudaeorum, quod reddat vobis Dominus vicissitudinem vestram. |
20 | Vos enim audientes Dominum Salvatorem, intelligere noluistis, et clausistis oculos vestros, ne eum videretis, et aures aggravastis, ne audiretis. Ideo et ille claudet oculos vestros, qui sunt prophetae, per quos scientiam Dei videbatis. Sive vestros oculos claudet et prophetarum, qui sunt principes vestri. |
21 | Lex enim et prophetae usque ad Ioannem Baptistam [Luc. XVI]: ut vobis non videntibus, illi videant, de quibus inferior sermo (Ad vers. 18) testatur: Et audient in die illo surdi verba libri , et oculi caecorum videbunt et exsultabunt. In iudicium enim venit Dominus, ut videntes Iudae non videant; et qui caeci erant, populus scilicet nationum, videant et Dominum contemplentur [Ioan. IX]. Unde significanter non dixit, quod visio omnium prophetarum signata sit cunctis legentibus; sed vobis, inquit, erit signata quibus nunc loquor, quibus haec futura praenuntio: sive oculos principum vestrorum, qui se iuxta Septuaginta abscondita et arcana videre iactabant, claudet in perpetuum. |
22 | Eritque, ait, vobis omnis Scriptura sancta clausa atque signata, ut vos qui Legis litteras, et prophetarum vaticinia nosse vos existimatis, et diebus ac noctibus volumina Scripturarum indefesso ore meditamini, non intelligatis quod legitis, sicut in Apocalypsi Ioannis scribitur: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula eius [Apoc. V, 2]? Cumque nullus fuisset inventus qui aperiret signacula, flesse se dicit; et Dei tandem ad se meruisse sermonem: Noli flere: ecce vicit leo de tribu Iuda radix David, ut aperiat librum; et solvat signacula eius. Leo autem de tribu Iuda, Dominus Iesus Christus est, qui solvit signacula libri, non proprie unius, ut multi putant, psalmorum David, sed omnium Scripturarum, quae uno scripturae sunt Spiritu sancto; et propterea unus liber appellantur. |
23 | De quo Ezechiel mystico sermone testatur [Ezech. II], quod scriptus fuerit intus et foris; in sensu et in littera. De quo et Salvator loquitur in psalmis: In capitulo libri scriptum est de me [Ps. XXXIX, 9]; non Ieremiae, non Isaiae, sed in omni Scriptura sancta, quae unus liber appellatur. Magistris igitur Iudaeorum usque in praesentem diem nequeuntibus legere et aperire signacula, et mysteria pandere Scripturarum, si dederis eum librum indocto populo, qui a suis praeceptoribus devoratur, fatebuntur nescire se litteras, et idcirco legere non posse. |
24 | Atque e duobus malis multo levius est legis imperitiam confiteri, quam iactare prudentiam; et non posse scire quod dicitur. |
25 | (Vers. 13, 14). Et dixit Dominus: Pro eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me; cor autem eius longe est a me, et timuerunt me mandato hominum, et doctrinis. Ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium illius abscondetur. LXX: Et ait Dominus: Appropinquat mihi populus iste ore suo, et labiis suis honorat me; cor autem eius longe est a me: frustra colunt me, docentes hominum praecepta atque doctrinas. |
26 | Propterea ecce adiiciam ut transferam populum istum: transferam enim illos, et perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium abscondam. Hoc testimonio abusus est Dominus contra Pharisaeos in Evangelio Matthaei, dicens: Quare et vos praeteritis mandatum Dei propter traditiones vestras [Matth. XXV, 5]. Et iterum: Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Populus iste labiis me honorat, cor autem eius longe est a me. Frustra autem colunt me docentes doctrinas et praecepta hominum [Ibid., 6-9]. In quo notare debemus illud quod plerumque admonuimus, Evangelistas et Apostolos, non verbum interpretatos esse de verbo; nec LXX Interpretum auctoritatem secutos, quorum editio illo iam tempore legebatur; sed quasi Hebraeos et instructos in Lege, absque damno sensuum suis usos esse sermonibus. |
27 | Appropinquat autem populus Iudaeorum ore et labiis suis Deo; quia unius Dei cultum habere se gloriatur et respuere idola; sed cor eius longe est ab eo, quia non recipit Dominum Iesum Christum. Qui enim non recipit Filium, non recipit Patrem. Simulque discamus quomodo aliquis appropinquet Deo, vel longe fiat ab eo. |
28 | Qui et per Ieremiam loquitur: Deus appropinquans ego, et non de longe dicit Dominus [Ier. XXIII, 23, secundum LXX]. Appropinquamus autem Deo mente, non corpore; sicut et de Moyse legimus: Appropinquavit Moyses solus ad Deum: caeteri autem non appropinquabant [Exod. XXIV, 2]. Orabat enim Deum in spiritu et veritate, et accedebat ad eum sensu et spiritu. |
