Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 8, CAPUT XXV
1 | (Vers. 1 seqq.) Domine, Deus meus es tu: exaltabo te, confitebor nomini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles: amen. Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur. Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te. |
2 | Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis: et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies. LXX: Domine Deus meus, glorificabo te: laudabo nomen tuum, quoniam fecisti admirabiles res, consilium antiquum verum, fiat. |
3 | Quia posuisti civitates in tumulum: civitates fortes, ut caderent fundamenta earum. Impiorum civitates in aeternum non aedificabuntur. Propterea benedicet tibi populus pauperum, et civitates hominum iniquitatem sustinentium benedicent tibi. Fuisti enim omni civitati humili auxiliator, et tristibus propter inopiam protectio: ab hominibus pessimis liberabis eos: umbraculum sitientium, et spiritus hominum iniquitatem sustinentium quasi homines pusillanimes sitientes in Sion ab hominibus impiis, quibus nos tradidisti. Duplex huius loci expositio est. Iudaei putant vocem sanctorum esse, populique credentis: cum Deus adversum omnem orbem quae supra dicta sunt fecerit, et omnium prophetarum fuerint completa vaticinia; civitatemque subversam, Romam interpretantur, quae delenda sit penitus, populumque fortem, qui laudet Dominum, et cui factus sit Dominus fortitudo in tribulatione sua et angustia, referunt ad Israel, qui de persecutione gentium quasi in aestu ardentissimo et in siti liberatus sit. Alii vero et melius et rectius ex persona prophetae dici intelligunt, pro passione Domini Salvatoris gratias Patri referentis, quod fecerit mirabilia, et cogitationes antiquas veritate compleverit, quando stantes ad dexteram audient: Venite, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi [Matth. XXV, 34]. Quod et Paulus intelligens loquebatur: Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, esse nos sanctos et immaculatos [Ephes. I, 4]; desideransque fieri quod prophetat, adiungit verbum Hebraicum AMEN pro quo LXX transtulerunt fiat. Et Dominus in Evangelio saepe hoc verbo utitur: Amen, amen, id est, vere, vere dico vobis [Ioan. VI, 54]. Quare autem laudet et confiteatur nomini Domini, et quae sint ista mirabilia, et cogitationes antiquae, quas veras opere demonstravit, sequitur: Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum, ut non sit civitas, et in aeternum non aedificetur. Civitas quondam fortis Ierusalem intelligitur, quae facta est domus alienorum; de quibus Salvator dicit in psalmo: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt et claudicaverunt in semitis suis [Ps. XVII, 46]. Haec civitas cum destructa fuerit, in aeternum non aedificabitur, ut mille annorum regnum et aureae Ierusalem atque gemmatae somnia conquiescant. |
4 | Destructa autem Ierusalem pro impietate sua, laudabit Dominum populus fortis. Quis sit autem populus fortis, sequens versus ostendit: Civitas gentium robustarum timebit te. Illis blasphemantibus, gentium populus te timebit. Principium enim sapientiae timor Domini [Prov. IX, 10]. Laudabitque te populus fortis, et civitas gentium robustarum timebit te, hoc est Ecclesia de gentibus congregata. Quia factus es fortitudo pauperi, Christo tuo, de quo et in Psalmis legimus: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem [Ps. XL, 1]. Et in Zacharia secundum Hebraicam veritatem, pauper, hoc est EBION, super pullum asinae sedere describitur [Zach. IX]. Fortitudo egeno, in tribulatione passionis suae, spes a turbine patibuli, et umbraculum ab aestu, quando locutus est: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum [Luc. XXIII, 46]. Quomodo enim si ventus impingatur parieti atque pertranseat: sic turbo blasphemantium Iudaeorum illi nocere non potuit. |
5 | Et ut alia utar similitudine, sicut propago gravissimo torretur aestu, atque flaccescit, ita tumultum et clamorem alienorum, hoc est, qui a te alieni facti sunt, marcescere facies et perire. Iuxta LXX interpretes, non dico sensum, sed verborum ordinem et consequentiam, in hoc loco reperire non potui. Et pro eo loco, ubi nos interpretati sumus, sicut aestum in siti, pro quo in Hebraeo scriptum est BASAION, quod apud eos invium, vel sitis, dicitur; quare illi pro invio et in siti verterint, in Sion; error perspicuus est, ob similitudinem verbi SAION et SION (Ambo ), quod eisdem signatur elementis. |
