monumenta.ch > Hieronymus > 26
Hieronymus, in Isaiam, , XXV <<<     >>> XXVII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 8, CAPUT XXVI

1 (Vers. 1.) In die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda: Urbs fortitudinis nostrae, Salvator ponetur in ea murus et antemurale. LXX: In die illa cantabunt canticum istud super terram Iudaeam: Ecce civitas fortis, et salutare nostrum ponet murum et circummurale. Cum humiliatus fuerit Moab, et detractus ad terram usque ad pulverem, et omnes inimici substrati Christi pedibus, tunc cantabitur canticum istud in terra Iuda sive Iudaea, quod interpretatur utrumque confessio: ut quomodo Sion et Ierusalem urbem coelestem intelleximus, ita et regionem huius urbis [Urbis confessionem, etc. Haec verba confessionem coelestem leguntur in mss. codice Silvae maioris: quae tamen desunt in editione Erasmiana ac in multis exemplaribus manuscriptis antiquissimis. MARTIAN.---Duo isthaec verba, confessionem coelestem, quae ex uno silvae maioris ms. Martian. suffecerat, duo nostri Vatic. et Palatin. confirmant.] confessionem coelestem intelligamus. Denique sancti in terra aliena carmen Iudaeae cantare nolentes, dicunt: Quomodo cantabimus canticum Domino in terra aliena [Ps. CXXXVI, 4]? Ego puto hoc esse canticum, de quo et in alio loco sanctis praecipitur: Cantate Domino canticum novum [Ps. XCV, 1]. Erit autem canticum hoc quod sequitur: Urbs fortitudinis nostrae Salvator [Matth. V]. Quae est ista urbs? Quae in monte sita latere non potest.
2 De qua et in alio loco scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Psal. XLV, 4]; et rursum: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Psal. LXXXVI, 2]. Huius urbis ille conditor est, de quo loquitur pater: iste aedificavit civitatem meam: immo urbs fortitudinis nostrae Salvator est, id est, Iesus. Et ponetur in ea murus et antemurale.
3 Murus bonorum operum, et antemurale rectae fidei, ut duplici septa sit munimento. Non enim sufficit murum habere fidei, nisi ipsa fides bonis operibus confirmetur. Hic murus et hoc antemurale sive circummurale, de vivis lapidibus exstruitur, qui iuxta prophetam volvuntur super terram. Pro eo quod nos vertimus, antemurale, Symmachus firmamentum interpretatus est: ut ipsi muri munitionibus cincti sint, et vallo fossaque et aliis muris, quos in aedificatione castrorum solent loriculas dicere.
4 (Vers. 2-4.) Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, custodiens veritatem. Vetus error abiit, servabis pacem: pacem, quia in te speravimus. Sperastis in Domino in saeculis aeternis. LXX: Aperite portas, ingrediatur populus custodiens iustitiam, et custodiens veritatem, apprehendens veritatem, et custodiens pacem: pacem, quoniam in te speraverunt, Domine, usque in sempiternum. Omne hoc canticum quod in terra confessionis et laudis sancti cantaturi sunt, mutat repente personas, et quasi per interrogationem et responsionem texitur.
5 Dixerat populus Dei: urbs fortitudinis nostrae Salvator, ponetur in ea murus et antemurale. Respondit Dominus, immo praecepit non eis qui hoc dixerant, sed Angelis qui portis urbis Dominicae praesidebant, ut aperiant portas, et ingrediatur per eas gens iusta, custodiens veritatem, sive ut in Hebraico dicitur EMMUNIM [Al. EMMONIM], quod nostra lingua vertitur, fides, plurali numero, non singulari.
6 Quae sunt portae, quae aperiuntur ab Angelis; ut ingrediatur non populus Iudaeorum, qui abiectus est, sed gens iusta, quae ex fide fidelium nomen accepit? Utique illae de quibus sanctus loquitur: Aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor Domino [Ps. CXVII, 19]. Has autem portas nullus poterit ingredi, nisi qui de portis mortis fuerit liberatus; et cum Psalmista dixerit: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion [Ps. IX, 15]. Cum enim de portis mortis fuerimus erepti, tunc in portis filiae Sion omnes laudationes Domini cantare poterimus. Et quomodo portas mortis reor esse peccata, de quibus ad Petrum dicitur: Portae inferni non praevalebunt adversum te [Matth. XVI, 18]: sic portas iustitiae, omnia opera virtutum, quas qui fuerit ingressus, unam inveniet portam, de qua dicitur: Haec porta Domini, iusti intrabunt in eam [Ps. CXVII, 19]. Et quomodo per plures margaritas ad unum pergitur margaritum: sic per multas vias et portas pervenimus ad eum qui dicit esse se viam et portam, per quam ingredimur ad Patrem.
