Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 7, CAPUT XXIII
1 | (Vers. 1.) Verbum Tyri. Quid nobis videretur super onere vel verbo et assumptione Tyri iuxta Hebraeos, supra in libro decem Visionum historicae explanationis diximus. Nunc omnem contra Tyrum prophetiam secundum ἀναγωγὴν, et editionem LXX breviter percurremus. Tyrus lingua Hebraea SOR dicitur, et in nostrum sermonem transfertur, angustia. Omnis igitur anima vitiis occupata, et pravis cogitationibus, sor appellari potest. |
2 | Ululate naves Carthaginis, quia perierunt, et ultra non venient. De terra Citiorum, ducta captiva est. Cui similes facti sunt habitatores insulae, negotiatores Phoenicis, transfretantes mare in aquis multis, semen negotiatorum quasi messium illatarum, negotiatores gentium. Pro Carthagine in Hebraeo scribitur THARSIS quod omnes similiter transtulerunt. Tharsis autem interpretatur contemplatio sive exploratio gaudii. Citii quoque quod Hebraice dicitur CHETIM, interpretatur mare congelascens: et pro Phoenice apud eos Sidon legitur. |
3 | Arguuntur itaque hi quos malarum cogitationum turba circumdat, et qui volentes iuxta Apostolum divites fieri, incidunt in tentationes et laqueos diaboli, et desideria multa et noxia, quae detrahunt homines in profundum [I. Tim. VI]. Et dicitur eis quod ululare debeant, scientes omnes negotiationes mundi huius esse perituras, et contemplationem gaudii atque laetitiae in luctum lacrymasque vertendam. |
4 | Mare enim hoc ultra non poterit navigari; sed omnia congelascent: et coloniae Tyriorum captivae ducentur in poenas. Nulli enim alii similes sunt qui habitant in insula ista, nisi negotiatoribus, sive translatoribus qui circumferuntur omni vento doctrinae, et de aliis ad alia vitia transeunt. Habitamus autem in insula, quamdiu tentationibus huius saeculi tundimur: et ex omni parte nostra insula atque navicula maris feritur fluctibus. |
5 | Huius autem insulae negotiatores de Sidone sunt, quae interpretatur venatrix, et in qua habitant plurimi venatores. De quibus scriptum est; Liberabit te de laqueo venantium [Ps. XC, 3]. Et in alio loco laetatur sanctus, quod de eorum insidiis liberatus sit dicens: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium [Ps. CXXIII, 7]. Omnes autem negotiatores gentium segetibus comparantur, quae cito arescunt, sive messibus fluminis quae de coelo non habent pluviam, sed de terra: ideoque cum gentibus periturae sunt. |
6 | Ubi nos legimus, semen negotiatorum, in Hebraeo scriptum est, semen sior, quod subauditur Nili, eo quod aquas turbidas habeat quibus Aegypti segetes irrigantur. |
7 | (Vers. 4-5.) Erubesce, Sidon, dixit mare; fortitudo autem maris ait, Non parturivi, neque peperi, neque enutrivi iuvenes, neque exaltavi virgines. Cum autem auditum fuerit in Aegypto, apprehendet eos dolor super Tyro. Saeculi huius mare, in quo habitant animalia parva cum magnis, et draco quem plasmavit Deus ad illudendum ei, videns a venatoribus Christi, qui de omni monte venantur et colle, captos, qui prius a daemonibus capti fuerant, loquitur ad contrariam fortitudinem venatorum, quae interpretatur Sidon, et dicit ei: Erubesce, Sidon; non enim parturivi, neque peperi, nec captos a te nutrivi iuvenes, nec elevavi virgines quarum stultitia in Evangelio condemnatur [Matth. XXV]. Mea enim parturitio, et partus, et nutrimentum, et elevatio virginum, Apostolorum Christi parturitione deleta est; quorum unus loquebatur: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Gal. IV, 19]. Et: Lac vobis potum dedi, non escam [I Cor. III, 2]. Et rursum: Volo autem vos omnes virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI]. Cum hoc Aegyptus audierit, quae Hebraice dicitur MESRAIM, quod interpretatur ἐκθλίβουσα, id est, tribulans, et coarctans, etiam ipsa terrebitur, se quoque intelligens eadem quae Tyrus passa est, esse passuram. |
