Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 8, CAPUT XXIV
1 | (Vers. 1 et seqq.) Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius: et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic Dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut fenerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet: dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc. Post specialem singularum gentium correptionem, Iudaeae, Babylonis, Philistiim, Moab, Damasci, Israel, Aegypti, deserti maris, Idumaeae et Arabiae, vallis visionis, et ad extremum Tyri: in quarum explanatione quae potuimus diximus: nunc quid totus orbis in consummatione passurus sit, propheticus sermo describit, et nequaquam de singulis gentibus, sed de cunctis pariter prophetatur. Et primum quidem quae impii tormenta passuri sint: et quomodo iuxta Evangelium et Apostolum, pertranseat coelum et terra, et figura mundi istius [Matth. XXIV] [I Cor. VII], et deducantur peccatores in infernum [Ps. XXX], de quibus scriptum est: Ingredientur ad extrema terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt [Ps. LXII, 10]. Deinde quia pro qualitate meritorum multae sunt mansiones apud patrem, dicitur quomodo sancti rapiantur in nubibus obviam Domino in aera, et semper cum eo futuri sint [Ioan. XIV] [I Thess. IV]. Pro dissipata terra, septuaginta corruptum orbem interpretati sunt: et pro afflicta facie illius, id est, terrae, iidem transtulerunt, et revelabit faciem eius; ut procedant mortui de sepulcris suis: sive nudabit eam, ut omnia opera eius proferantur in publicum, et dispergantur habitatores eius in diversa loca, praemiis vel suppliciis destinati. |
2 | Tunc nulla erit diversitas inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, ancillam et dominam, divitem et pauperem, feneratorem et eum qui aere alieno premitur, ementem atque vendentem. Omnes enim ex aequo stabunt ante tribunal Christi, nec erit acceptio personarum apud Deum [Rom. XIV] [Coloss. III]. De quo et Iob eisdem propemodum verbis loquitur: Parvus et magnus ibi sunt, et servus non timens Dominum suum [Iob. III, 19]. Et Salvator in Evangelio, cui omne iudicium traditum est, pleno sermone testatur. |
3 | Dissipabitur ergo terra, et omnia terrena opera redigentur ad nihilum, ut abolita imagine χοἳκοῦ, permaneat imago supercoelestis. Primus enim homo de terra terrenus, et secundus de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis supercoelestis, tales et supercoelestes: ut sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem supercoelestis [I Cor. XV, 47-49]. Unde idem Apostolus loquitur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt [Ibid., 50]. Non quod secundum haereticos dispereat natura corporum, sed quod corruptivum hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem. |
4 | Et haec omnia fient: quia quod futurum est, per prophetas Dominus locutus est. |
5 | (Vers. 4, 5.) Luxit et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae, et terra interfecta est ab habitatoribus suis. LXX: Luxit terra, corruptus est orbis, luxerunt excelsi terrae, terra autem egit impie propter habitatores suos. Deus superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Iacob IV, 6). Unde prima sententia est contra eos, qui excelsi sunt terrae, ut infirmentur universa quae nunc fortia sunt propter eos qui sanguinem sanguini miscuerunt, et in morem sanguinis Abel, interfectorum cruorem ad Deum clamare fecerunt [Genes. IV]. |
6 | (Vers. 6.) Quia transgressi legem sunt, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum. Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores eius: ideo insanient cultores eius, et relinquentur homines pauci. LXX: Quia praevaricati sunt legem, mutaverunt praecepta, testamentum aeternum. Propter hoc maledictio vorabit terram, quia peccaverunt habitatores eius: ideo pauperes erunt habitatores terrae, et dimittentur homines pauci. Audiant Iudaei, qui se solos legem accepisse Domini gloriantur, quod universae primum gentes totusque orbis naturalem acceperit legem, et idcirco postea lex data sit per Moysen, quia prima lex dissipata est. |
