Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 7, CAPUT XIX
1 | (Vers. 1.) Onus Aegypti. Symmachus et Theodotio: Assumptio Aegypti. LXX: Visio Aegypti. Ubi in Hebaero scriptum est MASSA MESRAIM, quod nos interpretati sumus, Onus vel pondus Aegypti: pro quo Aquila transtulit ἄρμα Αἰγύπτου, possumus dicere ab eo, quod tollat propheta, et portet iugum Domini, eum exstitisse condignum, qui prophetiam Aegypti cerneret, sive portaret. Unde miror LXX et in Babylone pro Pondere interpretatos Visionem; et in Philisthiim, et Moab, et Damasco, Verbum; et nunc in Aegypto Versionem; cum in Hebraeo in omnibus his non Verbum et Visio, sed MASSA, id est, Onus, pondus que ponatur. Quod autem Symmachus et Theodotio λῆμμα, id est, assumptionem semper interpretati sunt, hoc scire debemus, accepisse prophetam a Domino gratiam spiritualem, ut Aegypti sacramenta cognosceret, sive oculis mentis aspiceret, ut LXX transtulerunt. |
2 | Non est autem Aegyptus ista quam Iudaei putant, sicut arbitratus est Iosephus, qui in libris Antiquitatum refert: Oniam sacerdotem Isaiae implesse vaticinium, ut in territorio Heliopolitano, quod Aegyptii νομὸν vocant, exstrueret templum ad similitudinem Templi Dei, et altare. |
3 | Esto enim, concedamus haec dicta de Onia et altari quod in Aegypto exstruxit, quae erunt quinque civitates, quae in Aegypto loquantur lingua Chananitica: ex quibus una iuxta LXX appellatur ἀσεδὲκ: iuxta alios interpretes, civitas ARS sive ARES, vel civitas solis? Et quis erit iste salvator, qui missus est Egyptiis, ut salvaret eos, et Dominum cognoscerent Aegyptii? quando coluerunt eum in hostiis et muneribus, et vota solverunt? quando percussit Dominus Aegyptum et sanavit eam? in quo tempore factum poterimus docere, ut fuerit via de Aegypto in Assyrios, et intraverint Assyrii in Aegyptum, et Aegyptii in Assyrios; et servierint Aegyptii Assur? Quando Israel tertius in Aegypto fuit; et apud Assyrios quasi benedictio in medio terrae: ita ut Dominus diceret: Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrius? Haec ad Aegyptum istam, quam Iudaei aestimant, non pertinere perspicuum est. |
4 | Itaque locum istum quem incolimus, et mundum qui in maligno positus est: Aegyptum possumus appellare, maxime quia MESRAIM, quod dicitur Aegyptus, interpretatur ἐκθλίβουσα, id est, tribulans, sive ad angustiam redigens. Est tamen sciendum, multa Oneris Aegyptii, vel Visionis, ad Aegypti provinciam pertinere, quae usque hodie habitatur et cernitur. |
5 | Sed et in hoc et in aliis Scripturarum locis pleraque ponuntur, quae non possent stare iuxta historiam: ut rerum necessitate cogamur altiorem intelligentiam quaerere. |
6 | (Vers. 1 seqq.) Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur [Al. commovebuntur] simulacra Aegypti a facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius. Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversum civitatem, regnum adversus regnum. |
7 | Et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius: et consilium eius praecipitabo; et interrogabunt simulacra sua et divinos suos, et Pythones, et hariolos. Et tradam Aegyptum in manus dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. Pleraque de prophetia Aegypti, quam levavit vel vidit Isaias, in historica explanatione perstrinxi. Unde nunc iuxta tropologiam summa quaeque carpenda sunt. |
8 | Ascendit Dominus super nubem levem, corpus sanctae Virginis Mariae, quod nullo humani seminis pondere praegravatum est: vel certe corpus suum, quod de Spiritu sancto conceptum est. Et ingressus est in Aegyptum huius mundi; statimque omnia Aegypti simulacra commota sunt: ita ut divinationes et universa fraus idololatriae, quae deceptum possidebat orbem, se fractam esse sentiret: intantum ut magi de Oriente docti a daemonibus, vel iuxta prophetiam Balaam [Num. XXIV] intelligentes natum Filium Dei, qui omnem artis eorum destrueret potestatem, venerint Bethleem, et ostendente stella, adoraverint puerum [Matth. II]. Tunc cor Aegypti omne contabuit, et Aegyptii contra Aegyptios surrexerunt, iuxta illud quod Dominus loquitur in Evangelio: Nolite putare quia veni mittere pacem super terram: non veni pacem mittere, sed gladium. |
9 | Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam [Matth. X, 34 seqq.]. Eo tempore et illud expletum est: Inimici hominis domestici eius [Mich. VII, 6]. Et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum. Fuerunt enim in una domo separati, duo contra tres, et tres contra duos, et divisus est pater contra Filium, et filius contra patrem, civitas adversus civitatem, et regnum adversus regnum, eorum qui non crediderunt, adversum eos qui crediderunt, vel certe eorum, qui crediderunt, proximos suos salvare cupientium. |
