Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 7, CAPUT XXI
1 | (Vers. 1 seqq.) Onus deserti maris. Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est, infideliter agit, et qui depopulator est, vastat. Ascende Elam, obside Mede: omnem gemitum eius cessare feci. |
2 | Propterea repleti sunt lumbi mei dolore: angustia possedit me, sicut angustia parientis. LXX: Visio deserti maris. Sicut tempestas de deserto transeat, de deserto veniens. De terra horribili visio dura annuntiata est mihi: praevaricator praevaricatur, et iniquus inique agit. Contra me Elamitae, et legati Persarum veniunt: nunc ingemiscam, et consolabor me: idcirco repleti sunt lumbi mei angustia, dolores apprehenderunt me, sicut parturientem. Quid nobis videatur iuxta Historiam breviter diximus: nunc tropologiae summa carpamus. |
3 | Visio, vel pondus contra saeculi huius cernitur mare: et cernitur a Propheta, quantis tentationibus mundus hic plenus sit. Quod autem mare appelletur saeculum (ut multa praeteream) uno testimonio Psalmi contentus sum: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo [Ps. CVI, 23]. Qui enim operantur in hoc saeculo opus Dei, et cum Propheta dicunt: Veni in profundum maris, ipsi vident mirabilia eius in profundo; et liberati de tentationibus et angustiis, horribilem et duram visionem audisse se dicunt. |
4 | Haec autem ipsa tempestas a deserto venit, in quo tentatus est et Dominus [Matth. IV], et Israel colubri morsibus, et scorpionum ictibus patuit [Num. XXI]. Cumque venerit, pertransit, et praeterit: et tunc intelligit ille qui sustinet, quod non praevaricatur nisi qui praevaricator est, et non agit inique nisi iniquus. Ut igitur maris fluctibus obruamur, et opprimat nos saeva tempestas, nostri vitii est, qui ante tempestatem praevaricatores fuimus et iniqui. |
5 | Quodque dicit: Contra me Elamitae, et legati Persarum veniunt, hic sensus est: Elamitae interpretantur despicientes: Persae, tentantes. Veniant igitur hi qui despicere solent, contemnere, atque tentare: sed ego ingemiscam, et gemitus meus erit mea consolatio. Sed et lumbi mei repleti sunt angustia, et obtinuerunt me dolores quasi parturientem, ut a timore Domini concipiam et pariam, et spiritum salutis eius faciam super terram. Recte autem iuxta Hebraicum turbines atque tempestates de deserto veniunt, et de terra horribili, ubi non est habitator Deus, et ubi universa terrena sunt: et quicumque est incredulus agit rem congruam infidelitati suae, et qui depopulator est, vastat. Unde audacter contra adversarios loquitur, Ascende Elam; obside Mede: omnem gemitum deserti maris, et terrae horribilis, et visionis durissimae, quae nuntiata est, cessare feci. |
6 | Quia lumbi mei agentes poenitentiam, nequaquam ut prius voluptate, sed dolore sunt pleni, nec ultra dicam: Lumbi mei impleti sunt illusionibus [Ps. XXXVII, 7]. Angustia enim possedit me et tribulatio, sicut solet tenere parturientem. Multum inter se Vulgata editio, et Hebraicum in hoc loco discrepant: ideo breviter utramque perstringemus, ne φιλεγκλημῶσιν carpendi nos occasiunculam relinquamus. |
7 | (Vers. 4, 5.) Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem: emarcuit cor meum, tenebrae obstupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. Pone mensam, contemplare in specula comedentes, et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum. LXX: Inique egi ut non audirem, festinavi ut non viderem, errat cor meum: iniquitas inundavit super me; anima mea insistit timori. |
8 | Para mensam, speculare speculam: comedite, bibite: surgite, principes, parate clypeos. Prae auditu, et visione durissima quam cernebat de deserto mari Propheta venturam, corruisse et turbatum esse se dicit, et propemodum caligantibus oculis, et stupefacta mente, nescisse quid cerneret. Illa enim Babylon (pro qua Aquila, et Theodotio, tenebras interpretati sunt, ut significarent mundum istum, qui in maligno positus est [I Ioan. V], et cuius principes sunt iuxta apostolum Paulum [Ephes. VI], rectores tenebrarum istarum), quae quondam vel Prophetae, vel Deo amabilis fuit, facta est in sua subversione mirabilis. |
9 | Unde Prophetae praecipitur, ut vescens in mensa Domini, et illius saturatus cibo, diligentius contempletur, quae ventura sint mundo: diciturque per eum ad omnes credentes, ut comedentes et bibentes corpus et sanguinem Domini, vertantur in principes Ecclesiae, et cum Apostolis audiant, Surgite: arripiantque clypeum fidei de armatura Apostoli Pauli [Ephes. VI], in quo possint ignita diaboli iacula exstinguere. |