7 | De qua Apostolus loquitur: Cum enim gentes, quae non habent legem, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, isti legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis [Rom. II, 14]. Qui igitur has leges observaverint, praemia consequentur: qui autem neglexerint eas, sustinebunt quae nunc sermo propheticus comminatur. |
8 | Et quomodo in principio benedixit Deus omni creaturae quam fecerat [Genes. I]: sic in consummatione mundi maledicet his qui terreni sunt, et non fuerint peregrini, sed habitatores terrae, et in ea peccaverint; qui obliti conditionis suae, contra se mutuo furore bacchati sunt. Et pauci remanebunt qui habeant imaginem supercoelestem: sive, iuxta LXX, pauperes erunt habitatores terrae, quia spirituales divitias perdiderunt. |
9 | (Vers. 7 seqq.) Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde. Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae, cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam. Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte. Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. |
10 | Et relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas: quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum. In consummatione mundi, praeteritarum deliciarum recordatio erit materia cruciatuum. Unde et dives ille in convivio purpuratus, qui receperat bona sua in vita sua, elevans oculos suos de inferno, Lazarum cernit in requie [Luc. XVI]. Et Dominus increpans divites et luxuriosos atque ridentes, loquitur in Evangelio: Vae vobis divitibus, quoniam recepistis consolationem vestram. |
11 | Vae vobis qui nunc saturati estis, quoniam esurietis. Vae vobis qui nunc ridetis, quia lugebitis et flebitis [Ibid., 24, 25]. Quando igitur fuerit resurrectio mortuorum, et iudicii advenerit dies, tunc lugebit vinum atque vindemia, de qua Moyses loquitur: De vinea Sodomorum vinea eorum, propago eorum de Gomorrha. |
12 | Uva eorum uva fellis, botrus amaritudinis eorum. Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis [Deut. XXXII, 33]. Tunc omnis potio, sive ut Hebraice dicitur, sicera, id est, ebrietas, quae statum mentis evertit, et homines vigilare non patitur, amaritudine commutabitur, quae ad tempus utentibus se mella mentitur, et in novissimo amarior felle reperietur. |
13 | Tunc omnis dulcedo laetantium et tympanorum ac citharae sonitus in planctum vertetur ac gemitum. Ingeramus hoc testimonium his qui in conviviis non solum gula et ebrietate, sed et auribus luxuriant, ut per omnes sensus animae fortitudo mollescat. Atteretur civitas vanitatis, sive omnis civitas, vel spiritualis Babylon, quae sedet in septem montibus purpurata, cuius supplicia in Apocalypsi Ioannis legimus [Apoc. XVIII]. Pulchreque dixit urbem vanitatis. Si enim de coelo et terra, et de omnibus quae terrena sunt dicitur: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas [Eccl. I, 2]; quanto magis hoc de una urbe dicendum est, quae totius orbis pars modica est! Tunc domus quarum nunc sunt aurata laquearia, et pauperibus absque tecto et tugurio frigore morientibus, parietes earum vestiuntur marmorum crustis, et secti eboris nitore resplendent, remanebunt vacuae. Clamor erit in plateis super vino, non in arcta et angusta via quae ducit ad vitam: sed in lata et spatiosa, quae ducit ad mortem [Matth. VII]. Super vino et ebrietate erroris eorum, qui dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis [Ps. LXXV]. Translatum est quippe in coelos gaudium terrae, et relicta est in urbe quondam celeberrima solitudo, et portas viarum frequentium per quas populorum influebant agmina, opprimet habitatorum calamitas. |
14 | Et ut sciremus perspicue de totius orbis interitu nuntiari, intulit, Haec erunt in medio terrae: in medio gentium sive populorum. |
