Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 8, CAPUT XXVII
1 | (Vers. 1.) In die illo visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet cetum qui est in mari. LXX: In die illa inducet Deus gladium sanctum, et magnum, et fortem, super draconem colubrum fugientem, super draconem colubrum tortuosum, et occidet draconem qui est in mari. Tradunt Hebraei diabolum, id est, criminatorem, quod Graecum nomen est, Hebraice appellari SATAN, hoc est, adversarium. Unde et in Zacharia dicitur: Stabat Satan, id est, adversarius, a dextris eius ut adversaretur ei [Zach. III, 1]. Appellaturque et BELIAL, id est, apostata, praevaricator, et absque iugo. Unde et Apostolus: Quae, inquit, communicatio Christi ad Belial [II Cor. VI, 15]? et ubicumque LXX ponunt filios pestilentiae, in Hebraico scriptum est, filii Belial. Unde et illud quod in psalmo canitur de mysterio Salvatoris: Filius iniquitatis non apponet nocere ei [Ps. LXXXVIII, 23], in Hebraico dicitur, filius Belial. Appellaturque et aliis nominibus, ut in alio psalmo scriptum est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem [Psal. XC, 13]. Qui draco proprie in Hebraico sermone appellatur LEVIATHAN. Ipse est magnus cetus, de quo, quod a Christo capiendus sit, mystico in Iob sermone narratur: Qui magnum cetum capturus est [Iob. XL, 20]; nam et ibi pro ceto, Leviathan ponitur; et iterum: Adduces autem draconem in hamo, circumdabis capistrum naribus eius; Statimque: Hoc est principium plasmatis Domini quod factum est, ut illudatur ab Angelis eius. Et in psalmo: Hoc mare magnum et spatiosum: ibi reptilia quorum non est numerus: animalia parva cum magnis. |
2 | Draco iste quem formasti ad illudendum ei [Ps. CIII, 25, 26]. De hoc et in Apocalypsi scribit Ioannes: Facta est pugna in coelo: Michael et Angeli eius bellabant cum dracone, et draco pugnabat et Angeli eius, et non praevaluerunt, nec locus inventus est eis in coelo [Apoc. XII, 7 et seqq.]. Et: Missus est draco magnus, coluber antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, qui errare facit orbem terrarum universum; missusque est in terram, et Angeli eius cum eo; ibique dicitur: Missus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos coram Deo nostro [Ibid., V, 10]. Illudque notandum quod in psalmo et in Iob, propterea factus dicatur draco, hoc est, Leviathan, ut illuderetur ei ab Angelis. |
3 | Unde et Apostoli accipiunt potestatem, ut calcent super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici [Luc. X]. Quia igitur ab eo loco ubi scriptum est: Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam (Supra, XXIV, 1); sive iuxta LXX: Ecce Dominus disperdet orbem terrarum, et desolabit eum, usque ad praesens capitulum, contra orbem in consummatione mundi iudicium praedicatum est, et novissimus inimicus destruetur mors [I Cor. XV]: propterea adversum diabolum extrema sententia est, ut inducatur super eum gladius sanctus, et magnus, et fortis, sive iuxta Hebraicum et reliquos Interpretes, gladius durus. Non enim ut LXX arbitrati sunt CADESA dicitur, quod si esset, sanctum sonaret; sed CASA, quod proprie transfertur in durum. Unde et Cis pater Saul, durus appellatur. |
4 | Gladium autem sanctum, sive durum, ob eius sensum qui patitur, quidam nostrorum intelligunt Verbum Dei, de quo dicit Apostolus: Vivens autem Dei sermo et efficax, et acutus super omnem gladium ex utraque parte acutum [Hebr. IV, 12]. Unde et in alio loco de ore Salvatoris gladium bicipitem exire legimus [Apoc. XIX]. Cum autem in fine mundi adversum Leviathan, qui in principio Geneseos appellatur serpens prudentissimus super omnes bestias [Genes. III, 1], quae erant in terra, gladius sanctus sive durus, et magnus, et fortis fuerit inductus, fugiet qui numquam fugere consueverat, nesciens illud scriptum: Quo vadam a spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam [Ps. CXXXVIII, 7]? Pulchre quidam poeta in