8 | Quod cum ad omnia vitia referatur, potest et in haereseon diversitate sentiri, quando alia capta haeresi, alia pertremiscit, et in alterius confusione, alter se capiendum esse sentit. Quomodo autem de Sodomis dicitur: Quoniam si facta fuissent signa in eis quae facta sunt in Capharnaum, mansissent usque hodie; et infertur: Verumtamen Sodomis tolerabilius erit in die iudicii quam vobis: sic de Tyro et Sidone discimus Salvatore dicente: Verumtamen Tyro, et Sidoni levius erit in die iudicii quam civitati illi [Matth. XI, 21 seqq.]. Unde et Chananaea quae ad precationem Christi, filiam, id est, animam suam gravissimo daemonio vexari intelligebat, exisse dicitur de finibus Tyri et Sidonis. Neque enim poterat aliter occurrere Salvatori, nisi Tyri et Sidonis terminos reliquisset. |
9 | (Vers. 6, 7.) Ite Carthaginem: ululate qui habitatis in insula hac. Nonne haec est contumelia vestra a principio antequam traderetur? deducent eam pedes eius longe ad peregrinandum. Quod sequitur: Deducent eam pedes eius longe ad peregrinandum, de Hebraico additum est, et asterisco, id est, stellis illuminantibus praenotatur. O Tyrii qui habitatis in angustia et in insula commoramini, qui ex omni parte expositi estis tentationum fluctibus, recedite de ea, et ite ad Carthaginem, id est, Tharsis, atque ad verum gaudium festinate, lugentes antiqua peccata, et veterem contumeliam, quam aut ipsi aliis inferebatis, aut patiebamini ab illis. |
10 | Hoc autem ideo praecipio, quia Tyrum urbem vestram de suis sedibus et proposito cernitis ad terminos alios migraturam, quando veteri errore deposito, Evangelio Salvatoris colla submiserint, ut qui prius habitabant in angustia, recedant longius, et advenae sint atque incolae doctrinae Domini Salvatoris |
11 | (Vers. 8, 9.) Quis cogitavit haec super Tyrum? Numquid minor est, aut non praevalet? Negotiatores eius principes Chanaan, inclyti terrae. Dominus Sabaoth cogitavit dissolvere omnem contumeliam gloriantium, et dehonestare omne quod inclytum est super terram. Verbum Chanaan, de Theodotionis editione additum est, pro quo Aquila, negotiatores transtulit. Interrogat ergo Spiritus sanctus, immo interrogatione confirmat, quod Dominus haec adversum Tyri principes cogitarit, quorum omnis industria est negotiationibus opes quaerere. |
12 | Et quomodo in Evangelio legimus institores margaritarum [Matth. XIII], qui omnibus venditis unam cupiunt emere margaritam, et utique appellandi sunt inclyti negotiatores non terrae, sed coeli: sic econtra negotiatores Tyri, hoc est, tribulationis et angustiae, appellandi sunt inclyti terrae, quia quidquid agunt, terram respicit: et principes Chanaan, quod interpretatur fluctuantes atque commoti. Non enim statuunt supra petram pedes suos, nec potest de eis dici: Petra refugium herinaciis [Psal. XXXIX; CIII, 18], sive leporibus; sed illud potius quod iustus pene passus est, sustinent: Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei [Ps. LXXII, 2]. Dominus ergo exercituum hoc consilium cogitavit, ut dissolveret pessima negotiatorum vincula, immo compactam iniuriam dissiparet, per quam cuncti qui Tyro subditi sunt superbiunt. |