7 Post sermonem Dei, respondit populus Hebraice IESER SAMUCH, quod Aquila et Symmachus similiter transtulerunt, πλᾶσμα [Πλᾶσμα ἐπηρεισμένον. Nihil praeterea retinent mss. codices; de suo itaque posuerunt Erasmus et Marianus τὸ et ἡμῶν, id est, τὸ πλᾶσμα ἡμῶν ἐπηρεισμένον. Multa similiter in vocibus Hebraicis mutata et addita reperies supra ad caput XXIX, si hanc novam editionem nostram cum veteribus contuleris. MARTIAN.---Epiphanius a Montfauconio laudatus ad Aquilam legit ἐστηριγμένον, id est fultum, sive firmatum, quod in subnexa expositione Hieronymus ipse indicat verbis, sive cogitatio firmata. Visum fuerit S. Doctori, Aquilam inter et Symmachum nihil fere in sensu discriminis intercedere, si quid in verbo differant: atque adeo similiter ait transtulisse.] ἐπηρεισμένον, hoc est, error noster ablatus est, sive cogitatio nostra firmata est, quae prius inter te et idola fluctuabat, ut nequaquam circumferamur omni vento doctrinae, sed in te Dominum Salvatorem tota mente credamus.
8 Pro quo nos ut sensus manifestior fieret, transtulimus, vetus error abiit. Et quia cogitatio nostra firmata est, propterea servabis nobis pacem, quam Apostolis pollicitus es, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]; et non solum semel, sed secundo, ut secura sit retributio quae duplici sermone promittitur, iuxta quod et Apostolus loquebatur: Gaudete, iterum dico gaudete [Philipp. IV, 4]. Hoc autem ille consequitur, de quo in Levitico dicitur: Homo, homo, filiorum Israel [Levit. XVII]. Et in Numerorum libro: Vir, vir, cuius uxor cubile macularit [Num. V, 12]: ut duplex homo et duplex vir, pacem duplicem consequantur.
9 Meremur autem, inquiunt, pacem, quia in te tota mente confidimus. Post populi verba et responsionem Domini, et rursum vocem populi Propheta loquitur ad credentes: Sperastis, vel sperate in Domino, in saeculis sempiternis, et caetera quae sequuntur. Iuxta LXX, ille ingreditur portas Domini, qui custodit iustitiam in bonis operibus, et servat sive amplectitur veritatem in fidei veritate, ut per bona opera et fidem perveniat ad pacem, quae omnem sensum exsuperat, et ipsam pacem mereatur accipere; quia credidit in Deum qui aeternis bonorum operum retributor est [Philipp. IV]. Unde et in alio loco scribitur: Desiderasti sapientiam, serva mandata, et Dominus tribuet tibi eam [Eccl. I, 33].
10 (Vers. 5, 6.) In Domino Deo forti in perpetuum: quia incurvabit habitantes in excelso: civitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram: detrahet eam usque ad pulverem. Conculcabit eam pes, pedes pauperis gressus egenorum. LXX: Deus magne aeterne, qui humiliasti, et [Restituimus detraxisti ad fidem Vatic. mss., suffragante ipso τῶν LXX Graeco textu, κατήγαγες τοὺς ἐνοικοῦντας ἐν ὑψηλοῖς, detraxisti habitantes in excelsis. Vitiose antea erat destruxisti.] detraxisti eos qui habitant in excelsis, civitates robustas destrues, et deduces usque ad pavimentum, et conculcabunt eas pedes mansuetorum et humilium. Et haec Propheta loquitur, qui ab eo respondit loco in quo supra dixerat: Sperate in Domino in saeculis aeternis; et iungit ei quod nunc proposuimus: In Domino Deo forti in perpetuum, et reliqua. Pro Domino Deo forti, in Hebraico tria habet nomina, IA et ADONAI et SUR, quod aliud invisibilem, aliud ineffabilem, aliud robustum sonat, quorum primum in ALLELUIA extrema syllaba ponitur. Et hoc diligens lector observet, quod interdum textum in propositione testimonii dividamus: quoniam alium LXX editio, et alium ex Hebraeo ad verbum expressa translatio efficit sensum.
11 Dicit ergo Propheta: Sperate in Domino in saeculis aeternis: in Domino Deo forti in perpetuum, cuius auxilium sempiternum est. Ipse enim incurvabit habitantes in excelso, quia omnis qui se exaltat humiliabitur; qui patrem Abraham se habere iactabant, et in suggillationem Domini loquebantur: Nos de fornicatione nati non sumus [Ioan. VIII, 41]. Ipse civitatem sublimem humiliabit, ut Iudaei putant, Romam [Al. Romanam]: ut nos rectius esse convincimus, Ierusalem, quae occidit Prophetas, et lapidavit eos qui ad se missi erant, et ad extremum patrisfamilias interfecit filium, ut haerede iugulato, periret haereditas [Luc. XIII]. Nec vocatur civitas, quae [Al. qui] Hebraice dicitur IR, sed CARIA quam Aquila πολίχνην interpretatus est, quam nos, vel civitatulam, vel viculum, vel oppidulum possumus dicere, et frequenter in Scripturis hoc nomine appellatur Ierusalem.
12 Pulchreque duplicem humilitatem posuit: Humiliabit, humiliabit eam, primum sub Babyloniis, quando templum destructum est, secundo sub Tito et Vespasiano, cuius ruina usque in finem permanet. Conculcabit eam pes, repetitque et copulat pedes pauperis, haud dubium quin Christi.
13 De quo et supra diximus: Factus est fortitudo pauperi; fortitudo egeno in tribulatione sua. Gressus egenorum, Apostolorum scilicet, qui imitantes Domini paupertatem, etiam virtutis eius privilegium consecuti sunt; qui non recepti, excusserunt super eam pulverem pedum suorum. Et quia Salvatoris dicitur verbis, Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XIV, 11], non solum hoc ad homines, sed ad contrarias quoque fortitudines referre possumus.
