monumenta.ch > Hieronymus > 22
Hieronymus, in Isaiam, , XXI <<<     >>> XXIII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 7, CAPUT XXII

1 (Vers. 1.) Onus vallis visionis. LXX: Verbum vallis Sion. In libro Hebraicorum Nominum posuimus, Sion interpretari speculam quae in sublimibus sita, de longe venientia contemplatur. Cum igitur Sion iuxta leges tropologiae referatur ad Ecclesiam, ut est illud in secundo psalmo ex persona Domini Salvatoris: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius [Psal. II, 6]; et: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion [Ps. CXXIV, 1]; et: Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob [Ps. LXXXVI, 1]; Et manifestius Apostolus: Accessistis, inquit, ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem [Heb. X, 22]: quaerimus quare in praesenti visione, vallis Sion dicatur.
2 Ipsaque verborum consequentia trahimur ad intelligentiam spiritualem, ut omnes perversorum dogmatum principes, qui corruerunt de sublimitate sensus sanctarum Scripturarum, et ad humilia devoluti sunt, sciamus in Sion valle versari. Tale quid puto et Salomonem in Proverbiis, dicere: Oculum qui irridet patrem, et despicit senectutem matris, effodiant eum corvi de convallibus, et comedant illum pulli aquilarum [Prov. XXX, 17]. Statim enim ut sensus haereticorum irriserit Creatorem Patrem, et senectutem Ecclesiae matris despexerit, effoditur a tetris et immundis volucribus, quae referuntur ad contrarias fortitudines.
3 Nec possunt istiusmodi dicere: Levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi [Ps. CXX, 1]: sed in modum brutorum animantium ad terrena depressi sunt.
4 Quidnam tibi quoque est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? LXX: Quid factum est tibi nunc, quia ascendistis omnes in tecta vana? Hoc quod iuxta LXX interpretes in Regum volumine quaeritur, quid sibi velit dicente Eliseo [IV Reg. II, 14]: Ubi est Deus Eliae [Aphpho. Hoc nomen legitur in Lexico Graeco Nominum Hebraicorum, quod consuli velim; sed hic cum Hieronymo observare debemus vocem Aphpho manifestius esse positam in praesenti loco Isaiae, nempe ; cum IV Reg. II, 14, legatur aph-hu, et non aphpho. Hoc nequaquam intelligentes Erasmus et Marianus, contextum Hieronymi vitiosum ac penitus confusum nobis ediderunt; quamvis in mss. codicibus legatur purus et distinctus. MARTIAN.] APHPHO, in praesenti loco manifestius ponitur, pro eo quod Septuaginta transtulerunt nunc; in Hebraeo habet APHPHO, quod nos interpretati sumus nunc quoque, et Aquila volens Hebraicum servare idioma, posuit καίπερτοι [Vetustus cod. penes Reinesium de lingua punica, ce per tuum, quae facile designant Graeca καίπερτοι νῦν, indicantque et νῦν adverbium, quod est nunc, ab Aquila expressum. Caeterum coniunctioni καίπερτοι apud Latinos quidem utcumque respondeat. Sed et videtur Hieron. non simplex quoque, sed nunc quoque reddidisse.], quam coniunctionem Latinus sermo non explicat.
5 Quando autem dicit, quidnam tibi quoque est? interrogat cur inter alios et ipsa conscendat, atque opinione sublimium in humilibus commoretur. Et est sensus: cum Philosophi tumeant, et omnis sapientia saecularis de sublimibus disputans, simplicitatem contemnat Ecclesiae, cur tu quoque excelsa sectaris? quae LXX, [Σημαντικώτερον. Cave ne confundas nomen Graecum σημαντικώτερον quo utitur Hieronymus, cum sequentibus vocibus LXX interpretum: quod enim hic Graece dixit, alibi Latine saepius expressit, scilicet voce significantius. Docet itaque significantius LXX posuisse tecta vana; cum in Hebraeo sit positum tecta sine verbo vana. MARTIAN.] σημαντικώτερον, δώματα μάταια, id est, tecta vana, interpretati sunt, ut ostenderent esse et aliud tectum, de quo Salvator descendere prohibet [Matth. XXIV]: quod tamen non sit tectum vanum.
