monumenta.ch > Hieronymus > 20
Hieronymus, in Isaiam, , XIX <<<     >>> XXI

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 7, CAPUT XX

1 (Vers. 1 seqq.) Anno quo ingressus est Thartan in Azotum: cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam: in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos, dicens: Vade et solve saccum de lumbis tuis, et calciamenta tua tolle de pedibus tuis: et fecit sic, vadens nudus et discalciatus.
2 Et dixit Dominus: sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalciatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam. Sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, iuvenum, et senum, nudam et discalciatam, discoopertis natibus ignominiam Aegypti.
3 Et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua. Et dicet habitator insulae huius in die illa, Haec erat spes nostra? Ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum? Et quomodo effugere poterimus nos? Pro Thartan LXX Thanatan transtulerunt: et pro Sargon, Arna: quod quid interpretetur, scire non possumus.
4 Neque enim falsorum nominum falsas possumus etymologias fingere. Sunt autem nomina non Hebraea, sed Assyria, e quibus sonare cognovimus Thartan, turrem dedit, vel superfluus, sive elongans. Sargon autem princeps horti. Hic rex Assyrius quem supra legimus sensum magnum, habet duces plurimos, quorum unus est Thartan, elatus in superbiam, et longe procedens in scelere, et amplior caeteris: et mittitur ad impugnandam Azotum, quae Hebraice dicitur ASDOD, et interpretatur, [In Hebraicis Quaestion., Azotus, inquit, Hebraice vocatur Esdod, et secundum pristinum nomen etymologiam habet ignis patruelis. Adde, si lubet, Stephanum Byzant. qui ab Ἀζᾳ uxore conditoris appellatam urbem, et capram Azotiis docet interpretari.] ignis generationis; expugnatque dux regis Assyrii eos qui generationi et libidini serviunt. Et pulchre rex Assyriorum Sargon princeps hortorum, dicitur voluptati, et luxuriae deditus.
5 Denique et Achab rex Israel vineam Naboth vertere in hortum cupiebat [III Reg., XXI], quod ille iuxta leges tropologiae intelligens, mori maluit quam facere, ne haereditas paterna, et antiqua possessio in impii regis delicias verteretur. Praecipitur autem Prophetae, ut sacco calciamentisque depositis, nudus et discalciatus incedat, et in signum sit atque portentum Aegyptiis, et Aethiopibus qui Dei populum persecuti sunt, et propter superbiam fuere humiles. Aegyptus enim interpretatur persequens, sive tribulans: Aethiopes, humiles atque deiecti: omnis enim qui se exaltat, humiliabitur [Luc. XIV, 11]. Qui ducendi sunt in captivitatem, et trium annorum tormenta passuri [Exod. XII], de quibus annis, in Psalmis legimus: Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui [Ps. LXXVI, 6]. Quae non putemus parva esse supplicia, sed magnis elongata temporibus. In ipsa autem captivitate et transmigratione Aegypti, ibunt iuvenes, et senes, qui in malitia roborati sunt, et ad perfectae aetatis vitia pervenerunt, nudi, ut omnia eorum scelera pateant (Nihil enim [Luc. VIII, 7] occultum quod non revelabitur), et discalciati, quia Pascha Domini comedere non poterunt: quod qui comedit, accinctos habet lumbos, et tenet manu baculum, et calciatis stat pedibus, ne per saeculi huius solitudinem transiens, a serpentibus mordeatur [Exod. XII]. Tunc discoopertae erunt nates eorum, per quas stercus egeritur, et omnis ignominia Aegypti demonstrabitur, ita ut confundantur qui habuerunt spem in Aegypto et in Aethiopia, et gloriam suam in confusionem viderint esse mutatam: in tantum, ut habitator insulae huius, id est, saeculi, qui non est advena et peregrinus, sed perpetuam mundi possessionem habere cupiebat, confusus dicat: Haec est Aegyptus, et haec est Aethiopia, quarum sperabamus auxilium, ut a principe mundi istius nos liberarent? Quomodo ergo effugere poterimus, cum capti sint hi in quibus spem habebamus? Et hoc notandum, quod antequam capiatur Azotus, Propheta sacco vestitus sit, et calciatis pedibus, ut plangat quidem eos, qui ardentibus diaboli iaculis vulnerati sunt, et libidini serviunt; sed nihilominus ipse calciatus incedat, ut calcare possit super serpentes et scorpiones, et securus incedere per huius saeculi eremum, in qua sunt serpentes et scorpiones, et bonarum rerum sitis.
6 Postquam autem Azotus capta fuerit, in typum captivitatis Aegypti, et transmigrationis Aethiopiae, ipse discalciatus et nudus incedat. Neque enim in Terra sancta, ad quam ire festinat, sacco vestitus, et opertis pelle pedibus, vel stare poterat, vel ambulare, dicente Domino: Solve calciamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est [Exod. III, 5].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , XIX <<<     >>> XXI
monumenta.ch > Hieronymus > 20