14 Iuxta LXX, laudes Deo Propheta decantat, quod omnes superbos humiliet, et universarum urbium munimenta usque ad solum diruat, et sanctorum ea mitiumque et humilium calcent pedes.
15 (Vers. 7-9.) Semita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulandum: et in semita iudiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te, nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae: anima mea desideravit te in nocte. LXX: Via iustorum recta, recta facta est via iustorum, et praeparata. Via enim Domini iudicium, speravimus in nomine tuo: et in memoria quam desiderat anima nostra. Adhuc Propheta de Christo loquitur, de quo supra dixerat: Conculcabit eam pes, pedes pauperis. Huius ergo iusti semita recta est, sive, ut verbum novum fingam, rectitudines, quas Graeci vocant εὐθύτητας, et nos aequitates Latinius possumus appellare, dicunturque Hebraice MESSARIM. In una igitur Christi semita omnes iustitiae reperiuntur, et propterea eam suo calcavit et trivit pede, ut quicumque per eam voluerit ambulare, cursu ambulet inoffenso.
16 In hac semita iudiciorum Domini, sustinuerunt eum sancti, et speraverunt in eo, quia spes non confundit. Et nomen illius et memoriale habuerunt in desiderio animae, dicentes: Concupivit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore [Ps. CXVIII, 20]; et iterum: Desiderat anima mea, et defecit in salutari tuo [Ibid. 81]. Qui autem nomen Domini habet in desiderio, aliud non desiderat.
17 Et hoc notandum, quod desiderium Domini non in carne sit, sed in anima, iuxta illud quod in alio psalmo legimus: Sitivit anima mea ad Deum, fortem, vivum [Ps. LI, 2]. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem [Galat. V]. Haec enim sibi invicem adversantur, ne quae volumus, illa faciamus.
18 Quodque sequitur: In nocte, iuxta LXX, sequenti capitulo iungitur, iuxta Hebraicum priori. Ille autem potest dicere: Anima mea desideravit te in nocte, qui cum Psalmista loquitur confidenter: Lavabo per singulas noctes lectum meum, in lacrymis stratum meum rigabo [Ps. VI, 7]. Potest nox et tenebrae, pro tribulatione et angustiis accipi.
19 Unde et in alio psalmo super iusti securitate Propheta decantat: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem [Ps. CXX, 6], id est, nec in prosperis, nec in adversis unquam de tuo moveberis gradu.
20 Sed et spiritu meo in praecordiis meis, de mane vigilabo ad te. LXX: De nocte consurgit spiritus meus ad te, Deus: quia lux iudicia tua super terram. Volumus et Hebraicum sequi, et Vulgatam editionem non penitus praeterire, et hac rerum necessitate compellimur diverso ordine, atque sermone diversas intelligentias quaerere.
21 Igitur quod dicitur, de nocte, iuxta LXX, huius capituli, ut diximus, principium est: iuxta Hebraicum, finis superioris; licet possit etiam iuxta LXX in fine accipi superioris testimonii, ut sit sensus: Desiderat anima mea ad te nocte; et postea incipiat, mane consurgit spiritus meus ad te, Deus. Ideo autem mane consurgit, quia lux praecepta tua super terram.
22 Servans enim mandata tua, et illuminatus eorum lumine, de quibus dicitur: Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos [Ps. XVIII, 9], dormire nequeo, sed omni tempore te desiderans, meo ad te consurgo spiritu. Et hoc observandum, quod in nocte adhuc positi, animo desideremus Dominum. Postquam autem spiritus noster in praecordiis nostris tota se ad Deum mente commoverit, mane vigilemus ad eum, atque ut manifestius dicam, animae, nox et desiderium, spiritui autem mane iungitur et vigiliae. Porro spiritu in praecordiis suis evigilat ad Deum, qui potest dicere: De profundis clamavi ad te, Domine [Ps. CXXIX, 1].
23 (Vers. 10.) Cum feceris iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. Misereamur impio, et non discet iustitiam, in terra sanctorum inique egit, et non videbit gloriam Domini. LXX. Iustitiam discite, qui habitatis super terram. Cessavit enim impius, et non discet iustitiam super terram, veritatem non faciet, auferatur impius, ut non videat gloriam Domini. Dicamus primum iuxta Hebraicum, et si sensum Prophetae voluerimus exprimere, tunc ad LXX Interpretes transeamus. Quamdiu non exerces iudicia tua super terram, et nec bonis bona, nec malis retribuis mala, iustitia tua, o Domine Deus, ignoratur in terra.
24 Cum autem in iudicii die pro qualitate operum unicuique reddideris quod meretur, tunc iustitia tua cognoscetur in orbe terrarum, quae prius apud incredulos videbatur iniusta, ita ut unus sanctorum quoque diceret: Mei autem pene moli sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: quoniam zelatus sum super iniquis, pacem peccatorum videns [Ps. LXXII, 2]. Ad quod respondit Dominus: Misereamur impio; quod exceptis Septuaginta, omnes similiter transtulerunt.
25 Et est sensus: magis impius misericordiam consequatur, et discat clementiam meam; [Antea erat, sum enim ipse Salvator. Restituimus ex Vatic. ms., dum etiam ipse salvatur, quam lectionem iam pridem Victorius ex quinque aliis mss. Florentinis in textum retulerat.] dum etiam ipse salvatur. Rursumque loquenti Domino, ex persona humanae impatientiae Propheta respondit: Et non discet iustitiam. Estque sensus: et quomodo poterit tuam nosse iustitiam, si tantum clementiam fuerit expertus? Redditque causas, quare eum velit Dei iustitiam discere: quia in terra sanctorum inique gessit, et contra sanctos tuos iugiter dimicavit, debet sentire tormenta.