10 | Et disruptus est spiritus Aegypti in visceribus suis, ut nequaquam paria sentirent; sed spirituali contra se gladio separati, omne consilium suum praecipitatum esse cognoscerent: et nihilominus in errore pristino permanentes, hi qui fidei veritatem suscipere noluerant, interrogarent simulacra, et divinos suos, et Pythones, et hariolos. Cumque illi hoc fecerint, Dominus tradidit eos in manu dominorum crudelium, iuxta illud apostolicum: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare [I Tim. I, 20]; quo servitute durissima oppressi, ad clementissimum Dominum revertantur. Pulchreque daemones crudeles dominos vocat, quibus nihil crudelius est. |
11 | Rex quoque fortis, qui Dominus est eorum, perspicue diabolus intelligitur, quem et in Evangelio Dominus sortem vocat, quo vincto et oppresso, vasa domus eius, et praeda diripitur. |
12 | (Vers. 5 seqq.) Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur, et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum. Calamus et iuncus marcescet: nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur: arescet et non erit. Et maerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquae, et arescent. |
13 | Et confundentur qui operantur linum, plectentes et texentes subtilia, et erunt irrigua eius flaccentia, omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces. Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens. Quando rex fortis, durus dominatus fuerit in Aegypto, arescet omnis doctrina et pulchritudo eloquentiae saecularis, et ipse fons fluviorum omnium diabolus, a quo oriuntur universa mendacia, desolabitur: ita ut deficiant caetera flumina et rivi, qui de turbidis Nili aquis implebantur. Calamus quoque et iuncus nimia siccitate arescent. |
14 | Pro iunco papyrum LXX transtulerunt, de quo charta fit, addentes de suo achi viride, quod in Hebraico non habetur. Cumque ab eruditis quaererem, quid hic sermo significaret, audivi, ab Aegyptiis hoc nomine lingua eorum omne quod in palude virens nascitur appellari. |
15 | Calamus autem iuxta tropologiam, est sermo vacuus, et nihil in se solidum habens: et papyrus qui videtur quidem habere medullam, et non est vacuus, et tamen fragilis est, citoque marcescit. Omnes quoque rivi, arefacto rivorum capite, siccabuntur, et quidquid prius aquis irrigabatur Aegyptiis, arefactum, non erit: ita ut moereant Aegypti piscatores qui valde contrarii sunt piscatoribus Domini, et lugeant qui mittebant hamum in flumen, et expandebant rete super faciem aquae. |
16 | Qui singulos quosque decipiunt, hamum mittunt in aquas turbidas. Qui autem plures simul, ita ut in synagogis Satanae loquantur publice, et populorum abducant greges, isti rete super aquas mittunt Aegyptias. Confundentur etiam hi qui operabantur linum, ut vestes facerent sacerdotum; plectentes illud, et texentes subtilia: quod proprie ad dialecticorum artem pertinet. |
17 | Pro subtilibus, byssum LXX transtulerunt, quod et ipsum in sacerdotum vestibus texitur. Quodque sequitur: Et erunt irrigua eius flaccentia, omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces, hoc significat, quod omnes insidiae Aegypti piscatorum destruantur, et pereant. Pro lacunis quae fiebant ad capiendos pisces, quod nos iuxta sensum interpretati sumus, et in Hebraico, et in cunctis interpretibus, in loco piscium ponuntur animae, ut ab historia trahamur ad tropologiam, quod videlicet isti piscatores, qui faciebant lacunas, et foveas, ad hoc fecerint, ut animas in eis deciperent. |
18 | Notandum quod pro lacunis LXX ζύθον transtulerunt, quod genus est potionis ex frugibus aquaque confectum, et vulgo in Dalmatiae Pannoniaeque provinciis, gentili barbaroque sermone appellatur sabaium. Hoc maxime utuntur Aegyptii, ut non puras aquas bibentibus tribuant, sed turbidas, et commixtarum fecium similes, ut per huiuscemodi potionem haereticae pravitatis doctrina monstretur. |
19 | Tunc stulti erunt principes Taneos, quae interpretatur mandatum humile. Omnes enim haeretici contrariam altitudini humilitatem docent, et detrahunt ad inferos, et sunt principes humilis deiectique mandati Consiliarii quoque Pharao, qui rex Aegypti est, et recte dissipator, et divisus, et in partes varias separatus exprimitur, insipiens arguentur dedisse consilium, quando disperderit Dominus sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobaverit [I Cor. I]. |