15 | (Vers. 13-15.) Quomodo si paucae olivae, quae remanserunt, excutiantur ex olea, et racemi cum fuerit finita vindemia. Hi levabunt vocem suam atque laudabunt, cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari: propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel. Quantum ab Hebraica veritate in hoc loco LXX distet translatio, sequentia verba monstrabunt. |
16 | LXX: Quomodo si quis excutiat olivam, sic excutient eos: et si quiescat vindemia, isti clamore vociferabuntur. Qui autem relicti fuerint super terram, laetabuntur simul cum gloria Domini, conturbabitur aqua maris, propterea gloria Domini in insulis erit maris, nomen Domini gloriosum erit, Domini Dei Israel. Relictis hominibus paucis, quando maledictio voraverit terram, et in urbe fuerit solitudo, et haec universa contigerint in medio terrae, in medio populorum et gentium, tanta erit sanctorum paucitas, de quibus Dominus loquitur in Evangelio: Multi vocati, et pauci electi [Mat. XX, 16]: et tam vehemens pressura iustorum, ut tententur, si fieri potest, etiam electi Dei: et paucitas eorum baccis olivarum rarissimis comparetur, quae cum excussae fuerint atque demessae, vix paucae remanent in ramorum cacumine; et quomodo cum fuerit finita vindemia, solent pauperes, egestate cogente, vacuas circuire vites, et pauca uvarum grana colligere. |
17 | Hi igitur qui remanserint, et post vindemiam mundi atque pressuram, manus quiverint Antichristi persequentis effugere, sive poenae imminentis ardores, levabunt voces suas in sublime, Deumque laudabunt. Quando venerit Dominus in gloria Patris sui, cum Angelis sanctis, et eum [Al. cum] viderint in maiestate regnantem, tunc hinnient in equorum similitudinem, laetitiae magnitudine gestientes, et hinnient de mari huius saeculi. |
18 | Propterea qui nunc in Scripturis sanctis eruditi estis, et scitis vobis tantum gaudium tantaque praemia reservari, in doctrinis glorificate Dominum, audientes illud quod scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur [II Cor. X, 17]. Nequaquam in terra Iudaeae, sed in insulis, id est, in Ecclesiis huius maris et saeculi, in quibus benedicitur atque laudatur nomen Domini Dei quondam Israel, sive, hominis videntis Deum. Iuxta LXX, omnia quae de sanctis intelleximus, referri possunt ad impios, quod cum fuerit finita vindemia, tunc illi clament in suppliciis constituti. |
19 | Qui autem evaserint impiorum numerum laetentur in gloria Domini, et conturbentur aquae populorum huius [Al. eius] saeculi. |
20 | (Vers. 16.) A finibus terrae laudes audivimus, gloriam Iusti, et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi: vae mihi. LXX: Ab aliis terrae portenta audivimus: spes iusto, et dicent + mysterium meum mihi **. Hoc quod dicitur mysterium meum mihi, in LXX non habetur, sed de Theodotionis translatione in Graeco additum est. |
21 | Rursum pro eo quod illi posuerunt vae, ut sequenti versiculo iungeretur, in Hebraico dicitur OI LI, quod proprie sonat, vae mihi. Pro finibus quoque quod nos propter explanationem sensus apertius posuimus, in Hebraico habetur MECCHENAPH, quod alam, non finem, sonat. Hi ergo, de quibus supra dictum est: Levabunt vocem suam atque laudabunt, cum hinnierint de mari, et in doctrinis glorificaverint Dominum, et viderint in insulis maris laudari nomen Domini Dei Israel, tunc consona voce cantabunt, et dicent: Ab aliis terrae, hoc est, a prophetis et a sanctis Domini, qui assumptis alis columbae, ad coelorum regna festinant, laudes eius audivimus praedicari: et quod gloria vel spes Iusti non sit irrita, sed rebus omnia compleantur. |
22 | Dicentibus itaque haec sanctis, et hinnientibus de mari, et levantibus vocem suam atque laudantibus, Propheta sibimetipsi loquitur: Cum, inquit, haec audissem, et in subversionem orbis vaticinium Prophetarum explendum esse perspicerem, locutus sum mihi interno cordis affectu: Non possum cuncta narrare quae cerno. |
23 | Haeret lingua faucibus meis, vox dolore concluditur. Vae mihi, quantus ordo poenarum ante oculos versatur meos! cerno praesentia quae futura sunt. Errant autem qui hoc putant ex persona Dei debere intelligi, rerum ordinem non sequentes. Mirorque quo sensu pro psalmis, et laudibus, quod in Hebraico legitur ZEMROTH, LXX portenta interpretati sunt, nisi forte signum est atque portentum, ut excluso populo Iudaeorum, incredula prius gentium turba salvetur. |