Gigantomachia de Encelado lusit: Quo fugis, Encelade? quascumque accesseris oras, Sub Deo semper eris. Iste autem Leviathan coluber fugiens, in Hebraico dicitur BARI, quod Aquila interpretatus est vectem, Symmachus concludentem, Theodotio robustum. Vectem autem sive claudentem puto appellari, quod multos suo carcere clauserit, et propriae subiecerit potestati, nihilque in se rectum habet, et idcirco dicitur tortuosus, nec imitari potest virgam Domini, de qua scriptum est: Virga directionis, virga regni tui [Psal. XLIV]. Quem Dominus interficiet spiritu oris sui [II Thess. II], habitatorem quondam maris, falsorum et amarorum fluctuum. |
5 | Qui dicunt diabolum acturum poenitentiam et veniam consecutorum, interpretentur nobis quomodo hoc accipiant, quod scriptum est: Et interficiet draconem qui est in mari, sive cetum. Secundo enim loco in praesenti capitulo, in Hebraico non appellatur Leviathan, sed THANNIN, quod proprie cetum sonat. Unde Hebraei autumant Leviathan habitare sub terra et in aethere: Thanniim vero in mari, quae Iudaica fabula est. |
6 | Quodque dicitur in extremo huius capituli, in die illa, Eusebius priori iungit capiti, ne sequens prophetia huic tempori coaptetur. Hebraei autem et caeteri explanatores sequenti, quod nunc proposituri sumus. |
7 | (Vers. 2, 3.) In die illa vinea meri cantabit ei. Ego Dominus qui servo eam, repente propinabo illi: ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam. LXX: In die illo vinea bona desiderium eius, ut princeps illius sit. Ego civitas fortis, civitas quae oppugnatur: frustra potum dabo illi. Capientur enim nocte, die autem cadet murus. Multum Hebraicum in hoc loco a LXX editione discordat, idcirco singula ut proposuimus disseramus. |
8 | Vinea de qua supra loquitur Isaias: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi, quae debeat intelligi, ipso docente discamus [Al. dicamus]: Vinea enim Domini Sabaoth domus est Israel [Isai. V, 1], de qua in psalmo canitur: Vineam de Aegypto transtulisti, etc. [Ps. LXXIX, 9]. Huic et per Ieremiam propinat calicem meracissimum [Ierem. XXV]. Cum enim misisset eum ut potionaret omnes gentes, et huic se Propheta libenter obtulisset officio, primum inebriare iubetur Ierusalem. |
9 | Unde dicit: Decepisti me, Domine, et deceptus sum [Ierem. XX, 7]. Bibet igitur Ierusalem, et propinatur ei meraca potio, ut planctum discat et fletum. Dicitque se Dominus multo eam tempore custodisse, et locum dedisse poenitentiae, et quia converti noluerit, subito inebriandam. Hoc enim dicit diebus egisse vel noctibus, ut ipsius semper auxilio servaretur. |
10 | LXX autem eamdem pulchram appellant vineam, in qua fuit Lex et Prophetae, sacerdotium, et pontificium, et Dei notitia, dicente Scriptura: Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius [Ps. LXXV, 1]. Quod alii putant, iuxta editionem eorum ad Ecclesiam pertinere, qua nihil est pulchrius. Et de qua dictum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Ps. LXXXVI, 3]: quae princeps est genitricis suae, et dicit in Cantico Canticorum: Filii matris meae pugnaverunt adversus me [Cant. I, 5]. Et loquitur: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur. Pulchreque oppugnatur dixit, non expugnatur. |
11 | Statimque iungit de Synagoga, quae de capite versa est in caudam: Frustra ei potum mearum tribuo doctrinarum, capietur enim in tenebris erroris sui. Et quia apertam lucem non recepit, per diem corruit murus eius, id est, omne quod sibi putabat auxilium, nullusque erit adversariorum qui non capiat eam, quod de contrariis debemus intelligere potestatibus. |
12 | (Vers. 4, 5.) Indignatio non est mihi: quis dabit me spinam et veprem in praelio? Gradiar super eam: succendam eam pariter. An potius tenebo fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi. LXX: Non est quae non apprehenderit eam. Quis ponet me custodem stipulae in agro? propter adversariam hanc repuli eam. |