10 | Hoc iuxta Hebraicum, et coeptam super mundo interpretationem. Transeamus ad editionem LXX, quae multum a superioribus discrepat. Corripit se Propheta, immo sub persona sua aliorum confitetur errorem, qui sequentes occidentem litteram, contemnunt spiritum vivificantem; et inique fecisse se dicit, ut non audiret legem spiritualiter: sed econtrario festinaret Dei sacramenta non cernere, nec diceret cum David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua [Ps. CXVIII, 18]. Idcirco errat cor eius, et Iudaica superstitione completum, non in charitate Dei, sed in timore consistit, ut habeat spiritum servitutis in timore, et nequaquam spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater [Rom. VIII]. Unde praecipitur ei, ut accedat ad mensam ciborum spiritualium, comedantque omnes in ea, qui illius sequuntur exemplum, et bibant: et veteri errore contempto consurgant, in spiritu qui iacebant in littera, et fiant principes, dicantque cum Propheta: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos [Ps. V, 15]. |
11 | (Vers. 6, 7.) Haec enim dixit mihi Dominus: Vade et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli, et contemplatus est diligenter multo intuitu, et clamavit leo. LXX: Quia sic dixit ad me Dominus: Vade et pone tibi speculatorem, et quodcumque videris, annuntia. |
12 | Et vidi ascensores equites duos, ascensorem asini, et ascensorem cameli: audivi auditum multum, et vocavi Uriam ad speculam. Iubetur Propheta ponere in corde suo speculatorem, et diligentius intueri quae ventura sunt mundo: viditque duos equites, ascensorem asini, et ascensorem cameli. |
13 | Quos quidam sic interpretatus est ut ascensorem asini iuxta Evangelicam lectionem [Mat. XXI], et prophetiam Zachariae [Zach. IX], Christum diceret; et econtrario ascensorem cameli, contrariam fortitudinem, propter foeditatem tortuosi animantis. Alii vero duos ascensores litterae et spiritus ad duo referunt Testamenta. |
14 | Illudque quod in Hebraico dicitur ARIE, pro quo Aquila, et Symmachus leonem et leaenam interpretati sunt, nescio quid volentes LXX οὐρίαν posuerunt, quod quidam lumen Domini interpretari putat, cum aliis litteris lumen Domini, quod hic non habetur, et aliis scribatur leo, quid hic legitur. |
15 | Vultque speculatorem istum, quem iubetur Propheta ponere in corde suo, appellari Uriam, et per interpretationem nominis refert ad Christi intelligentiam, ut ipso habitante in nobis, possimus cernere quae ventura sunt. Quod quidem, et leoni poterit coaptari, quia Iacob [Genes. XLIX] et Balaam [Num. XXIII ] [et II] sub Christi mysterio nominatur. |
16 | (Vers. 8-10.) Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum, et respondit et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terra. Tritura mea, et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. LXX: Dominus dixit: Steti per totam diem, et super castra ego steti tota nocte: et ecce ipse venit ascensor bigae, et respondens ait: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia simulacra eius, et manufacta contrita sunt in terra. |
17 | Audite qui derelicti estis, et doletis: audite quae audivi a Domino Sabaoth, Deus Israel annuntiavit nobis. Stat Propheta in specula Domini, et in illius lumine constitutus quae ventura sint, prospicit. Hancque habet custodiam, et hoc sibi officium delegatum, ut in saeculi istius tenebris quae ventura sint conspiciat. |
18 | Ecce iste, inquit, venit, hoc quod sequitur, se vidisse significans, venire Dominum Salvatorem sedentem super bigam, et duobus equis, immo animantibus, asino et camelo unum currum iungentem. Qui ascensor bigae desideranti Prophetae, et verba eius audire cupienti, respondit et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, totius orbis confusio: et in adventu meo cecidit, quo humanum corpus assumpsi, et penitus in consummatione mundi ruitura est. |
19 | Et omnia sculptilia eius contrita sunt in terra. Pro quo Septuaginta simulacra et manufacta interpretati sunt, significantes Scripturam haereticorum variosque errores haereseωn, qui fabricatores sunt idolorum, et adorant quae de suo corde finxerunt. Quodque sequitur ex persona Prophetae dicentis: Tritura mea, et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis, iuxta Hebraicum hunc habet sensum: O popule, qui condendus es in horrea mea, quem idcirco trivi in variis angustiis, ut paleas ab eo excuterem, et purissimum triticum in meis horreis conderetur, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel esse ventura universo mundo, haec vobis qui in mundo estis omnibus nuntiavi. |