29 | Hi autem de quibus scribitur quod tollantur ab utero, et erudiantur a puero usque ad senectutem; et in Lege Dei die ac nocte [Al. media nocte] meditentur, non appropinquant Deo, quia traditiones Pharisaeorum Scribarumque suscipiunt, quae eos longe faciunt a Deo, et sunt sepulcra dealbata, quae foris videntur esse pulchra, intus autem plena sunt ossibus mortuorum: qui elegerunt Barabbam, et Dominum respuerunt [Matth. XXIII, 27]: Propterea additurum se esse comminatur, iuxta LXX, ut nequaquam in Assyrios et Babylonios eos transferat, sed in toto orbe dispergat. Iuxta Hebraicum, admirationem magnam populo Iudaeorum stupendumque miraculum facturum esse se dicit; ut perdat eorum sapientiam qui non receperunt Dei virtutem Deique sapientiam, et intellectum prudentium abscondat et celet: ne scilicet eum reperiant qui in littera continetur. |
30 | De hoc loco Apostolus Paulus scribens ad Corinthios posuit testimonium: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo [I Cor. I, 19]: aliis verbis eumdem sensum edisserens: non quod Deus sit inimicus sapientiae cuius pater est, et per quem omnis est in hominibus sapientia; sed cum additamento posuit, ut in Hebraico est, sapientium populi et prudentium illius, id est, populi Iudaeorum. Et revera grande miraculum Deus fecit in populo post adventum Domini Salvatoris, ut uno atque eodem tempore arderet Ierusalem, templumque corrueret, et omnis magistrorum scientia tolleretur; impleto illo quod supra dictum est: (Ad cap. III, 1 seqq.): Ecce Dominator Dominus sabaoth auferet ab Ierusalem et a Iuda validum et validam: omnem fortitudinem panis, et omne robur aquae; gigantem et hominem bellatorem, et iudicem, et prophetam, et coniectorem et senem, et quinquagenarium, et admirabilem consiliarium, et sapientem architectum, et prudentem auditorem, et caetera, quae propheticus sermo contexuit. |
31 | (Vers. 15, 16.) Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos, et quis novit nos? Perversa est haec vestra cogitatio, quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: non intelligis. LXX: Vae qui profundum consilium faciunt, et erunt in tenebris opera eorum, et dicunt: Quis videt nos? quis sciet nos, et quae nos facimus? nonne ut lutum figuli reputabimini? Numquid dicet factura factori suo, non sapienter me fecisti, aut figmentum fictori suo, non tu me fecisti? Adversum eosdem de quibus supra dixerat, perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo, sive ut propheta scribit, abscondam: nunc etiam Dei sermo dirigitur, qui sapientes sunt in semetipsis, et in conspectu suo prudentes. |
32 | De quibus rectissime illud intelligi potest: Defecerunt scrutantes scrutinio [Psal. LXIII]; cum scriptum sit de Dei sapientia: Si enim quis perfectus fuerit in filiis hominum absque tua sapientia, in nihil reputabitur [Sap. III]. Qui idcirco arbitrantur Deum sua nescire consilia, quia in tenebris sunt opera eorum, et dicunt: Quis videt nos? et quis novi nos? Haec autem dicunt et sapientes huius saeculi, et haereticorum magistri, et Iudaeorum Pharisaei, quod nullus eos intelligat; non recordantes eius quod ad Deum dicitur: Tenebrae non obscurabuntur a te: et nox sicut dies illuminabitur [Psal. CXXXVIII, 12]. Et: Sicut tenebrae eius, ita et lux eius [Genes. III]. Hoc errore decepti Adam et Eva, audientes sonitum pedum deambulantis in paradiso Dei, absconderunt se sub arbore, in qua erat scientia boni et mali; ac Cain quoque dicens: Si eiicis me hodie a facie tua, abscondar [Gen. IV, 14], simili stultitia Deum arbitratus est ignorare. |
33 | Et per Amos de impiis et peccatoribus dicitur: Si absconderint se ab oculis meis in profundo maris: ibi mandabo draconi, e mordebit eos [Amos. IX, 3.]. Unde quamvis aliquis sapiens sit et ferventioris ingenii, si non habuerit Dei sapientiam atque doctrinam, dicamus de eo: Nis Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverum qui aedificant eam. |
34 | Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabit qui custodit eam [Ps. XII, 1 ] [et 2]. Cui nos faciamus simile: Nisi Dominus adiuverit scientiam, in vanum laborat qui se putat esse sapientem. Nisi Dominus omni custodia servaverit cor nostrum, in vanum vigilat qui putat illud sua diligentia posse servari. |