13 | Idcirco fecit Dominus omnia quae disposuit: combusta sum; dicent habitatores eius, faciemus pacem illi: faciemus pacem ei. Iuxta Hebraicum hic sensus est: Ego qui diebus et noctibus semper meam vineam conservavi, ne exterminaret eam aper de silva, ne bestiae devorarent. Numquid indignationem non habeo, et nescio ferire peccantem, et reddere unicuique quod meretur? Ubi Aquila posuit spinam, et veprem, in Hebraico scriptum est SAMIR et SAITH, quod adamantem, et loca sentium plena significat. |
14 | Unde dicit: Quis me docebit ut durus sim, et meam vincam clementiam, et in praelio atque certamine truculentus incedam: ut gradiar super vineam, quam ante servavi, et succendam eam quam meo sepseram muro? An potius id aget fortitudo mea, ut iram differam, et salvem eos Evangelii clementia, qui nequaquam sunt Legis auctoritate servati? ἐμφατικῶς autem iuxta Hebraicum legendum est: Quis me faciet durum atque crudelem, ut vincam naturam meam? Hoc quippe in deserto significatur et in spinis: ut eam quasi in praelio conteram atque succendam, quam semper mea diligentia custodivi. |
15 | An potius tenebo fortitudinem meam, quam Christum esse non dubium est, et de qua legimus: Christus Dei virtus et Dei sapientia [I Cor. I, 24], ut ipsa mihi pacem faciat, et mundum reconciliet? Iuxta LXX hic est sensus, ut ex persona accipiamus Ecclesiae: Ego civitas firma, civitas multis vallata hostibus, quae frustra dedi pocula inimicae meae Synagogae. |
16 | Capietur enim nocte, et corruet murus eius, nullaque erit de adversariis potestatibus, quae non apprehendat eam. Rursum loquar: Quid mihi prodest custodire eam, quae stipulam in se habeat, non frumenta: quae ita inculta est, ut veprium plena sit et spinarum, quam salvare volui? Sed quia hostiliter mecum agit, recessi ab ea. |
17 | Dixeruntque in me et ex me nati Apostoli: Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. Idcirco faciet Dominus quod minatus est, ut omnes in ea ardeant Romano igne circumdati. Vel certe ardeant vitiis atque peccatis, ne possint ardentia diaboli iacula restinguere. |
18 | Omnes enim adulterantes quasi clibanus corda eorum. Et illi qui prius habitabant in ea, postquam clamaverint, capta est civitas atque succensa, dimittent eam, et reconciliantes mundum [Al. immundum] Deo, dicent: Faciamus pacem illi, pacem faciamus ei, hoc est, Christo, semper scribentes in Epistolis suis: Gratia vobiscum et pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro [I Cor. I, 3]. De quibus in hoc eodem Propheta legimus: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem [Isa. LII, 7]! Quidam hunc locum ad Ecclesias referunt, quod custodiantur quidem a Deo; sed multi in eis fructus non faciant; et propterea boni doctoris succedantur ardoribus, ut clamitent et confiteantur errorem suum, et postea pacem faciant Deo, qui vere appellentur filii Iacob. |
19 | (Vers. 6.) Qui egrediuntur de radice Iacob, florebit et germinabit Israel: et implebunt faciem orbis semine. LXX: Qui veniunt filii Iacob: germinabit et florebit Israel: et implebit orbem terrarum fructus eius. Postquam Apostoli in toto orbe Evangelium praedicantes, dixerint: Faciemus pacem Christo, pacem faciemus ei, qui in excelsis fuerint de semine Iacob, et in Apostolicam pervenerint dignitatem, appellabuntur filii Iacob. |
20 | Tunc germinabit et florebit Israel, videns doctrina filiorum suorum universum orbem esse completum, et attulisse fructus uberrimos, quos in Iudaea manens non attulerat. |
21 | (Vers. 7.) Numquid iuxta plagam percutientis se, percussit eum: aut sicut occidit interfectos eius, sic occisus est? Locus iste dupliciter intelligitur. Aut contra Ierusalem, ut dicat eam non ita a Deo esse percussam, ut ipsa percussit Christum et Apostolos eius: aut contra gentium multitudinem, quod illis persequentibus et effundentibus sanguinem Christianum, Apostoli et apostolici viri nihilominus salutis eorum curam habuerint et reconciliaverint eos Deo. |