20 | Alii vero dicunt adhuc superiorem esse personam, videlicet Domini Salvatoris, quod ipse loquatur ad Apostolos: Quae audivi a patre annuntiavi vobis [Ioan. XV, 15]. Et quia pro hoc in LXX legitur, audite qui relicti estis, et doletis, hic mihi iuxta interpretationem eorum sensus videtur: O Apostoli, de quibus scribit Isaias: Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus [Isa. V, 9], quorum reliquias et Apostolus ad Romanos docet esse salvatas [Rom. IX]: qui relicti estis de populo Iudaeorum ut salvaremini; et doletis super perditione gentis vestrae, de qua et alibi legimus: Tristitia est cordi meo, et dolor continuus pro fratribus meis, qui sunt Israelitae secundum carnem [Rom. IX, 2, 3]: haec quae audivi a Deo Patre, vobis annuntio, quae Deus Israel vobis ventura praedicit. |
21 | (Vers. 11, 12.) Onus Duma: ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Dixit custos, venit mane, et nox. Si quaeritis, quaerite: convertimini, et venite. LXX: Visio Idumaeae, ad me clamat de Seir: Custodite propugnacula, custodio mane et nocte; si quaeris, quaere: et apud me habita. Verbum Hebraicum ELAI, quod omnes interpretati sunt, ad me, si volueris legere ELI, interpretatur Deus meus, vel fortis meus. Quodque nos diximus, clamat, vel vocat, id est, καλεῖ, secundum Hebraei, et Graeci sermonis ambiguitatem dici potest clama, vel voca; et est sensus: Deus qui est custos meus, die ac nocte me ad poenitentiam vocat, ut relinquens Seir, quod interpretatur hispidas ac pilosus, revertar, et habitem apud eum. |
22 | Duma vel similitudinem, vel silentium, sonat. Idumaea autem in terrenam vertitur. Dominus ergo loquitur ad Apostolorum chorum, et praecipit ei: Ad me voca eos qui sunt de Seir, ut mihi serviat gentium multitudo, quae in similitudinem Esau nihil in se habet molle et leve, ac nitidum, sed est hispida, fera, intractabilis. |
23 | Et o vos, Apostoli, postquam vocaveritis ad me nationes de Seir, custodite Ecclesiae propugnacula, ne facile hostis irrumpat: ne leo rugiens atque circuiens, qui quaerit aditum per quem possit intrare, clausum in Ecclesia gregem laceret atque disperdat. Responditque Ecclesiae multitudo: non solum in prosperis, sed in adversis, hoc est, et in die, et in nocte, tua, Deus, praecepta servabo. |
24 | Ad quam loquitur Deus: Si vere me quaeris, opere ostende quod me quaeras; nec semel tibi quaesisse sufficiat; sed quem inveneris, semper inquire; et ut perfectius teneas, obliviscere populi tui, et domus patris tui, et deserto errore gentilium, apud me in Ecclesia commorare. Hoc iuxta LXX dixerimus, qui visionem Idumaeae, hoc est, terrenae ponunt in titulo, ut eos ostendant vocari, qui prius terrenis operibus serviebant. Porro iuxta Aquilam, qui Duma, hoc est, silentium posuit, vel similitudinem, sic possumus intelligere, ut ad similitudinem populi Israel provocetur gentium multitudo, et ubi prius silentium fuerat legis Dei, ibi confessionis clamor sit: et oleaster inferatur in bonam olivam. |
25 | Legimus et in parabola Evangelii missos servos, qui vocarent bonos et malos, ac patrisfamilias de quibuslibet implerent convivium, quia priores venire noluerunt [Matth. XXII]. Potest et Ecclesia narrare quod Dominus de Seir, hoc est, de terrenis locis ad se vociferetur, seque provocet ad salutem, et dicat ad ipsum Dominum: O custos, quid de nocte consurgens versaris in tenebris? quid absque peccato in carne es peccatrice? qua causa voluisti humanum corpus assumere? Respondit custos, hoc est, Samaritanus, qui in Evangelio vulneratum suis humeris ad stabulum reportavit [Luc. IX]: Venit mane et nox. Et est sensus: Gentium multitudini ortus est sol iustitiae, et Iudaeis venerunt tenebrae. |
26 | Iuxta quod dicitur a Domino: In iudicium mundi istius ego veni, ut non videntes videant, et videntes caeci fiant [Ioan. IX, 39]. Et ipse custos qui dixerat: Venit mane et nox, loquitur ad gentium multitudinem: Si me quaeritis, studiosius quaerite. Convertimini ad me, filii convertentes, et ego sanabo contritiones vestras, et venite ad me. |