13 | Quodque intulit, et dehonestare omne quod gloriosum est super terram, non Dominus debonestamenti auctor est, sed quod per se ignominiae patet, ostendit esse ignominiosum. Quod quidem et de Sacerdotibus in Levitico legimus: Contaminatione contaminavit eum [Levit. XXI], haud dubium quin sacerdos: non quo contaminationis auctor sit, sed quo ostendat eum contaminatum, qui prius mundus plurimis videbatur. |
14 | (Vers. 10, 11.) Operare terram tuam: etenim naves nequaquam veniunt de Carthagine, et manus tua nequaquam praevalet, quae in mari provocat reges. Multum a caeteris interpretibus, et ab ipso Hebraico in hoc loco LXX discordat editio, sed propositum prosequamur. Supra dixerat: Ite Carthaginem, ululate qui habitatis in insula. Nunc contrarium loquitur, quia naves de Carthagine ultra non veniunt, operare terram tuam. |
15 | Profuit enim Tyro naves interire peregrinas, ut cogatur operari terram suam. De qua in Proverbiis dicitur: Qui operatur terram suam, saturabitur panibus [Prov. XXI, 11], ut nequaquam de incerto fluctuum naufragorumque discrimine, sed operis sui vivat frugibus. De quibus in psalmis ad iustum canitur: Labores manuum tuarum manducabis [Ps. CXXVII, 2]. Scriptum est in Osee, meretricis vias septas esse a Domino spinis, ne sequi possit amatores suos, ut hac necessitate compulsa, reverteretur ad virum suum pristinum. |
16 | Quod et in saeculi rebus frequenter animadvertimus, multos qui per prospera et abundantiam omnium rerum Dominum sentire non poterant, intelligere per inopiam, et converti ad opera iustitiae, postquam manus eorum non praevaluerit felicitate huius saeculi perfrui, quae prius in mari provocabat reges, sive iuxta Symmachum conturbabat; quorum cor in manu Dei est. |
17 | Atque utinam et nos maris huius negotiatione contempta, operemur terram nostram, et nequaquam exspectemus naves Carthaginis, sive naves Tyri, quae Carthaginem ire consueverant, ne subiiciamur potestati draconis, qui dominatur in mari! Sed stabilem gradum figamus in terram, immo ad coelestia festinantes, operemur terram nostram, ut hic seminantes, ibi metamus. |
18 | Manus quoque nostra, quae prius in mundi negotiis versabatur, et pro potentia ac felicitate etiam reges, id est, sanctos de statu suo poterat commovere, fiat imbecilla in rebus maris, ut fortis sit in opere terrae suae. |
19 | (Vers. 12.) Dominus Sabaoth praecepit de Chanaan perdere robur eius, et dicent: nequaquam adiicietis iniuriam facere et iniquitatem virgini filiae Sidonis. Tyrum et Sidonem esse in terra Chanaan, et supra ostendimus, Evangelii testimonium proponentes, in quo legitur, Chananaeam mulierem sive Syrophoenissam exisse de finibus Tyri et Sidonis, et occurrisse Domino Salvatori. |
20 | Omnis autem anima quae in saeculi fluctibus posita est, et circumfertur omni vento doctrinae, Chanaan appellanda est, quae interpretatur quasi fluctuatio, sive commotio. Unde, et ad senem adulterum dicitur: Semen Chanaan et non Iuda, species decepit te [Dan. XIII]. Prodest igitur Tyro et eius angustiis robur perire Chananaeum, ut dicatur habitatoribus eius quod ultra non valeant iniurias facere, et opprimere per iniquitatem virginem filiam Sidonis. |
21 | Quicumque a diabolo capitur in diversorum perturbatione vitiorum, et traditur in contumelias ignominiae, ut polluat corpus voluptatibus, et turpitudine, iste filius vel filia est Sidonis: Et hoc sciendum quod sabaoth in Hebraico non habetur, et econtrario virgo de Hebraico addita sit. |