22 | (Vers. 8.) In mensura contra mensuram cum abiecta fuerit, iudicabis eam. LXX: Rixans et exprobrans emittet eos. Iuxta Hebraicum hic sensus est: Sicut fecit Ierusalem, sic recipiet, et iuxta mensuram qua mensa est, remetietur ei. Tuncque cumulatam mensuram recipiet, quando iudicii tempus advenerit et abiecerit eam Deus. |
23 | Iuxta LXX pendet ex superioribus quod dicitur. Non enim Israel sicut percussit, percutietur; nec sicut interfecit, interficietur. Qui iurgabat contra Apostolos, et exprobrabat doctoribus suis, et praecipiebat ne in nomine Christi loquerentur. Propterea Dominus abiiciet eos, et de suo expellet grege. |
24 | Meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus. LXX: Nonne tu eras qui meditabaris spiritu duro interficere eos, spiritu furoris? Iuxta Hebraicum hoc dicitur, in mensura qua mensa est, Ierusalem recipiet: propterea Deus in spiritu suo duro atque vehementi meditatus est, sive locutus contra eam in die aestus, hoc est, in persecutionis tempore, quando ardentior indignationis dies est atque poenarum. |
25 | Iuxta LXX, ad ipsam dicitur Ierusalem, sive ad Israel: Nonne tu eras quae in spiritu tuo durissimo atque crudeli, et in furore blasphemiarum tuarum, Apostolos Domini atque doctores interficere cupiebas? |
26 | (Vers. 9.) Idcirco super his dimittetur iniquitas domui Iacob, et iste omnis fructus, ut auferatur peccatum eius: quia posuit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos: non stabunt luci et delubra. LXX: Propterea auferetur iniquitas Iacob, et haec erit benedictio eius cum abstulero peccatum eius, quando posuerit omnes lapides ararum contritos quasi cinerem comminutum, et non perseverabunt arbores eorum, et idola. Causas reddit cur postquam Iudaei in Dominum miserint manus, veniam consequantur, si voluerint agere poenitentiam, ut impleatur Salvatoris oratio: Pater, ignosce eis; quod enim faciunt, nesciunt [Luc. XXIII, 34]. Propterea, inquit, dimittetur iniquitas domui Iacob, et auferetur peccatum eius, ut mereatur benedictionem Dei, qui sibi maledictionem fuerat imprecatus, dicens: Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matt. XXVII, 25]. quia per Apostolos de stirpe Israel in toto orbe Evangelium seminabitur, et destruetur idololatria, et comminuentur arae usque ad pulverem, succidentur luci, delubra corruent, et Dei unius sub mysterio Trinitatis notitia praedicabitur. |
27 | (Vers. 10.) Civitas enim munita desolata erit: speciosa relinquetur, et dimittetur quasi deserta. Ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit et consumet summitates eius. LXX: Idola eorum succidentur, quasi lucus, et longe habitans grex dimittetur sicut grex derelictus, et erit multo tempore in pascua, et ibi requiescent greges, et post multum tempus non erit in ea omne viride, quia exsiccatum est. Ierusalem civitas quondam firma atque munita, quia non suscepit patrisfamilias, filium sed dixit: Venite, occidamus eum, quia iste haeres est et nostra erit haereditas [Matth. XXI, 38], desolata erit. |
28 | Et quae quondam fuit speciosa, de qua et in Ezechiele dicitur: Similam, et mel et oleum comedisti, et speciosa facta es vehementer nimis [Ezech. XVI, 13], et in qua habitat ille de quo scriptum est: Speciosus forma prae filiis hominum [Ps. XLIV, 3], relinquetur et dimittetur quasi desertum, dicente Domino ad Apostolos: Surgite, abeamus hinc [Ioan. XIV, 31]. Ibi pascetur vitulus, Romanus exercitus, de quo et in alio loco sub nomine apri dictum est: Vastabit eam aper de silva: et singularis ferus depastus est eam [Psal. LXXIX, 14]. Et ibi accubabit et consumet summitates eius sub metaphora vineae et propaginum eius, ut nihil in ea viride, nihil remaneat flagellorum, sed omnia consumat inimicus. |
29 | Iuxta LXX, quia non receperunt pastorem bonum: propterea erunt quasi grex derelictus, et patebunt morsibus bestiarum; et nihil in eis viride remanebit, quia siccitas omnia possidebit. |