6 Denique et apostolus Petrus hora orationis sexta ascendit in tectum [Act. X]. Nunc autem, ut ostenderet multam haereseon varietatem, non unum tectum, sed tecta plurima nominavit.
7 (Vers. 2.) Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans. LXX: Repleta est civitas clamantium, urbs exsultans. Doctrina haereticorum non in sensu, sed in multiloquio et clamore versatur. Unde ob multitudinem deceptorum, frequens civitas appellatur, et exsultans, propter superbiam. Inflati enim tument, et sacratiora se invenisse gloriantur.
8 Interfecti tui non interfecti gladio, nec mortui in bello. LXX: Vulnerati tui non vulnerati gladio, nec mortui tui mortui in bello. Maxima pars absque ullo certamine et disceptatione, haereticorum deceptionibus supplantatur, et haec est turba quamplurima. Interfecti igitur, sive ut Septuaginta transtulerunt, vulnerati vallis Sion, non sunt interfecti, et vulnerati gladio, sed voluntate propria ad haereticos transierunt, et comparatione eorum, qui post praelium victi sunt, infelicius ille vulneratus, et interfectus est, qui sponte se tradidit.
9 Quomodo et in martyrio qui post poenas victus manus dedit, levioris poenae est eo qui absque ulla necessitate et dolore cruciatuum Christum negavit.
10 (Vers. 3.) Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt. In hoc loco Septuaginta interpretationem secuti sumus, quia non multum ab Hebraico distat in sensu. Caeterum ut verbum ex verbo de Hebraeo transferam, ita apud eos legitur: Omnes primates tui migraverunt simul, ab arcu ligati sunt: quam editionem, et alii interpretes secuti sunt.
11 Migraverunt enim omnes haereticorum principes ad synagogam Satanae a Christi Ecclesia, et transierunt simul discordes in perfidia, in transitu concordes, et ligati sunt ab arcu, de quo in Psalmo scriptum est: Ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde [Ps. X, 2], et mittant ignita diaboli iacula quae vulnerent pariter, et ligent.
12 Ideoque dure ligati sunt, quia obturaverunt aures suas sicut aspides surdae, et obturantes aures, quae non exaudient voces incantantium, nec venefici incantantis sapienter. Ob quam causam, et Apostolus Paulus haereticum post unam commonitionem, perversitati suae praecipit relinquendum [Tit. III], quia perversus est, et proprio iudicio condemnatus.
13 Et nobis enim exierunt, sed non erant ex nobis: si enim ex nobis fuissent, mansissent utique nobiscum [I Ioan. II, 19]. Horum principum fugitivorum ille princeps est, quem idem Isaias vocat draconem fugientem, colubrum tortuosum, qui cum verba mortifera in aures miserit deceptorum, dure eos ligat, et de vinculis suis exire non patitur: de quibus sanctus erutus gratulabatur in Psalmo: Anima mea sicut passer erepta est de laqueo venantium [Ps. CXXIII, 7]. Et in alio loco gaudens quod evaserit, loquitur; Susceptor meus es tu, et refugium meum.
14 Deus meus, sperabo in eum. Quoniam ipse eruit me de laqueo venantium, et a verbo aspero [Ps. XC, 23], sive turbulento, quod proprie haereticorum doctrinam significat.
15 Omnes qui inventi sunt in te, vincti sunt pariter, procul fugerunt. LXX: Et fortes in te longe fugerunt. Adhuc sermo Prophetae contra vallem Sion, cuius habitatores ascenderunt in tecta vana, et clamaverunt clamore confuso, et vulnerati sunt absque praelio, cuius principes omnes fugerunt, et dure ligati sunt, et qui fortes inter eos erant, longius aufugerunt. Quanto enim quis in haeretica perversitate prudentior est, tanto longius recedit a Domino.