24 | (Vers. 17, 18.) Praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terrae; et erit, qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam, et qui se explicuerit de fovea, tenebitur a laqueo. LXX: Vae praevaricatoribus qui praevaricantur legem. |
25 | Timor et fovea et laqueus super vos qui habitatis terram. Et erit, qui fugerit timorem, cadet in foveam, et qui exierit de fovea, capietur laqueo. Haec est causa luctus et gemitus mei, propter quam secundo dixi, secretum meum mihi, secretum meum mihi: quia omnes praevaricati sunt legem Dei, et nequaquam Domini poena differtur, nec futura praedicitur, sed imminet, et habitatores terrae captos tenet. Cumque se putaverint fugisse, ex alio incident in aliud, et quocumque se verterint, impendentem iram Domini non evadent. |
26 | (Vers. 19, 20.) Quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concutientur fundamenta terrae. Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra. Agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis, et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet [Al. adiicietur] ut resurgat. Propterea formidinem, et laqueum et foveam Domini nullus evadet, quia cataractae de excelsis, sive ut LXX manifestius transtulerunt, fenestrae coeli apertae sunt, ut despiceret Dominus hominum universa peccata, quae prius, quia non puniebat, videbatur peccatoribus ignorare. Postquam autem apertis fenestris vidit cuncta opera mortalium, concussa sunt fundamenta terrae, iuxta illud quod in alio loco de Dei intuitu scriptum est: Qui respicit terram, et faciet eam tremere [Ps. CIII, 32]; tunc confringetur et conteretur, et commovebitur atque agitabitur terra in similitudinem ebrii: non quod ipsa terra redigatur in pulverem, et in nihili; sed quod universa terrena pertranseant, et succedat alia conversatio. |
27 | Et quomodo ebrius nescit quid agat, sed hebescentibus ebrietate nervis, nec pes nec mens stat in suo officio: sic omnis terra, id est, omnes homines qui versantur in terra, malorum magnitudine atque poenarum ebrii erunt, et stupebunt ad cuncta quae cernent. Et sicut unius noctis tabernaculum atque tentorium transfertur de loco ad locum, et locus tentorii pristini a viatore deseritur, ita ut nullum vestigium remaneat praeteritae mansionis: sic transibit figura huius mundi, et erit terra deserta quae gravata est iniquitate sua, cuius pondus et gravissimum onus in Zacharia scribitur: Quae sedebat super talentum plumbi [Zac. V, 32]. Et corruet, inquit, et non adiiciet ut resurgat. |
28 | Non quod resurrectio negetur hominum, et omnium qui versabantur in terra, sed nequaquam erit terrena conversatio, et pristinae vitae status, cum ad hoc humana resurgant corpora, ut animae eisdem, quae prius deposuerant, corporibus vestiantur, et recipiant a Deo sive bona, sive mala, quae egerunt super terram. |
29 | (Vers. 21 seqq.) Et erit in die illa, visitabit Dominus super militiam coeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram. Et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. Pro eo quod nos interpretati sumus, et erubescet luna, et confundetur sol, Septuaginta transtulerunt, liquefieri laterem, et cadere murum: quae autem erroris causa sit, sequentia verba monstrabunt. |
30 | Sol lingua Hebraica tribus generibus appellatur: SEMES, et HAMMA, quod interpretatur calor, et HERES, quod ὄστρακον, id est, testam vel ariditatem sonat. MAOR autem, quod Graece φωστὴρ, Latine dicitur luminare, soli lunaeque commune est. |
31 | Rursum luna vocatur IAREE, quae Graece dicitur μήνη, eo quod triginta dierum circuitu mensem efficiat, et LABANA, id est, alba vel candida. In praesenti igitur loco pro LABANA, id est, luna, Septuaginta interpretati sunt laterem, qui Hebraice appellatur LEBENA, verbi ambiguitate decepti. |