30 | (Vers. 11.) In siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam. Non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur eius qui fecit eum: et qui formavit eum, non parcet ei. LXX: Mulieres venientes a spectaculo, venite: non est enim populus habens intelligentiam; propterea non miserebitur eorum qui fecit eos; et qui formavit eos, non parcet. Hoc quod dicitur, In siccitate messis illius conterentur, pro quo Septuaginta interpretati sunt, non erit in ea quidquam viride, quia exaruit, iuxta Hebraicum sequentibus copulatur; iuxta LXX, priori sensui. |
31 | Dicamus ergo primum iuxta Hebraicum. Cum siccitatis et messionis Ierusalem, et ut apertius loquar, vastitatis tempus advenerit, de toto orbe synagogarum turba concurret, ut plangant Ierusalem et mala illius consolentur. Sive aperte de mulieribus loquitur, quae nudatis pectoribus, sanguinantes feriunt lacertos, et implebitur [Al. impletur] Domini vaticinium: Filiae Ierusalem, nolite me flere, sed plangite super vos et super filios vestros [Luc. XXIII, 28]. Magnaque infelicitas populi, a mulieribus lamentationis carmina discere; sicut reprehensio fuit populi Israel, quando in Iudicum libro [Iudic. IV], in manu mulieris Debborae fecit salutem Dominus, et tempore vicinae captivitatis, tacentibus viris, Holda mulier prophetavit [IV Reg. XXII]. Propterea autem mulieres longo conterentur itinere, imbecillitate, fame et squalore confectae, et docebunt populum miserabilem, quia non est populus sapiens, nec intellexit Creatorem suum, qui neglectus ab eis atque contemptus non miserebitur facturae, et non parcet creaturae suae. |
32 | Iuxta LXX, de Maria dicitur Magdalene, et alia Maria, et caeteris mulieribus, quae primum viderunt Dominum resurgentem, et tenuerunt pedes eius, et ab eo audire meruerunt: Nolite timere: Ite, nuntiate fratribus meis ut vadant in Galilaeam, et ibi me videbunt [Matt. XXVIII, 10]. De istis mulieribus multo priusquam nascerentur, propheticus sermo praenuntiat, et vocat eas a spectaculo Dominicae Passionis et Resurrectionis, ut Evangelium praedicent, et, iuxta Hebraicum, doceant Ierusalem sive terram Israel, quod iste sit Dominus et Deus. |
33 | Populo enim Israel non habente sapientiam illo tempore, quando passus est Dominus, et impletum est vaticinium prophetale: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus [Psal. XI, 1]. Et: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [Ps. XIII, 4], vocantur mulieres de spectaculo, ut quod ipsae viderunt Apostolis nuntient. Israel autem de quo dictum est (Supra, I, 3): Israel non cognovit me, et populus meus non intellexit, clementissimum Creatorem et factorem suum provocavit in amaritudinem, ut nequaquam eius misereatur. Haec pie quidem dicuntur; sed quomodo cum caeteris congruant, et consummationis mundi temporibus coaptentur, difficilis interpretatio est. |
34 | (Vers. 12.) Et erit in die illa, percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Aegypti. LXX: Et erit in die illa, concludet Dominus a fossa fluminis usque ad Rhinocoruram. Nisi iunxisset, in die illa, per quod docemur, ea quae dicturus est superioribus copulanda, poteramus quasi proprium capituli huius sensum exponere; nunc autem ad superiora referenda sunt omnia. |
35 | Quoniam civitas munita desolata erit, et speciosa quondam relinquetur quasi desertum, et ibi vitulus accubabit, et consumet propagines vineae, et omnia siccabuntur, quoniam non est populus habens intellectum, et propter stultitiam eius, nullam a Creatore suo misericordiam consecutus est. Idcirco percutiet, sive concludet Dominus ab alveo vel rivo fluminis usque ad torrentem Aegypti, ut in universa Iudaea, quae quondam repromissionis terra fuit, nullus reperiatur sermo doctrinae, nihil scientiae Scripturarum, de quibus et Apostolus loquitur: Ut non attendamus Iudaicis fabulis et mandatis hominum, qui avertuntur a veritate [Tit. I, 14]; et iterum: Sunt enim multi et non subditi ac vaniloqui, et seductores, quos oportet redarguere, praecipue ex circumcisione [Ibid., 10]. Alveum autem, sive rivum fluminis iuxta historiam Euphratem possumus dicere, sicut et in septuagesimo primo psalmo scriptum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad finem [Al. fines], orbis terrae [Psal. LXX, 8]. Alii Iordanem putant. Et hoc notandum, quod in Iudaeae terminis, fluvius appelletur; in Aegypti finibus, torrens, qui turbidas aquas habet, et non perpetuas. |