26 Rursumque Dominus sententiam temperans, Et non videat, inquit, sive non videbit gloriam Domini. Estque sensus: sufficit ei pro universa poena, quod me cum sanctis meis non videbit in mea maiestate regnantem. Quidam impium, hoc est, RESA, diabolum intelligi volunt, de quo in nono psalmo scribitur: Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti [Psal. IX, 6]. Nos autem generaliter impium vel pro peccatore, vel pro eo qui Dei cultum non habet, accipiamus.
27 Iuxta Septuaginta iubentur habitatores terrae iustitiam discere. Omnis enim vir videtur sibi iustus; Deus autem corda omnium novit, qui reddet unicuique secundum opera sua [Prov. XXI]. Et in alio loco eiusdem voluminis dicitur: Sunt viae viri, quae videntur rectae; novissima autem earum respiciunt in profundum inferni [Prov. XIV, 12]. Unde debemus iustitiam discere, nec confidere in proprio iudicio.
28 Est enim iustus qui pereat in iustitia sua [Eccles. VII]; non quo iustus sit, sed quo sibi iustus esse videatur. Sin autem Christus factus est nobis a Deo sapientia, et iustitia, sanctificatio et redemptio [I Cor. I], quibus praecipitur ut cognoscant iustitiam, hoc iubetur ut Christum discant atque cognoscant. Propterea autem praecipio, ait, vobis ut discatis iustitiam, quia ablatus est impius; et regnum illius detructum est, qui quamdiu regnabat in terra, iustitiam scire non poterat, nec facere veritatem.
29 De qua alibi scribitur, quod gratia et veritas per Iesum Christum facta sit [Ioan. XVII]. Et quia in terra veritatem non facit impius, auferetur: non enim meretur Dominum videre regnantem.
30 (Vers. 11.) Domine, exaltetur manus tua, et non videant: videant, et confundatur zelus populi, et ignis hostes tuos devoret. LXX: Domine, excelsum est brachium tuum, et nesciebant, scientes autem confundentur: zelus apprehendet populum ineruditum, et nunc ignis adversarios comedet. Hoc quod supra dixerat: et non videbit gloriam Domini, potest sic intelligi: Postulas, o Propheta, ut non miserear impio, ne si misertus eius fuero, incipiat nescire iustitiam, qui in terra sanctorum inique gessit; ego tibi respondeo, ergone gloriam Domini non videbit? ergo non [Al. ergone] cernet triumphos meos, qui magis me debet videre regnantem, ut sciat quanto bono careat? et hoc pressius voce interrogantis legendum est.
31 Ad quod Propheta respondit: Domine, exaltetur manus tua, et extendatur ad percutiendum, ut te non videant impii, et tuae gloriae, ne ad poenitendum quidem, lumine perfruantur. Cui respondit Dominus: Videant magis et confundantur, vel zelus populi, vel zelantes populi, et ignis adversarios tuos, id est, sanctorum populi, devoret atque consumat.
32 Ignis autem poenitentiae, qui eorum corda excruciet, quod talem Dominum perdiderunt. Potest hoc et super Iudaeis intelligi, qui Christum brachium Domini nescierunt, cumque viderint eum atque cognoverint, quem patibulo affixerant, confundentur. Tunc ineruditus populus et nesciens legem Dei, zeli stimulis incitabitur, quando viderit nationes in suum successisse locum, et igne poenitudinis arserit, sive dolore supplicii, quando audierit illud quod scriptum est: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis eius [Matth. XXV, 41].
33 (Vers. 12.) Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. LXX: Domine Deus noster, pacem da nobis: omnia enim reddidisti nobis. Notandum quod postquam nobis opera nostra reddiderit, pacem daturus sit, et quomodo exponat causas, cur postulet pacem. Pro cunctis enim operibus quae operati sunt super terram, dicunt se sustinuisse tormenta, et iustum esse ut post supplicia atque cruciatus, misericordiam consequantur. Sive aliter: Quia venit mundi consummatio, et omnia quae per Prophetas locutus es, rebus expleta sunt, et reddidisti universa quae pollicitus es, tribue nobis pacem, quae exsuperat omnem sensum.
34 (Vers. 13.) Domine Deus noster, possederunt nos Domini absque te: tantum in te recordemur nominis tui. LXX: Dominus Deus noster, posside nos: Domine; extra te alium nescimus, nomen tuum invocamus. Idcirco misericordiam quaesumus et pacem, quae post cuncta tribuenda est, quia nos absque te domini possederunt, idola videlicet, vel daemones idolis assidentes: nihilque aliud postulamus, nisi ut digni simus post errores plurimos, qui tui nominis recordemur. Iuxta LXX, qui dixerunt: Domine Deus, posside nos, hoc precantur, ut post pacem sibi redditam Dei possessio fiant.