16 Quod autem dicit iuxta Hebraicum: Omnes inventi sunt in te, hoc notare debemus, quod et haeretici eos quos deceperint, invenisse se dicant: sed inventio eorum, perditio est. Denique pariter colligantur, et procul fugiant. Nec mihi placet illa expositio, secundum diversitatem haereseon diversa esse et spatia fugientium, cum Scriptura sancta dicat [Luc. XI, 23]: omnes qui ab haereticis sunt reperti pariter colligatos, et fugisse longissime, dicente Domino: Qui non est mecum, contra me est: et qui mecum non colligit, spargit. Unde de Moyse dicitur [Exod. XXIV], appropinquabat Moyses solus ad Deum, caeteri vero non appropinquabant.
17 Deus enim sanctis suis, Deus appropinquans est, et non de longe, dicit Dominus.
18 (Vers. 4-6.) Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei. Dies enim interfectionis et conculcationis, et fletuum a Domino Deo exercituum in valle visionis, scrutans murum et magnificus super montem. LXX: Propterea dixi: Dimitte me, amare flebo: nolite contendere, ut consolemini me super contritione filiae generis mei: quia dies tumultus, et perditionis, et conculcationis, et error a Domino Deo Sabaoth in valle Sion; errant a minimo usque ad maximum: errant super montes. Et Samuel plangebat Saul [I Reg. XV], et Dominus atque Salvator flebat Ierusalem [Luc. XIX] [II Cor. XII, 21]: et Apostolus scribit ad Corinthios: Ne cum rursus venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam multos qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam. Unde compatientis affectu et ad alios loquitur: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror [II Cor. XI, 29]? Igitur et Propheta videns populum quondam visionis vana tecta conscendere, et in clamore versari; cunctosque principes eius fugisse, et ligatos esse vinculis peccatorum, erumpit in lacrymas, et abigit consolantes, et fletu amarissimo se flere testatur, non super filios, sed super filiam populi sui, quae virilitatis perdidit dignitatem.
19 Dies enim iudicii, et interfectionis, et conculcationis, nequaquam erit Ierusalem, quae interpretatur visio pacis: sed antiqui nominis Iebus, quae interpretatur conculcatio: fletuum quoque sive erroris, ut Septuaginta transtulerunt a Domino Sabaoth, non quo fletus et error a Domino sit; sed per occasionem sanctarum Scripturarum, quas Dominus legendas dedit, illis nascitur erroris occasio, qui possunt dicere: Quare nos errare fecisti a via tua [Isa. LXIII, 27]? Et in alio loco: Dominus eis miscuit spiritum erroris [Ibid. XXIX, 10]: ut non in Visionis monte, sed in Sion valle consisterent.
20 Haec autem ipsa dies, quae a Domino exercituum in valle oritur Visionis, ut singulorum opera demonstret, scrutatur murum haereticorum, quem adversum Ecclesiam quasi firmissimum propugnaculum construxerunt; et magnificum gloriosumque, id est, doctores eorum, qui se super Christo monte consistere gloriantur. De quo alibi legimus: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Iacob: et annuntiabit nobis viam suam [Isa. II, 3]. Porro quod LXX transtulerunt, errant a minimo usque ad maximum, errant super montes, hoc sentire debemus, in maiori scelere esse eos, qui maiores sunt, et tamen a minimo usque ad maximum errare cunctos, et errare super montes: Moysen, Ieremiam, caeterosque Prophetas, Evangelistas et Apostolos.
