1 | Variis molestiis occupati, explanationes in Isaiam prophetam per intervalla dictamus. Unde expleto octavo volumine, nunc post aliquantum temporis spatium transimus ad nonum: non absque morsu et obtrectationibus invidorum, qui ignorantes quid audiant, quid loquantur, de eo audent iudicare quod nesciunt, et ante despiciunt quam probent, eruditosque se aestimant et disertos, si de cunctis Scriptoribus detrahant. |
2 | Quorum livorem et mussitationem garrulam contemnentes, Dei poscamus auxilium, et Psalmistae imprecatione dicamus: Dissipa gentes quae bella volunt [Ps. LXVII, 32]. Domini enim locus in pace est, quae exsuperat omnem sensum. Quam et Propheta desiderat clamitans: Domine Deus noster, pacem da nobis: omnia enim reddidisti nobis [Isai. XXVI, 12]. Sed iam proponamus Isaiae capitulum, et cum Moyse ingrediamur nubem et caliginem, ut clarificetur vultus noster, et, iuxta Hebraicum, cornuta sit facies: audianturque et rutilent tonitrua et fulgura, quae plebs vilior videre non potuit [Exod. XIX]. |