35 Quod quidem et de Sapientia legimus, quae iuxta Hebraicum loquitur in Proverbiis: Deus possedit me initium viarum suarum [Prov. VIII, 22], licet quaedam exemplaria [Hanc alibi saepe Latinorum quorumdam codicum lectionem vexat ex Hebraico. In Commentariis in Michaeam cap. IV, et in Epist. ad Ephes. cap. XXII, praecipue vero epistol. in nostra recensione 140, ad Cyprianum, num. 6, quem locum videsis. Ad eumdem modum Hebraicam veritatem urgent contra Eunomium S. Basilius, lib. II, et Gregorius Nyssenus, lib. I. Quare in Vaticano ms. quemadmodum et in Cluniacensi quodam Martianaeus reperit, hocce Hieronymi praeconium hoc loco additur: Vicisti perfidiam Arianorum, qui Catholicam veritatem hoc se testimonio expugnare putabant. Quae verba studiosus nonnemo ad libri oram annotaverit, scriba imperitus in textum intrusit.] male pro possessione habeant creaturam. [Denique sequitur. Locus interpolatus in quibusdam mss. codicibus: in codice quidem Monasterii nostri Silvae maioris, ita legitur: Licet quaedam exemplaria male pro possessione habeant creaturam: ut Dominus creavit me, pro possedit me: Denique sequitur, etc. In codice vero Cluniaciensi haec addita reperi: Licet quaedam vicisti perfidiam Arianorum, qui Catholicam veritatem hoc se testimonio expugnare reputabant exemplaria male pro possessionem habeant creaturam.] Denique sequitur: Ante omnes autem colles generavit me. Quomodo enim creaturae generatio poterit coaptari, quae magis possessioni congruit? Scriptum est in Deuteronomio: Nonne iste pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te [Deut. XXXII, 6]? Et hoc considerandum, quod non dixerit, Dominus, sive Deus, possedit te, et fecit te, et creavit te; sed pater, ut clementia nominis austeritatem potentiae mitigaret.
36 Quodque sequitur: Domine, absque te alium non novimus, non excludit Filium, sed iungit Patri, neque enim dixit «Alium non novimus,» sed «Extra te alium non novimus.» Cum autem dicat Filius: Ego in Patre et Pater in me, extra Patrem non novimus Filium [Ioan. XIV, 10], quia in Patre cognoscimus eum.
37 Denique et nomen illius nominamus dicentes in Oratione Dominica: Pater noster qui es in coelis [Matth. VI, 9].
38 (Vers. 14.) Morientes non vivant: gigantes non resurgant. Propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. LXX: Mortui enim vitam non videbunt: neque medici suscitabunt. Idcirco induxisti, et perdidisti, et tulisti omne masculum [Al. omnem masculinum] eorum. Symmachus more suo manifestius: Mortui non vivificabunt: gigantes non suscitabunt.
39 Propterea visitasti, et contrivisti eos, et disperdidisti omnem memoriam eorum. Dicamus primum iuxta LXX: Quaestio videtur esse difficilis, quomodo mortui vitam non videant? Quae sic solvitur: tamdiu eos vitam non videre, quamdiu mortui sunt. Quomodo si dicamus, caecus non videt lumen quamdiu caecus est; sin autem receperit sanitatem, lumen aspiciet: sic et qui iniquitate mortuus est atque peccatis, antequam vivificetur iustitia atque virtutibus, per eum qui dicit, Ego sum vita [Ioan. XIV], vivere non poterit. Unde et Deus vivorum dicitur, non mortuorum [Matth. XXII]. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. XVIII, 4]. Legimus in Epistola quae ad Hebraeos scribitur: Ne rursum fundamentum iaciamus poenitentiae ab operibus mortuis [Hebr. VI, 1]. Sin autem peccata appellantur opera mortua: quare non e contrario virtutes appellentur opera viva? Quodque sequitur, Nec medici suscitabunt, sensus perspicuus est, condemnari fabulas poetarum, qui ab Aesculapio iactant [Mendose Martian. Urbium legerat. Virbii autem notissima est fabula ex Ovidio Metamorph. XV: Quique fuisti Hippolytus, dixit, nunc idem Virbius esto. Vide S. Patris Commentar. in Epist. ad Ephesios c. IV, 16, et qui eum locum acriter suggillat, Rufinum, Invectiv. I, num. 42.] Virbium suscitatum.
40 Non solum autem hoc de mortuis, sed de omni infirmitate dicendum est, quod absque Dei misericordia nihil medendi ars valeat. Sed quomodo? Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilavit qui custodit eam [Ps. CXXVI, 1, 2]. Sic nisi Dominus languorem curaverit, in vanum laborant medici qui cupiunt sanare languentes.
41 Nisi Dominus custodierit sanitatem, in vanum custodiunt, qui etiam praecepta custodiendae salutis propriis edunt libris: semperque discendum est non solum in corporis, sed etiam in animae sanitate: Benedic, anima mea, Domino, qui sanat omnes languores tuos [Ps. CII, 1, 3]. Porro qui peccato mortui perseverant, et nulla arte medicinae possunt recipere animae sanitatem, isti disperdentur et tollentur a Domino, et quidquid robustum est in eis, quod masculinum vocatur, penitus auferetur.
42 Unde et Pharao non vult interficere sexum femineum, qui per se fragilis est et facile interire potest, sed omne masculinum, quod si adultum fuerit, et in virilem aetatem pervenerit, difficulter occiditur [Exod. I]. Iuxta Symmachum, mortui non vivificabunt, quia peccato mortui, alios vivificare non possunt, nec pulchra est laudatio in ore peccatoris.