27 | Loca difficilia sunt, et cum secundum historiam minime pateant, cogimur iuxta ἀναγωγὴν diversas opiniones sequi. |
28 | (Vers. 13.) Onus in Arabia. Hoc in editione LXX Interpretum non habetur: sed quod sequitur: In saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim, cum priori visione coniunctum est, ut legatur, si quaeris, quaere: et ad me habita in saltu. Arabia in lingua nostra, vesperam sonat, quae noctis et tenebrarum principium est, omnisque qui habet initium peccatorum, versatur in vespera. |
29 | Qui autem venit ad summum, in media nocte consistit. Unde et in Aegypto primogenita in media nocte caeduntur [Exod. 12]. Et Apostolus Petrus, antequam gallus cantaret, ter Dominum negavit, quod media nox intelligitur [Mat. XXVI]: Postquam autem nox praecessit, et coepit dies appropinquare, superatis mediae noctis tenebris, et gallo lucis nuntio resonante, flevit amare, et intellexit peccatum suum, et eo tempore dicere potuit: Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia [Ps. XXIX, 6]. Hoc interim de praesenti loco. Caeterum nomen Arabiae, id est, vesperae et Occidentis, in aliis Scripturarum locis diversas intelligentias recipit. |
30 | In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dodanim. LXX: In saltu ad vesperam dormietis in via Dedan. Qui in malitia esse coeperunt, et peccatorum ingrediuntur viam, non dormiunt, nec morantur in agris consitis, et novalibus, nec in pratis, et segetibus, quas ad metendum esse candentes, Salvator docet, nec inter arbores pomiferas; sed in infructuosis saltibus, ubi vepres et spinae sunt, et bestiae commorantur. De huiuscemodi saltu et in Regum volumine legimus, quod plures devoraverit silva vel saltus, quam interfecti sint gladio, quando Absalon adversus patrem exstitit perduellis [I Reg. XVIII]. Recteque, quia vespera principium malorum est, in via et in semitis habitare dicuntur, et in via Dedan, quod interpretatur iudicia. Quot enim habent peccatorum genera, tot iudiciorum merentur sententias. Potest autem Dedan et grande iudicium interpretari. |
31 | (Vers. 14, 15.) Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. LXX: In occursum sitienti ferte aquam qui habitatis in regione Theman, cum panibus occurrite fugientibus propter multitudinem occisorum, propter turbam errantium, propter multitudinem gladii, et propter multitudinem arcuum intentorum, et propter multitudinem cadentium in bello. Vos qui estis in Theman, quod interpretatur Auster atque perfectio, et in eo versamini loco, de quo scriptum est: Deus ab Austro veniet [Abac. III, 4], et qui consummati estis atque perfecti, et habetis in vobis lumen scientiae Scripturarum, fugientibus de Arabia, et de saltu, occurrite cum aqua et panibus, et nolite exspectare donec ipsi ad vos veniant; sed imitamini illum Evangelicae parabolae patrem, qui occurrit filio revertenti. Et ille quidem dedit stolam, obtulit annulum [Luc. XV]: vos autem aquas et panes offerte fugientibus, ut qui lassi erant atque confecti, vestra misericordia sustententur, et ad sedes vestras citius transeant. Fugerunt enim gladios haereticorum, doctrinam gentilium, blasphemias Iudaeorum. |
32 | Et quia multos viderunt eorum iaculis interfectos, et cecidisse in praelio plurimos, ipsi cupiunt vestro auxilio liberari. Locus hic proprie adversus eos intelligi potest, qui tradentes se otio atque desidiae, propria salute contenti sunt, nec poenitentibus atque conversis porrigunt manum. |
33 | (Vers. 16, 17.) Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar et reliquiae numeri sagittariorum fortiter de filiis Cedar imminuentur. Dominus enim Deus Israel locutus est. Ideo vobis dico, ut occurratis cum aqua et panibus, fugientibus de saltu et Arabia: quia Dominus haec futura pollicitus est. Sicut annus mercenarii cito praeterit, qui quotidie nihil aliud nisi mercedem sui laboris exspectat, vel certe semper in opere est ac labore, ut mercedem laboris accipiat: sic omnis gloria Cedar, quod interpretatur tenebrae, de quo et in Psalmo legimus: Habitavi cum habitantibus Cedar [Ps. CXIX, 5], velociter auferetur, et omnis sagittariorum, id est, diversorum dogmatum numerus, qui constitutos in saltu Arabiae vulnerabat, redigetur in nihili, postquam fugientes de saltu fuerint liberati: et aquam baptismi salutaris acceperint, comederintque coelestem panem. Haec enim futura Dominus omnium, et proprie Deus Israel, id est, mente cernentium Deum, locutus est. |