21 Cumque in valle versentur, mirum in modum errant in montibus:
22 (Vers. 7-9.) Et Aelam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. Et erunt electae valles tuae plenae quadrigorum: Et equites ponent sedes suas in porta. Et revelabitur operimentum Iudae: et videbis in die illa armamentarium domus saltus: et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt. LXX: Elamitae autem tulerunt pharetras: ascensores: homines super equos: et congregatio pugnantium: et erunt electae valles tuae, implebuntur quadrigis, et equites stipabunt portas tuas: et revelabunt portas Iudae: et aspicient die illo in domus electas civitatis: et revelabunt abscondita domorum arcis David, et videbunt quoniam plures sunt. Aelam, quod interpretatur ascensus eorum, sive Elamitae, ut LXX transtulerunt, quos in contemptores vertimus, sumpserunt pharetram, ut agitent in obscuro rectos corde, qui sunt in curru equites hominum, ut parietem Sion et Ecclesiae firmamenta suo clypeo et impugnatione denudent.
23 Erunt autem, inquit, electae valles tuae, et humilia dogmata, o vallis Sion, plenae quadrigarum, quas Dominus cum Pharaone submersit, quarum equites et ascensores ponent sedes suas in portis tuis, ut obsessos in te atque conclusos non patiantur exire. Tunc Omnipotens Deus per ecclesiasticos viros revelabit operimenta Iudae; et universa secreta eorum, qui in confessione fidei constituti sunt, et tunc videbis, o vallis Sion, in die illa, et in claro lumine veritatis, omnem armaturam Apostoli, et domus saltus, in quo gentium turba consistit.
24 Sicut et in CXXXI psalmo canitur: Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae [Psal. CXXXI, 6]. Cum autem operimentum Iudae atque secretum, quod prius propter mysterium celabatur, fuerit revelatum, et videris armaturam Ecclesiae; tunc intelliges schismata civitatis David, quae multiplicasti, ut deceptos tibi populos congregares.
25 Isti Elamitae iuxta editionem LXX non habent unam pharetram, sed plures; et ascensores sunt hominum, in quorum equitant animabus; et plurima multitudo est ad pugnam se praeparans contra Ecclesiam: ita ut omnes valles illius compleantur; et equites obturent sensus eorum, et dimicatione sua Ecclesiasticum virum, qui interpretatur Iudas, provocent ad certandum: quo proferente testimonia Scripturarum, et cuncta redarguente mendacia, videbunt haeretici domos civitatis David, et omnia prius secreta cognoscent, quomodo in arce David qui interpretatur, manu fortis, hoc est Christi, omnia sint dogmata veritatis.
26 Obscura loca sunt, non solum iuxta historiam, sed iuxta ἀναγωγὴν. Quibus ergo nostra displicuerint, debent proferre sua, ut explanationi eorum, si vera fuerit, acquiescamus.
27 (Vers. 10, 11.) Et congregastis aquas piscinae inferioris: et domus Ierusalem numerastis: et destruxistis domus ad muniendum murum. Et lacum fecistis inter duos muros, et aquam piscinae veteris: et non aspexistis ad eum, qui fecerat eam, et operatorem eius de longe non vidistis. LXX: Et averterunt aquam antiquae piscinae in civitatem: et destruxerunt domos Ierusalem ad firmandos muros civitatis: et fecistis vobis aquam inter duos muros intra piscinam antiquam: et non aspexistis eum qui a principio fecit eam: et creatorem illius non vidistis. Vos qui scissuras civitatis David, id est, Ecclesiae videbitis vel videtis, quae in toto orbe multiplicatae sunt; qui congregastis aquas piscinae vestrae atque doctrinae, non superioris, sed inferioris, et domos Ierusalem numerastis, sive destruxistis, ut muniretis murum vestrum, non fodistis puteos, qui vitales haberent et aeternas aquas, sed lacus contritos, qui aquam non valent continere.