43 Et gigantes, id est, RAPHAIM, non suscitabunt alios, qui ipsi iuxta Geneseos librum appellantur cadentes. Visitatque eos Dominus, ut et mortuorum et gigantium omnis deleatur memoria. Solus enim est qui suscitat mortuos de quo dicitur: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius vivificat quos vult [Ioan. V, 21]. Possumus mortuos simulacra appellare hominum mortuorum, et gigantes daemones, qui simulacris eorum assident.
44 Nec terrere nos debet, quare LXX masculum, et caeteri Interpretes memoriam transtulerunt, cum eisdem tribus litteris [Vulgati Zain legunt ex recentiori pronuntiatione. Contra mss., tum hic cum in epist. 30, ad Paulam, de Alphabeto, constanter Zai praeferunt, quod et nobis et Drusio probatur ex antiqua declaratione eius litterae.] ZAI, et CHAPH, et RES utrumque scribatur apud Hebraeos. Sed quando memoriale dicimus, legitur [Drusius rescribi vult Zacher, quod exemplis Habel, Phares, Ares, atque aliis confirmat. Sed mss. non suffragantur.] ZACHAR; quando masculum, ZOCHor. Et hac verbi ambiguitate deceptum arbitrantur Saul, quando pugnavit contra Amalech et interfecit omne masculinum eorum [I Reg. XV]. Deo enim praecipiente, [Vatic., ut deleretur omnis memoria, etc.] ut deleret omnem memoriam Amalech sub coelo, ille pro memoria, non tam errore, quam praedae seductus cupidine, masculos interpretatus est, nesciens illud Apostoli: Nolite errare, Deus non irridetur [Galat. VI, 7].
45 (Vers. 15.) Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti. Numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terrae. LXX: Adde eis mala, Domine, adde mala gloriosis terrae: longe fecisti omnes terminos terrae. Mala quae LXX secundo posuerunt, in Hebraico non habentur; sed quia supra dixerat, Ideo induxisti et perdidisti, et tulisti omne masculum [Al. masculinum] eorum, eumdem sensum secuti, addiderunt de suo, mala: ut qui gloriosi in terra sunt, malis duplicibus opprimantur. Porro iuxta Hebraeos multo aliter est sensus, et priori disputationi congruens.
46 Dixerat Dominus: Misereamur impio. Propheta responderat: Et ubi est iustitia tua? praesertim cum tanta mala in sanctos tuos operatus sit. Ad quod Dominus: Et non videbit, inquit, gloriam Domini. Rursum Propheta: Exaltetur manus tua ad percutiendum, et non videant gloriam tuam, quam non merentur aspicere. Ad quod Dominus: Videant magis et confundantur. Rursum Propheta: Domine, pacem da nobis, et posside nos, qui tui nominis recordamur. Impii autem et superbi non vivant, nec resurgant in gloria, sed contere omnem memoriam eorum.
47 Causasque reddit, cur eos cupiat interire. Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? Et est sensus: Saepe misertus es gentibus, id est, humano generi, et exercuisti in eas incredibilem clementiam, numquid te cognoverunt? numquid glorificaverunt nomen tuum? Nonne e contrario a te longe [Al. longius] recesserunt? Securitas enim negligentiam, negligentia contemptum parit.
48 (Vers. 16.) Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. LXX: Domine, in tribulatione recordatus sum tui, in tribulatione parva doctrina tua nobis. Quia indulgens saepe contemptus es, nec glorificatus; sed e contrario omnes a tua scientia recesserunt; propterea, Domine, percute eos, ut in angustia te requirant, et in tribulatione murmuris doctrina tua sit eis: quando tantum eis malorum pondus incumbet, ut ne clamare quidem audeant confidenter, sed dolorem suum silentio devorent.
49 Iuxta LXX, in tribulatione Propheta Domini recordatur, iuxta illud quod in psalmo dicitur: De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine [Ps. CXVII, 5]. Et in alio loco: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me [Ps. CXIX, 1]. Unde Apostolus loquitur: Tribulamur, sed non angustiamur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur [I Cor. IV, 12]. Et in alio loco: Non sunt condignae passiones huius temporis ad venturam gloriam quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18]. Si autem parva tribulatio docet, et emendat, et corripit, quanto magis magna, cum admonemur conditionis nostrae, et Dei potentiae recordamur!
50 (Vers. 17, 18.) Sicut quae concepit cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis: sic facti sumus a facie tua, Domine. Concepimus et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. LXX: Et sicut parturiens cum appropinquat ad partum in dolore suo clamat: sic facti sumus ÷ dilecto tuo ** propter timorem tuum, Domine, [Pro in utero accepimus, in Vatic. est uno verbo concepimus, Graeco renitente, qui expresse habet ἐν γαστρὶ ἐλάβομεν. Mox tamen quae relativus articulus iuxta Alexandrinum exemplar abest. Prosequitur Victorius et doluimus pro et parturivimus, iuxta Graecum codicem ὠδυνήσαμεν.] in utero accepimus, et parturivimus, et peperimus spiritum salutis tuae, quae fecimus super terram. Sicut ad partum mulier appropinquans, dolore cogitur exclamare: sic nos in angustia requirimus te, et a facie formidinis tuae [Vatic. in instanti concipimus, parturimus et parimus.] concepimus, et parturivimus, et peperimus, non carnis liberos, sed spiritus: ut tota in te mente credamus, ut quem per beneficia non sensimus, per tormenta discamus.