6 | (Vers. 6---8.) Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae: pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. Et praecipitabit mortem in sempiternum, et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est. LXX: Et faciet Dominus Sabaoth omnibus gentibus super montem istum, bibent laetitiam, bibent vinum. Ungentur unguento in monte isto. Trade omnia haec gentibus, consilium enim hoc super omnes gentes: devoravit mors praevalens. Et rursum: Abstulit Dominus Deus omnem lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui abstulit ab omni terra. Os enim Domini locutum est. Pro eo quod nos vertimus, faciem vinculi colligati super omnes populos, Aquila interpretatus est, faciem tenebrarum super omnes populos. Cumque Aquila bis tenebras dixerit, Theodotio semel tenebras nominavit, caetera similiter. Pro quo Symmachus transtulit, faciem Dominatoris qui dominatur super omnes populos. Quid autem voluerint pro hoc loco Septuaginta dicere: Trade omnia haec gentibus, legenti perspicuum est, quod non Scripturae verba, sed suum sensum posuerint, eo quod omnia mysteria Legis et Templi transferenda sint ad Ecclesias nationum. |
7 | Post passionem ergo Domini, quando eum a siti et aestu, ac turbine liberaverit, faciet Dominus nequaquam populo Iudaeorum, sed omnibus gentibus in monte Sion pingue convivium, holocausta medullata, et vinum vindemiae defaecatae, ut praecipitet et absorberi faciat faciem mortis et vinculi quo omnes populi ligabantur; disrumpetque rete mortis, et telam quae omnes ceperat nationes. Et iuxta Apostolum, absorbebitur mors in perpetuum [I Cor. XVI]. Et auferet Dominus lacrymam ab omni facie, quando morte superata, Christi advenerit regnum: et opprobrium generis humani, quod ad imaginem conditum fuerat Creatoris, diaboli et mortis effugerit servitutem. |
8 | Nec mirum si iuxta Symmachum domina appelletur mors, cum beatus Apostolus dixerit: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysem, etiam super eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adam [Rom. V, 14]. Dominatorem omnium populorum, sive faciem tenebrarum super omnes populos, et telam quae ordita sit super omnes gentes, quidam Antichristum intelligi volunt, qui in monte Oliveti consumendus sit, quod et in Danielis ultima diximus visione. |
9 | Iuxta LXX omnibus gentibus in monte Sion convivium laetitiae praeparatur, in quo bibent vinum, quod se Dominus cum sanctis suis in regno Patris sui bibiturum esse promisit [Matt. XX ] [et Luc. XXII]: et ungentur unguento, ut renati in Christo efficiantur populus novus; unde dicitur: Trade omnia haec gentibus, quae quondam Israel in typo et imagine celebrabat. |
10 | Hoc enim consilium Domini est, ut cuncta transferantur ad gentes, quia mors absorpta est [I Cor. XV] et lacryma omnis abstersa, et opprobrium universae terrae, Christi imperio succedente, deletum est. |
11 | (Vers. 9 seqq.) Et dicent in die illa: Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, et salvabit nos: iste Dominus, sustinuimus eum, exsultabimus et laetabimur in salutari eius. Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo sicut teruntur paleae in plaustro. Et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum, et humiliabitur gloria eius cum allisione manuum eius. |
12 | Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem. Absorpta morte in perpetuum, populus Dei qui de manu mortis fuerit liberatus, dicet ad Dominum: Ecce Deus noster iste, quem increduli hominem tantum putabant; et exspectavimus eum, hoc est, verbis eius credidimus, quia sua promissa complebit, et salvabit nos. |
13 | Propterea eius auxilio de faucibus mortis erepti, exsultabimus et laetabimur in eo: et manus atque eius potentia requiescet in monte isto. De quo supra legimus: Cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Ierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus [Isai. XXIV, 23]. Moab autem, quod interpretatur de patre, ita conteretur, ut solent plaustro paleae conteri. |
14 | Hoc iuxta ritum loquitur Palaestinae et multarum Orientis provinciarum, quae ob pratorum et feni penuriam, paleas praeparant esui animantium. Sunt autem carpenta ferrata, rotis per medium in serrarum modum se volventibus, quae stipulam conterunt, et comminuunt in paleas. Quomodo igitur plaustris ferratis paleae conteruntur, sic conteretur Moab sub eo, sive sub Dei potentia, sive in semetipso, ut nihil in eo integri remaneat. |
15 | Et sicut solet qui natat totum corpus extendere: ita ille de sua potentia allidetur in terram, et ruens sonitum faciet. Omnia quoque munimenta sublimium virorum illius, sive murorum, ut in Hebraico continetur, concident et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem comminuta. Igitur sermo propheticus licet de consummatione mundi generaliter texat vaticinium, tamen ne praesentia omnino videatur negligere, nominat Moab, qui fuit inimicus Israel, in tantum ut faceret eos fornicari cum Madianitis, et consecrari idolo Beelphegor, qui interpretatur Priapus, contra quem Ieremias loquitur: Egredietur Chamos in captivitatem, sacerdotes illius et principes eius simul [Ierem. XLVIII, 7]; Et iterum: Confundetur Moab in Chamos, sicut confusa est domus Israel in Bethel [Ibid., 13], et reliqua his similia: atque ex uno idolo et daemone, qui huic idolo praesidebat, omnes indicat contrarias fortitudines humiliandas et deducendas in tartarum, et instar pulveris conterendas. |
16 | Si autem hoc ita erit, ubi est diaboli poenitentia? |