35 | Perversa est, inquit, haec vestra cogitatio, ut factorem putetis nescire quod fecit, et Creatorem ignorare creaturam suam, quasi si lutum et opus dicat figulo et factori suo, non me fecisti, vel non me bene fecisti, nec intelligis facturam tuam. Hoc testimonio aliis verbis Apostolus utitur ad Romanos ubi de Dei profunda scientia disputat, et hominum vult calumniam confutare: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum fictori suo, quare me fecisti sic? An non habet potestatem figulus de eodem luto aliud vas facere in honorem, aliud in contumeliam [Rom. IX, 20, 21]. In quibus cunctis illa semper observanda est regula: Evangelistas et Apostolos absque damno sensuum interpretatos in Graecum ex Hebraeo, ut sibi visum fuerit. |
36 | (Vers. 17 seqq.) Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Charmel: et Charmel in saltum reputabitur? Et audient in die illa surdi verba libri; et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. Et addent mites in Domino laetitiam: et pauperes homines in Sancto Israel exsultabunt: quoniam defecit qui praevalebat. Consummatus est illusor: et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem. |
37 | Qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant; et declinaverunt frustra a iusto. Respondeant Iudaei et amici simplicis tantum historiae, qui fructus non quaerunt in arbore, sed folia tantum umbramque verborum, quae cito arescit et deperit, quomodo in adventu Domini Salvatoris (quia a temporibus Isaiae usque ad dispensationem carnis assumptae, pro comparatione aeternitatis breve et modicum temporis spatium est) Libanus mons Phoenicis versus sit atque translatus in montem Carmelum? qui Hebraice CHERMEL dicitur; et in confinio Palestinae atque Phoenicis Ptolemaidi imminens: licet et alius in Scripturis sanctis mons Carmelus appelletur, in quo fuit Nabal Carmelius [I Reg. XXV], homo stultus et iniquus, qui uxorem habuit Abigail, quae mortuo viro, nupsit David; illo enim vivente, virum David accipere non poterat; ne vocaretur adultera si foret alteri viro sociata; et quomodo Charmel in saltum, et infructuosa ligna reputetur? Quod cum dicere non potuerint, audiant Libanum, qui interpretatur dealbatio, referri ad populum gentium, qui lotus in Domino et purgatis sordibus pristinis, totus mundus ascendens, sub [Al. super] Ecclesiae persona innititur Salvatori, et de eo in Cantico Canticorum dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum [Cant. VIII. 5]: et istum populum transferri in Charmel, hoc est, in circumcisionis scientiam, ut spiritualis et verae circumcisionis mysteria recognoscat: et in loco sit quondam populi Iudaeorum: illos autem qui Christum suscipere noluerunt reputari in saltum, et in arbores steriles, quae non possunt cum lignis fructiferis laudare Dominum. |
38 | Cum autem Libanus in Charmel, et Charmel in saltum fuerit commutatus, tunc qui prius surdi erant, et verba libri prophetici audire non poterant (de quo supra diximus, quod omnis Scriptura sancta unus liber appelletur, dicente Ecclesiaste [Eccl. XXII, 11]: Sermones sapientium tamquam stimuli et quasi clavi in altum confixi, qui a conciliis dati sunt a pastore uno) audient, et loquentur, quibus Salvator dicet: Ephphetha [Al. Effetha], quod interpretatur, adaperire [Marc. VII]. Quodque nos vertimus, de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt, quorum facilis interpretatio est; Aquila et Theodotio et Symmachus transtulerunt: Tenebras et caliginem oculi caecorum videbunt: ut ostenderent gentium populo, qui prius caecus erat, Christi sacramenta pandenda, iuxta illud quod dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris [Ps. XVII, 12]. Et in eodem psalmo de Deo scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum [Ibid. XII]. Et in Proverbiis legimus: Haec audiens sapiens sapientior erit: et prudens gubernationem possidebit: et intelliget parabolam et tenebrosum sermonem, dicta sapientium et aenigmata [Prov. I, 5, 6]. Denique et Moyses ut intelligeret et videret Deum [Exod. XX], in nubem ingressus est et in caliginem, de qua in Psalmo dicitur: Caligo sub pedibus eius [Ps. XVII, 10]. Cum autem prius caeci vel mystica quaeque conspexerint, vel de caecitate et tenebris oculos levaverint ad videndum, ut sedentibus in tenebris et umbra mortis oriatur lumen verum: tunc mites de quibus scriptum est: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram [Matt. V, 4]: sive pauperes, quorum princeps in psalmis ait: Hic pauper