51 Hoc quod LXX addiderunt, sic facti sumus dilecto tuo; pro quo caeteri transtulerunt, sic facti sumus a facie tua, Domine, obelo praenotandum est. Possumus autem dilectum Domini Christum accipere, propter cuius timorem concipimus, et parturimus, et parimus, et spiritum salutis facimus super terram.
52 Potest hoc et Apostolicus vir dicere, quando populos erudit et imitatur apostolum Paulum: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Galat. IV, 19]. An dubitandum est quod Paulus apostolus spiritum salutis fecerit super terram, qui de Ierusalem usque ad Illyricum Evangelium praedicavit [Rom. XV], et quasi sapiens architectus fundamentum posuit, extra quod nullus alius potest ponere, qui est Christus Iesus [I Cor. III]? Sive igitur legerimus, propter timorem tuum, Domine, in utero accepimus: sive iuxta Hebraicum, a facie tua, Domine, concepimus, et in utero accepimus, utrumque ad id pertinet, ut ex timore et recordatione Domini sermonem concipiamus Dei, et illuminetur cor nostrum dicentium: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Ps. IV, 7]. Et, ostende faciem tuam, et salvi erimus [Ps. LXXIX, 4].
53 Salutes non fecimus in terra: ideo non ceciderunt habitatores orbis. LXX: Non cademus, sed cadent habitatores terrae. Diversa interpretatio necesse est ut diversum habeat et sensum. Iuxta Hebraicum hoc dicitur: Quia nihil dignum tua fecimus misericordia, propterea impii non corruerunt, sed usque hodie praevalent et possident terram.
54 LXX autem hoc asserunt, quod facientibus sanctis spiritum salutis super terram, qui terrae habitatores sunt corruant, licet inter orbem, qui Hebraice THEBEL ), et Graece dicitur οἰκουμένη, ac terram, multa diversitas sit. Cadent ergo quicumque habitationi terrae se dederunt, et in terrenis operibus fixa radice fundati sunt; et non cadent qui sedent in orbe terrarum et requiescunt in Ecclesia, quae habitaculum Patris, et Filii, et Spiritus Sancti est.
55 (Vers. 19.) Vivant mortui tui, interfecti mei resurgant: expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros luminum ros tuus, et terram gigantium detrahes in ruinam. LXX: Resurgent mortui, et resurgent de sepulcris, et laetabuntur qui sunt in terra. Ros enim tuus sanitas eorum, terra autem impiorum cadet. Sanctis parturientibus et parientibus spiritum, et habitatoribus terrae corruentibus, quia salutes non fecerunt in terra, hi quos in Christo mortuos Apostolus vocat, et propter nomen Domini interfecti sunt, resurgent in gloria [I Thess. IV]. Et quia mors eorum somnus est, nequaquam iuxta LXX resurgere, sed expergisci et evigilare dicuntur. Unde et Lazarus qui evigilandus erat, [Vatic., qui evigilaturus erat.] a Domino dormiens appellatur [Ioann. XI]. Omnes igitur martyres et sancti viri, qui pro Christo fuderunt sanguinem, et quorum fuit tota vita martyrium, resurgent et evigilabunt, atque laudabunt Deum Creatorem suum, qui nunc habitant in pulvere, de quibus in Daniele scriptum est: Multi dormientium in terrae pulvere resurgent, hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium, et confusionem sempiternam [Dan. XII, 1]. Et in Ioanne Evangelista legimus: Veniet hora, et nunc est, quando qui in sepulcris sunt audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent, et egredientur qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, et qui mala, in resurrectionem iudicii [Ioann. V, 28, 29]. Ros enim Domini, iuxta fabulas Poetarum vincens omnes herbas [Addit Vatic., et fruges.] Paeonias, vivificabit corpora mortuorum. Et quomodo iactis in terram seminibus, ros paulatim crescere facit herbas, et ad fruges sui generis pervenire: sic Domini ros qui pro misericordia ponitur, ros erit luminum plurimorum, quod Hebraice dicitur OROTH. Terram autem, id est, corpora Raphaim, gigantium videlicet et impiorum, Dominus in poenas detrahet sempiternas. Denique pro RAPHAIM soli LXX impios transtulerunt. Et quia supra legimus: Mortui vitam non videbunt, nec medici suscitabunt, pro quo Aquila et Symmachus, Raphaim et gigantes interpretati sunt: quaerimus quae erroris causa sit, ut pro RAPHAIM Hebraico, alii gigantes, alii medicos posuerint.
56 Verbum Hebraicum RAPHAIM si post RES primam litteram sequentem habeat VAU, legitur ROPHAIM [Al. ROSIM] et significat medicos; sin autem absque VAU littera scribatur, legitur RAPHAIM, et transfertur in gigantes. Simulque quia supra dixerat: Mortui vitam non videbunt, ut manifestius demonstraret non dici ibi de mortuis lege naturae, et separatione animae ac corporis; sed de his qui peccato mortui sunt: nunc e contrario dicit ad Deum: Vivent mortui tui, qui interfecti sunt propter te, qui non absolute mortui, ut LXX transtulerunt; sed iuxta Hebraicum ubi dicitur IEIU METHECA, mortui tui appellantur.