22 | (Vers. 13.) Si ieris in Citios, neque ibi erit requies tibi; et si ad terram Chaldaeorum, et ipsa vastata est ab Assyriis. Fundavit eam Siim, statuerunt propugnacula eius, suscitaverunt turrem eius: paries eius cecidit. Quodque sequitur de Theodotionis editione, sub asteriscis additum est: Fundavit eam Siim, statuerunt propugnacula eius: suscitaverunt turrem eius, et absque asteriscis iungitur: paries eius cecidit. Citii interpretantur plaga consummata sive perfecta: Chaldaei in hoc loco, quasi ubera: Assyrii, arguentes. Siim etymologiam nec nos potuimus invenire, et caeteri interpretes ipso quo apud Hebraeos scribitur nomine transtulerunt. |
23 | Dicitur ergo ad Tyrum, quod licet ad Citios ire contendat, et angustiarum suarum plagam vitare, perfectam etiam ibi requiem invenire non valeat. Rursumque si cupiat ire ad Chaldaeos, et ubertate eorum ac rerum omnium abundantia perfrui, etiam illos inveniat desolatos, arguentibus Assyriis eorum sterilitatem, iuxta quod et Apostolus tradidit peccatores Satanae [I Tim. I], ut discant non blasphemare: qui traduntur in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. |
24 | Chaldaeorum autem Siim fundamenta iecerunt, quos intelligo daemones pessimos, qui et propugnacula et turres superbissimas urbis Chaldaeae contra scientiam Domini suscitaverunt. Sed omnis eorum aedificatio in ruinas concidit; sequitur enim, paries eius cecidit. Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam [Ps. CXXVI, 1]. Saepe videmus in saeculo quosdam de alio proposito transire ad aliud. Verbi gratia, ut qui militiam male experti sunt, transeant ad negotiationem. |
25 | Rursumque causidicos bellatorum arma corripere. Mutant industriam, ut mutent infelicitatem; et nihilominus dispensatione Dei his quos salvare dignatur, omnia nitentibus evenire contraria: ut per inopiam ac miserias cogantur non in se, sed in Creatore suo habere fiduciam. |
26 | (Vers. 14.) Ululate naves Carthaginis: quoniam periit fortitudo vestra. Naves Carthaginis, id est Tharsis iubentur ululare: nequaquam enim, ut supra, perierunt, sive non venient; sed periit fortitudo earum. Tharsis enim secundum aliam interpretationem in linguam nostram vertitur consummatio sex, sive laetitiae. In sex autem diebus mundum istum factum legimus, qui iuxta traditiones ecclesiasticas postea consummabitur. |
27 | Omnia ergo bona saeculi huius, et universus mortalium labor, incerto navium cursui comparatur, quod cito peritura sint, et cuncta navigantium fortitudo solvatur. Unde et in Salomone scriptum est: Civitates firmas ascendit sapiens: et destruxit munitiones earum [Prov. XXI, 22]. Quidquid enim haereticorum et sapientiae saecularis, contrariorumque dogmatum arte componitur, vir ecclesiasticus destruit, et suis docet pedibus esse subiectum. |
28 | (Vers. 15 et seqq.) Et erit in die illa, derelinquetur Tyrus septuaginta annis, sicut tempus regis unius; sicut tempus hominis. Et post septuaginta annos erit Tyrus quasi canticum meretricis. Sume citharam, vagare, civitas meretrix, oblivioni tradita. Bene cithariza, plurimum canta, ut sit tui memoria. Post septuaginta autem annos, visitationem faciet Deus Tyri: et iterum restituetur in antiquum; eritque negotiatio eius omnibus regnis orbis terrarum super faciem terrae. |
29 | Et erit negotiatio eius, et merces sancta Domino; sed non ipsis congregabitur, sed his qui habitant coram Domino. Omnis negotiatio eius comedere et bibere et impleri in collationem, memoriale coram Domino. Hoc quod dicitur: memoriale coram Domino: et super faciem terrae, et sicut tempus hominis, in Hebraico non habetur, sed in Graeco additum est. |