28 Et fecistis eos inter duos muros novi et veteris Instrumenti, et aquam piscinae veteris neglexistis, nec considerastis datorem legis Deum, et operatorem mundi penitus neglexistis. Hoc iuxta Hebraicum. Caeterum iuxta LXX consideraverunt se haeretici, quod multi essent, et hac multitudine confidentes, doctrinam veteris Testamenti averterunt a civitate Dei, quae est Ecclesia, et destruxerunt domos Ierusalem, ut aedificarent conciliabula malignantium; dumque vetus reprobant Instrumentum, nec novum secuti sunt, quia novum veteris Instrumenti testimoniis roboratur.
29 Propterea inter duos muros veterem et novum, fecerunt sibi novas aquas, quas interiores esse putant, et maiora continere mysteria, quam in Testamento veteri continentur: et non respexerunt Deum, qui veteris Instrumenti conditor est, et factorem eius ne longe quidem videre voluerunt.
30 (Vers. 12 seqq.) Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingulum sacci: et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos, et iugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Et revelata est in auribus meis [Addit Victor. vox, ex Vulgata dumtaxat, non Hieronym. mss.] Domini exercituum: si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. Quotidie Dominus Deus exercituum provocat haereticos ad poenitentiam, qui inter duos muros aquam piscinae veteris contemnentes, foderunt sibi lacum, et congregaverunt aquam piscinae inferioris, quae non de coelo, sed de terra aquas habet; et vocat eos ad fletum; Beati enim flentes: quia ipsi ridebunt [Mat. V, 5]. Et ad planctum, ne postea audiant: Lamentavimus vobis, et non planxistis [Id. XI, 17]. Et ad calvitium, ut omnia opera mortis radant, et auferant de corpore suo quidquid non vivit in corpore.
31 Et ad cingulum sacci, ne postea iuxta Ierusalem pro cingulo reste cingantur. Illi autem e contrario pro fletu et planctu, calvitio et cilicio, gaudium habuere atque laetitiam, et quasi morte omnia finirentur, occidentes vitulos arietesque iugulantes, ut comederent carnes, et biberent vinum, locuti sunt verba blasphemantium.
32 Dum in praesenti saeculo sumus, deliciis affluamus. Crastina enim dies, hoc est, futurum tempus, sine sensu erit. Illis ista dicentibus, audivit Dominus verba blasphemiae, et comminatus est, non se dimissurum esse hanc iniquitatem, donec aut peccato moriantur et vitiis, aut cum [Victorius ait. Deliciis, non delictis, esse legendum, explicat statim, dum voluptates vocat.] delictis suis ad inferos pertrahantur.
33 Quod quidem non solum de haereticis, sed de omni potest intelligi peccatore, qui negligens peccata sua, desperatione fit peior; et voluptatibus irretitus, iungit peccato blasphemiam, ut omnem sensum viventium putet morte finiri, dicens illud Epicuri: «Post mortem nihil est, et mors ipsa nihil est.»
34 (Vers. 15, 16, seq.) Haec dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum templi, et dices ei: Quid tu hic: aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulcrum? excidisti in excelso memoriam [Vulg. memoriale], diligenter in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinaceus: et quasi amictum sic sublevabit te.
35 Coronans coronabit te tribulatione: quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus Domini tui. Et expellam te de statione tua: et de ministerio tuo deponam te. Et erit in die illa, vocabo servum meum Eliacim filium Helciae: et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum: et potestatem tuam dabo in manu eius, et erit quasi pater habitantium [Vulg. habitantibus] Ierusalem, et domui Iuda.
36 Et dabo clavem domus David super humerum eius: et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in [Supplendus equidem videtur hic locus iuxta Vulgatam, in solium gloriae domui patris, etc., quae lectio et est itidem iuxta Hebraeum et superiorem Hieronymianam loci eiusdem recitationem, col. 224.] solio domus [Vulg. solium gloriae domui] patris sui.