57 Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te: abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum, et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. LXX: Vade, populus meus, ingredere cubicula tua, claude ostium tuum: abscondere paululum quantulumcumque, donec pertranseat ira Domini.
58 Ecce enim Dominus de sancto inducet iram super habitatores terrae, et revelabit terra sanguinem suum, et non abscondet ultra interfectos. Supra de Sanctis dixerat, Resurgent mortui, et resurgent qui in sepulcris sunt; ros enim a te sanitas eorum est: et e contrario de impiis, terra autem impiorum cadet; nunc ad sanctos loquitur, quia vobis resurrectio repromissa est, donec in peccatores et impios ira Dei desaeviat: ingredimini in sepulcra vestra, et abscondite vos, breve enim tempus est donec Dei pertranseat indignatio.
59 Siquidem egreditur Dominus de loco suo, quia misericors et miserator Dominus, et clementissimus pater filios negligentes ferire compellitur, et quodammodo de sua sententia commutari, ut visitet et inducat iram suam super habitatores terrae, de quibus dicitur in Osee: Maledictio et mendacium, et adulterium, et furtum effusa sunt super habitatores terrae (Osee, IV, 2). Et in Apocalypsi tertio legimus, Vae super habitatores terrae [Apoc. VIII, 13]. Porro iusti, licet videntur in terra, tamen conversatio eorum in coelis est, qui possunt dicere: Advena ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei [Ps. XXXVIII, 13], et fruuntur habitatione Altissimi, de quibus sanctus loquitur: Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur [Ps. XC, 1]. Tunc revelabit terra sanguinem suum, de quo Deus loquitur ad Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra, quae aperuit os suum, ut susciperet sanguinem fratris tui de manu tua [Genes. IV, 10, 11]. Potest et hoc de Martyribus intelligi, qui pro Christo fuderunt sanguinem, et sub altari Dei clamitant: Usquequo, Domine, non ulcisceris sanguinem nostrum de his qui habitant super terram [Apoc. VI, 10]? De quibus et Moyses dicit in Cantico: Sanguis filiorum eius vindicabitur et ulciscetur, et retribuet vindictam inimicis [Deut. XXXII, 43]. Hunc sanguinem terra quae susceperat, revelabit, et interfectos Domini nequaquam operiet; sed producet in publicum ad condemnationem eorum qui Martyres occiderunt.
60 Hoc de simplici resurrectione intellectum sit. Praecipitur autem iuxta Anagogen populo Dei, ut ingrediatur cubicula sua sive cellaria, [Ταμιεῖα quippe, etc. Hebraicam hic vocem hhadarecha nobis obtrudunt veteres editiones, pro Graeco nomine ταμεῖα quod retinent omnes mss. codices; legunt enim TAMEIA et TAMIEIA iuxta exemplaria LXX Interpretum; in Romano namque legimus ταμεῖα, in Alexandrino autem ταμιεῖα. Nomen quoque istud diversimode legunt auctores Graeci; ταμεῖον nempe, pro ταμιεῖον. Vide Herodian. lib. VII Plut de Deo Socratis. MARTIAN.] ταμεῖα quippe utrumque significat: ut claudat iuxta Evangelicum praeceptum ostium cubiculi sui [Matth. VI], et dicat cum Propheta: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis [Ps. CXL, 3]. Et abscondatur paululum quantulumcumque, donec pertranseat ira Domini, ut nihil gloriae causa faciat; sed fruatur bono conscientiae, et solum iudicem exspectet Deum.
61 Sunt autem cellaria quae claudenda sunt et abscondenda ab his qui divites facti sunt in operibus atque sermonibus, prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia, ut nesciat sinistra quid faciat dextera, ut Legis et Prophetarum, et Evangelii opibus perfruamur. Quod autem omnes dies vitae nostrae breves sint et parvuli [Al. parvi], Iacob excedens annos centum loquitur: Parvi sunt et pessimi dies mei [Genes. XLVII, 9]. Ira autem Domini transitura illa est, quam thesaurizant sibi, qui nolunt agere poenitentiam; quae postquam transierit, nequaquam cellaria ultra claudentur, sed implebitur quod scriptum est: Nihil occultum quod non revelabitur, et absconditum quod non manifestetur [Luc. VIII, 17]. Quodque sequitur: Ecce enim Dominus de sancto inducet iram suam: illud significat, quod a sanctis Dei ira incipiat, vel omnis illius ultio iusta sanctaque sit, non de mentis perturbatione descendens, ut in hominibus solet; sed studio corrigendi.
62 Terram autem habitatorum illam reor, de qua scriptum est: Audiat terra sermones oris mei [Deut. XXXII, 1]. Et: Auribus percipe, terra (Isai, I, 2). Et iterum: Terra, terra, audi sermonem Domini [Ierem. XXII, 27]. Quomodo enim qui in terra habitant, sic qui in carne sunt, Deo placere non possunt [Rom. VIII]. Terra autem in hoc loco significat animam quae vivit carnaliter. Et revelabit sanguinem suum, si quempiam scandalizaverit, et cum Cain meretur audire: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra, quae aperuit os suum, ut susciperet sanguinem fratris tui [Gen. IV, 10, 11]. Omnis igitur sanguis in die iudicii requiretur, nec abscondet terra sanguinem suum; et interfectos quos occidit, vel volens, vel per negligentiam, producet in medium.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , XXV <<<     >>> XXVII
monumenta.ch > Hieronymus > 26