32 | Rursum pro HAMMA, id est, calore, per quem intelligitur, sol, posuerunt murum, qui Hebraice dicitur HOMA. Est autem hic sensus totius capituli: Fenestrae coeli apertae sunt, ut prospiciente Domino terrena peccata, omnis figura terrenorum operum praeteriret, et corrueret, et nequaquam ultra in pristinum statum resurgeret. |
33 | In die illa, hoc est, in die iudicii visitabit Dominus super militiam, sive super ornatum coeli in excelsis, ut non solum terrena, sed et coelestia iudicet. Quis sit autem ornatus coeli sive militia, Moyse scribente, discamus: Cave ne suspiciens coelum, et videns solem, et lunam. stellas et omnem ornatum coeli, decipiaris, et adores ea [Deut. IV, 19]. Visitabit autem Dominus, secundum idioma Scripturarum, quasi aegrotantem militiam, et exercitum coeli, et ferro et cauteriis indigentem, secundum illud: Visitabo in virga peccata eorum, et in flagellis iniquitates eorum [Ps. LXXXVIII, 3]. Nam et in sequentibus legimus: Inebriatus est gladius meus in coelo (Infra XXXIV, 5); Et in Iob: Astra non sunt munda in conspectu eius. Et: Adversum Angelos suos perversum quid reperit [Iob. XXV, 5]. Visitabit quoque super reges et principes terrae, rectores tenebrarum istarum, et spiritualia nequitiae in coelestibus. |
34 | De quibus principibus diversis provinciis praesidentibus et in Daniele scriptum est: Exiit in occursum mihi princeps regni Persarum, et princeps regni Medorum, et princeps regni Graecorum [Dan. X]. Hos igitur principes, qui suum non servaverunt gradum, congregabit Dominus in die iudicii, quasi in uno fasce pariter colligatos, et mittet in lacum inferni, ut in illis quoque impleatur quod de impiis scriptum est: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit [Ps. VII, 16]. Et includentur in carcere, iuxta illud quod ait Dominus: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et Angelis eius [Matth. XXV, 41]. Quod autem sequitur: Et post multos dies visitabuntur, videtur applaudere amicis meis, qui diabolo et daemonibus dant poenitentiam, quod multa post tempora a Domino visitentur. |
35 | Sed considerent quod non dixerit aperte Scriptura divina: Visitabuntur a Domino, vel visitabuntur ab Angelis, sed absolute, visitabuntur. Ex qua ambiguitate verbi et remedium potest intelligi, et correptio, quod postquam iusti praemia receperint, illi in poenis perpetuis visitentur. |
36 | Est tamen sciendum, quod iudicium Dei humana non possit scire fragilitas, nec de poenarum magnitudine atque mensura ferre sententiam, quae Domini arbitrio derelicta est. Tunc erubescet luna, et confundetur sol, iuxta illud quod Apostolus ait: Etenim creatura ipsa congemiscit et parturit [Rom. VIII, 22], cernens homines qui suo fruebantur lumine, nihil dignum Dei bonitate fecisse, qui solem suum oriri facit super iustos et iniustos [Matth. V]. Quomodo si dispensator et villicus, veniente Domino, cernat familiam variis subiici cruciatibus, et nequaquam sua implesse praecepta. |
37 | De hoc eodem loco plenius Salvator in Evangelio docet: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur, quando apparuerit signum Filii hominis in coelo, et planxerint se omnes tribus terrae, et viderint Filium hominis venientem cum nubibus coeli, in virtute et gloria multa [Matth. XXIV, 29, 30]. Didicimus subversionem terrae, visitationem militiae coeli, congregationem regum et principum in unum fascem, et detrusionem in lacum, et custodiam carceris, et clausorum post longum tempus visitationem, ruborem lunae et confusionem solis. |
38 | Post haec omnia regnabit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem coelesti, de qua et in Epistola scribitur ad Hebraeos: Et in conspectu senum suorum gloriabitur [Hebr. XII]. Qualis senex fuit Abraham, qui mortuus est in senectute bona, et appositus est ad patres suos [Gen. XXV]. Quales iubetur et Moyses presbyteros eligere, quos scit esse presbyteros [Num. XI]: cani enim hominis sapientia eius [Sap. IV, 8], qui imitantur vetustum dierum, cuius caesaries describitur candida, ut aetatis longitudo monstretur [Dan. VII, 9]. Potest hoc et de ecclesiastico gradu intelligi, si tamen non destruant operibus dignitatem. |