37 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. In die illo dicit Dominus exercituum: Auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur et cadet: et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est. LXX: Haec dicit Dominus Sabaoth: Vade ad pastophorion ad Somnam quaestorem, et dices ei, Quid tu hic? aut quid tibi est hic? quoniam excidisti tibi sepulcrum, et fecisti tibi in excelso memoriam: et descripsisti tibi in terra tabernaculum? Ecce Dominus Sabaoth eiiciet, et conteret virum, et auferet stolam et coronam tuam gloriosam, et proiiciet te in regionem magnam, et absque mensura, et ibi morieris: et ponet currum tuum optimum in ignominiam, et domum principis tui in conculcationem.
38 Et aufereris a dispensatione tua, et de gradu tuo. Et erit in die illa, vocabo puerum meum Eliacim filium Helciae, et induam illum stola tua, et coronam tuam dabo illi fortiter, et dispensationem tuam dabo in manus eius, et erit quasi pater habitatoribus Ierusalem, et Iudae, et dabo gloriam domus David ei, et principabitur, et non erit qui contradicat.
39 Et dabo clavem domus David super humerum eius, [Isthaec, et aperiet, et non erit qui claudat, in Martian. editione deerant. Nos leviora alia supra atque infra emendamus.] et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. Et constituam eum principem in loco fideli, et in solium gloriae domus patris eius, et erit confidens super eum omnis gloriosus in domo patris sui a minimo usque ad maximum.
40 Omnes vas parvulum a vasis aganoth: et pendebunt super eum. In die illa haec dicit Dominus Sabaoth: Movebitur homo qui stabilitus erat in loco fideli: et auferetur, et corruet, et disperibit gloria quae erat in eo: quoniam Dominus locutus est. Praecipitur Isaiae prophetae ut ingrediatur ad eum qui habitat in tabernaculo, quod Hebraice dicitur SOCHEN, ad Sobnam praepositum templi, sive ut LXX transtulerunt, ταμίαν, hoc est, quaestorem et dispensatorem thesaurorum domus Dei.
41 Sochen autem vel tabernaculum interpretatur, vel pastophorion, hoc est thalamus, in quo habitat praepositus templi. Quis est autem alius, qui habitavit in tabernaculo Iudaeorum, et in domo quondam Dei, nisi Iudaicae legis sermo et ratio, quae in veteris Instrumenti lectione versata est? Huic itaque traditioni dicitur atque doctrinae: quid hic agis? Cur tibi vis aedificare domum in occidente littera, et tabernaculum tuum, quod non habet fundamentum, in petrae figere firmitate: quod non tam tabernaculum, et domus, quam sepulcrum et memoria appellandum est? Propterea autem tibi dico, quod in excisione sepulcri non debeas laborare, quia transferet Dominus sacerdotium tuum; sicut transferri solet GEBER, quod omnes virum interpretati sunt.
42 Hebraeus autem qui nos in veteris Instrumenti lectione erudivit, gallum gallinaceum transtulit. Sicut, inquit, gallus gallinaceus humero portitoris de alio loco transfertur ad alium, sic te Dominus de loco tuo leviter asportabit. Et qui quondam habebas coronam pontificis, et sanctificationem in auri lamina, in qua erat scriptum nomen Dei [Exod. XXVIII], coronaberis tribulatione et angustia.
43 Et quomodo si sphaera mittatur in declivi loco atque spatioso, stare non potest, sed in immensum volvitur: sic omnis populus tuus in orbis terminos dispergetur. Ibique morieris cum littera tua, et omnis gloria tua, et currus quibus inclytus antea ferebaris; et domus Dei splendor vertetur in ignominiam. Auferet enim te Dominus de statione tua, et de ministerio tuo, hoc est, caeremoniis victimarum, ut impleatur illud quod scribitur ad Hebraeos: Translato enim sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat [Hebr. VII, 12]. Cum autem tu eiectus fueris de ministerio tuo, vocabo puerum meum Eliacim, cui dixi et in alio loco: Magnum tibi est vocari te puerum meum [Isa. XLIX, 6, secundum LXX]. Eliacim interpretatur resurgens Deus, sive Dei resurrectio. Iste igitur resurgens Deus, qui est filius Helciae, id est, partis Domini, accipiet locum tuum, tuaque induetur stola, et cingulo tuo confortabitur, ut quod tu habebas in littera, ille possideat in spiritu, et erit pater habitantium in Ierusalem, hoc est, in visione pacis, quae interpretatur Ecclesia, et domui Iuda, ubi est fidei vera confessio.