clamavit, et Dominus exaudivit illum [Ps. XXXIII, 7]; et, qui iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum [Ps. XIII, 9], de quo dicitur ad Iudaeos: Consilium pauperis sprevistis, addent in Domino laetitiam, ut qui gloriatur, in Domino glorietur [II Cor. X]; et pauperes homines sive desperati ab hominibus atque contempti, qui legis prius notitiam non habebant, in Sancto Israel exsultabunt, qui ait: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum [Lev. XI, 44]. Omnisque est exsultatio: quoniam defecit qui praevalebat. Consummatus est illusor, sive arrogans, et superbus, qui dixerat: Fortitudine faciam et sapientia, auferam fines gentium et fortitudinem earum vastabo; qui omnibus illudebat, in tantum ut sanctus quoque diceret: Lumbi mei repleti sunt illusionibus [Ps. XXXVII, 8]. Et succisi sunt, sive deleti omnes qui vigilabant super iniquitatem, quorum propter malas vigilias non dormitat interitus: qui peccare faciebant universum hominum genus in verbo blasphemiae, ut negarent Verbum Dei, et in coelo ponerent os suum. |
39 | Significat autem daemones, qui nequam ipsi, omnes faciebant homines in sermone peccare, variis dogmatibus blasphemantes, et arguentem in porta atque iudicio, quantum in se erat, supplantabant, et a iustitia declinare faciebant, qui erat in portis filiae Sion, exaltatus de portis mortis; et corripiebat eos qui oderant in portis arguentem. |
40 | Quae nos super diabolo et angelis eius intelleximus, Nazaraei contra Scribas et Pharisaeos dicta arbitrantur, quod defecerint δευτερωταί, qui prius illudebant populo traditionibus pessimis; et ad decipiendos simplices die noctuque vigilabant, qui peccare faciebant homines in Verbo Dei, ut Christum Dei Filium negarent. |
41 | (Vers. 22 seqq.) Propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Iacob: nec modo vultus eius erubescet: sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum, in medio sui sanctificantes nomen meum: et sanctificabunt sanctum Iacob, et Deum Israel praedicabunt; et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent Legem. LXX: Propterea haec dicit Dominus super domum Iacob, quam superavit ex Abraham: Non modo confundetur Iacob: neque nunc faciem mutabit; sed cum viderit filios suos opera mea: propter me sanctificabunt nomen meum, et sanctificabunt sanctum Iacob: et Deum Israel timebunt: et scient qui errant spiritu, intelligentiam: et mussitatores discent obedientiam, quodque sequitur ÷ et linguae balbutientes discent loqui pacem ** obelo praenotandum est. |
42 | Cum audierint, inquit, surdi verba libri, et oculi caecorum viderint: Libanusque conversus fuerit in Charmel, et Charmel reputatus in saltum, ita ut mites et pauperes laetentur in Domino, et superbus illusorque deficiat: tunc confundetur Iacob qui modo interim non confunditur. Significat autem Isaiae tempora. Et vultus illius erubescet, ut rubor atque confusio occasio sit salutis, praecipue cum viderit filios suos, id est, Apostolos et apostolicos viros, qui fuerunt de genere Iudaeorum, in medio nationum Domini perpetrare virtutes, et Christi nomen gentibus praedicare, et dicere: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum [Matth. VI, 9]. Illi enim sanctificabunt Sanctum qui ortus est de Iacob, et Deum Israel docebunt in gentibus, ut idolis derelictis, dicant: quam falsa possederunt patres nostri idola, et non est in illis qui pluat; et tunc scient qui nunc errant spiritu, intelligentiam Dei, et qui quondam in solitudine murmurabant contra Dominum, discent Legem, cuius prius notitiam non habebant. |
43 | Si enim recepissent Moysem, recepissent et Dominum Iesum Christum, quia Moyses de illo loquebatur. Quod in principio capituli iuxta Hebraicum transtulimus: Haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit quondam Abraham, et eduxit de Chaldaeis, et in terram repromissionis induxit [Genes. XI], perspicue patet. Illud autem quod Septuaginta transtulerunt: Haec dicit Dominus super domum Iacob quam separavit ex Abraham, sic intelligi potest, quod Scribas et Pharisaeos, qui Dominum blasphemabant, separaverit ab Abraham, qui vidit diem Domini, et laetatus est [Ioan. VIII]. Si enim fuissent filii Abraham, fecissent opera Abraham. |
44 | Et Apostolus disputat eos appellandos filios Abraham [Hebr. XI], qui habuerint similitudinem fidei Abraham, hoc est, populum gentium, qui non ex operibus, sed ex fide Abraham filius appellatus est. |