36 | Pro torrente Aegypti, LXX Rhinocoruram transtulerunt, quod est oppidum in Aegypti Palaestinaeque confinio, non tam verba Scripturaram, quam sensum verborum exprimentes. Quod autem nos diximus, percutiet, pro quo LXX συμφράξει, id est, concludet, transtulerunt: Aquila et Theodotio, ῥαβδήσει interpretati sunt, quod sive virga percutiet, sive ad virgam recensebit numerum gregis sui, intelligi potest: ut non in malam, sed in bonam partem accipiatur. |
37 | Et vos congregabimini unus et unus, filii Israel. LXX: Vos autem congregate unum et unum, filios Israel. O filii Israel, pro quo interpretatus est Symmachus, domus Israel: percussis adversariis vestris a rivo fluminis, usque ad torrentem Aegypti, id est, ab Euphrate usque ad Nilum, vos vel ipsi congregabimini ad fidem Domini unus et unus, quia Iudaeorum turba non credidit, per quod significat, paucos ex Iudaeis in Salvatorem Dominum credituros. Vel certe, o Apostoli et apostolici viri, Iudaeorum multitudine non credente, vos de toto orbe, quos potueritis, quasi oves morbidas referte ad caulas Domini, et congregate eas cum gentium populo, ut impleatur illud, quod Paulus Apostolus et Barnabas loquuntur ad Iudaeos: Vobis quidem primum oportebat annuntiare verbum Dei; sed quia indignos vos iudicastis salute, ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. |
38 | (Vers. 13.) Et erit in die illa: clangetur in tuba magna; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui eiecti erant in terram Aegypti: et adorabunt Dominum in monte sancto in Ierusalem. LXX: Et erit in die illa, canent tuba magna; et venient qui perierant in regione Assyriorum, et qui perierant in Aegypto: et adorabunt Dominum super montem sanctum in Ierusalem. In hoc loco Iudaei cassa sibi vota promittunt, quod in consummatione mundi, quando Antichristus, ut dicitur ἠλειμμένος suus venerit, de Assyriis et de terra Aegypti dispersus populus congregetur, et veniat in Ierusalem, et aedificato templo, adoret Dominum Deum suum. |
39 | Quod secundum litteram omnino stare non potest. Neque enim de Assyriis tantum et de Aegypto, sed de toto orbe terrarum, qui in Christum credituri sunt, vocabuntur. Ergo hoc significat, quod in novissima tuba, iuxta Apostolum Paulum [I Cor. XV], omnes qui perierant in Assyriis et in Aegypto ad Dominum veniant: Nec dixit omnes filios Israel, sed omnes qui perierant, per quod significat gentium multitudinem, quod et idololatriae, et magicis, ac philosophiae artibus obligati, veniant ad fidem Christi, et adorent eum in Ecclesia. |
40 | Tuba autem magna potest intelligi sermo Evangelicus, de quo et in hoc eodem Propheta legimus: Super montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion: exalta vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem (Infra, XL, 9). Mons ergo sanctus et Ierusalem illa est, de qua saepe diximus: Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem, et multorum Angelorum millia; et Ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in coelis [Hebr. XII, 22]. Hucusque de consummatione mundi dictum est ab eo loco in quo exponere coepimus: Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam (Supra, XXIV, 1), quod praesenti volumine continetur. |
41 | Nunc adiuvante, immo inspirante nobis Christo, transeamus ad nonum, quod alterius prophetiae habebit exordium. |