44 Unde ipse ad Apostolos loquitur: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum [Ioan. XIII, 33]. Et ad alium: Fili, dimittuntur tibi peccata tua [Matth. IX, 2]. Et ad aliam: Filia, fides tua te salvam fecit [Luc. VII, 50]. Dabo, inquit, ei clavem domus David, qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit [Apoc. III]. Et haec ipsa clavis erit super humerum eius, hoc est, in passione, iuxta illud quod in alio loco scribitur: Cuius principatus super humerum eius [Isa. IX, 6]. Quod enim ille sua passione reseraverit, claudi non poterit; et quod clauserit in caeremoniis Iudaeorum, a nullo alio aperietur.
45 Figam enim illum paxillum in loco fideli, ubi conventus Fidelium est. Unde et credentes in Christo fideles appellantur. Et erit in solium gloriae domus patris sui, hoc est Ecclesiae: et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius. Unde et in Evangelio scribitur: Omnis populus pendebat ex eo [Luc. XIX]. Quod et quidem non illo tantum tempore factum est, sed usque hodie impletur, ut pendeant ex eo quasi vasa diversa Dei, sapientia et iustitia, et omnia quibus Christus apellatur.
46 Vasorum diversa genera, pro quibus Aquila interpretatus est SASAIM et SEPHOTH, quod Symmachus vertit, nepotes atque commixtos: ut et Apostoli, et omnes credentes, hoc est filii filiorum, et commixti de universis gentibus pendeant super eum. A vasis craterarum, pro quibus Theodotio AGANOTH posuit, et parvi enim et magni in Dominum credituri sunt. Crateras autem puto esse Apostolos plenos vitalibus aquis.
47 De quibus dicitur: Benedicite Deum de fontibus Israel [Ps. LXVII, 27], in quibus crateribus miscuit sapientia vinum suum. Et omne, inquit, vas musicorum, eorum qui omni tempore in Dei laudes personant. Quod sequitur, videtur sensui nostro esse contrarium, quomodo paxillus iste, qui fixus fuerat in loco fideli, auferatur et frangatur: et cadat et pereat quod pependerat in eo, et hoc fiat quia Dominus locutus est.
48 Quod ita solvi potest si legamus illud Evangelii, quod in novissimis diebus refrigescat charitas multorum [Matth. XXIV]; et ipse Dominus dicat: Putas filius hominis veniens inveniet fidem super terram [Luc. XVIII, 8]? Non ergo paxillus frangetur et cadet et peribit, quod impium est dicere: sed paxillus auferetur de loco fideli, hoc est, de Ecclesia per impietatem quotidie subcrescentem, et qui super eum ante pependerant fide, postea infidelitate frangentur et cadent et peribunt.
49 Hoc autem fiet in diebus novissimis, quia Dominus locutus est. Pro paxillo, qui Hebraice dicitur IATHED, et ab omnibus similiter effertur, soli LXX supra principem, hic hominem interpretati sunt. Quodque nos celeritate dictandi pene praeteriit, Sobnas interpretatur convertere nunc, sive conversio. Dicitur ergo ad principem Iudaeorum ut convertatur de Lege ad Evangelium: et victimarum imaginibus derelictis, transferat se ad spiritualis sacrificii veritatem.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , XXI <<<     >>> XXIII
monumenta.ch > Hieronymus > 22