30 | Septuaginta autem annis Tyrus quondam coangustata dimittitur, ut expleto solitudinis tempore, carmen quondam meretricium vertat in laudes Dei, assumensque citharam omnes chordas habeat concinentes: ut postquam bene concinuerit et multa cantaverit, fiat eius apud Deum memoria, quae propter fornicationem oblivioni tradita erat: et restituatur in pristinum statum, habeatque divitias regnorum totius orbis, et mercedes laboris illius nequaquam Tyriis congregentur; sed his qui habitant in conspectu Domini, comedantque et bibant, et impleantur omnibus bonis quae in convivii laetitiam cunctorum fuerint labore collata. |
31 | Sidonem ac Tyrum sermo divinus ad poenitentiam cohortatur, et labores eius atque mercedes Domino sanctificandas esse promittit. Quis non peccatorum spem salutis habeat, si tamen bene cecinerit, et universae chordae virtutum, quae quondam fuerant relaxatae, in laudes Domini componantur? Legimus in quadragesimo quarto psalmo, qui specialiter ad coniunctionem sponsi et sponsae, id est, ad Deum Salvatorem et Ecclesiae pertinet sacramenta, dici inter caetera: Filiae Tyri in muneribus, faciem tuam precabuntur divites plebis [Ps. XLIV, 13]. Et ipse rursum sponsus ad sponsam Tyriam loquitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populi tui, et domum patris tui, quia concupiscet rex decorem tuum [Ibid. 11, 12]. Unde et in descriptione pulchritudinis eius infertur: Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumdata varietate [Ibid., 10]. Et iterum: Omnis gloria filiae regis intrinsecus [Ibid., 14]. Si autem concupivit rex pulchritudinem Tyriae poenitentis, et variarum habentis ornamenta virtutum, quanto magis merces eius et negotiatio, non in Tyro permanentium, sed eorum erit qui habitant in conspectu Domini! Qui postquam egerint poenitentiam, audient a Domino Salvatore: Comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini, charissimi [Cant. V, 1]. Quid sit autem comedere et bibere, et saturari omnium collatione virtutum, fidelis lector intelligit. |
32 | Septuaginta annis desolatum fuisse templum, et Ieremias (Cap. XXIX) et Daniel (Cap. IX) et Zacharias (Cap. VII) docent. Et in Ezechiele (Cap. XVI) de Sodoma legimus, quod restituatur in antiquum, et de Aegypto, quod post desolationem terrae Aegypti et ariditatem septem fluminum, veterem recipiat ubertatem. Septenarius autem et septuagesimus numerus, qui vel de singulis diebus, vel de septem conficitur decadibus, perfectam significat et consummatam poenitentiam: ut iuste Tyrus, expleto poenitentiae tempore, in antiquum redeat statum. |
33 | De hac arbitror meretrice et illud in Proverbiis Salomonis mystico sermone signari: Ne attendas pessimam mulierem; mel enim distillat de labiis mulieris meretricis, quae ad breve impinguat fauces tuas, et postea amarius felle reperies [Prov. V, 2-4]. Per fenestram enim domus suae in plateas prospicit [Matth. VII]: quia lata est et spatiosa via quae ducit ad mortem, et quemcumque insipientem viderit iuvenem, sapientes quippe tentare non audet, et transire iuxta angulos, qui rectam lineam perdiderunt: loquitur ei in tenebris et in caligine, et sub specie voluptatum quasi victimam ducit ad mortem. |
34 | Haec si conversa fuerit, et bene cecinerit, et perfectae poenitentiae annorum tempus impleverit, comedet et bibet, et saturabitur. Audiat Novatianus, et taceat. |