20 | (Vers. 12 seqq.) Quomodo dicitis Pharaoni: filius sapientium ego, filius regum antiquorum? Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos, deceperunt Aegyptum angulum populorum eius. |
21 | Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. Et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem. Solent haeretici regi suo vel Pharaoni dicere: Filii sumus sapientium, qui ab initio doctrinam nobis Apostolicam tradiderunt: filii sumus regum antiquorum, qui appellantur reges philosophorum, et habemus scientiam Scripturarum iunctam sapientiae saeculari. |
22 | Quos nunc interrogat, sive ipsum regem haereticorum, ubi sint sapientes eius qui contemnebant Ecclesiasticam simplicitatem: et respondere compellit, quid cogitaverit Dominus Sabaoth super Aegyptum istius mundi, et quid in consummatione facturus sit. Stulti sunt approbati principes Taneos qui humile haereticorum habuere mandatum. Emarcuerunt omnes principes Mempheos, qui eloquentiae et oris polluere iactantia. Memphis enim, os, vel, ex ore, interpretatur, et μεταφορικῶς sermonem sonat. |
23 | Quodque sequitur: Deceperunt Aegyptum angulum populorum eius, sive iuxta LXX: decipient Aegyptum per tribus, hoc significat, quod regnum sapientiae saecularis stultum esse monstretur, et singulorum dogmatum principes, qui interpretantur tribus, arguantur stultos habuisse doctores. |
24 | Dominus enim miscuit eis spiritum vertiginis, sive errorum, iuxta illud quod scriptum est: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum [Rom. I, 24]. Et quomodo qui sanctus est, cum Isaia dicere potest: Spiritum salutis tuae faciemus super terram? sic qui peccator est, faciet spiritum erroris, hoc est, malitiae spiritum: secundum quod et in Ieremia legimus: Arguet te praevaricatio tua, et malitia tua corripiet te [Ierem. II, 19]. Sin autem scandalizatur haereticus, qui vetus non recipit Testamentum, quod Dominus miscere dicatur erroris vel vertiginis spiritum, audiat scriptum in Apostolo, hoc est, in novo Testamento: Tradidit eos Deus in desideriis cordis sui in immunditiam [Rom. I, 24]. Et iterum: Propterea tradidit eos Deus in passiones ignominiae. Et rursum: Tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt [Al. oportet]. Traduntur autem in desideriis cordis, quia mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et reptilium. Quod quidem non solum in Epistola ad Romanos, sed et ad Thessalonicenses de Antichristo legimus: Pro eo quod charitatem veritatis non susceperunt, ut salvarentur, mittet eis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed complacuerunt sibi in mendacio [II Thess. II, 10]: quod puto Apostolum Paulum de praesenti Isaiae lectione sumpsisse, in qua dicit: Dominus miscuit eis spiritum erroris, et errare fecerunt Aegyptum in omnibus operibus suis, sicut errat, inquit, ebrius et vomens, qui inebriatus est vitiis. |
25 | De quibus ebriis Ioel loquitur: Vae qui ebrii sunt absque vino. Et non solum ebrii: sed et vomentes furorem draconum, et furorem aspidum insanabilem, ut postquam huiuscemodi vinum evomuerint, intelligant ebrietatem suam, atque cognoscant, quod quamdiu ebrii fuerint, nec principium habuerint, nec finem, id est, nec caput, nec caudam: sed truncum ex utraque parte animal. |
26 | Pro principio et fine, quod et Symmachus et LXX transtulerunt, Theodotio more suo ipsa verba Hebraica posuit CHAPHPHE et AGMON: quod Aquila interpretatus est, incurvum, atque perversum. In incurvo, senes intelligi volens; in perverso, lascivientes pueros, qui omnia perversa faciant; ac per hoc esse sensum, quod in Aegypto non solum caput desit et cauda, sed et senes et pueri, id est, et principium et finis. |
27 | (Vers. 16, 17.) In die illa erit Aegyptus quasi mulieres, et stupebit, et timebit a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. Et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem: omnis qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. In illo tempore, hoc enim, ut crebro diximus, significat dies, quando miscuerit Dominus spiritum erroris atque vertiginis, ut evomat Aegyptus vinum draconum, et furorem aspidum insanabilem, intelligens errorem suum et ebrietatem pristinam, Aegyptus timebit quasi mulier, non timore fortuito, qui viris accidere consuevit, quos non amat Aegyptus, sed suffocat et interficit; sed timore femineo, quas solas vult Pharao vivere. |
28 | Timebit autem commotionem, sive elationem manus Domini, per quam supplicia demonstrantur, quam movebit et elevabit, ut percutiat Aegyptum. Tunc terra Iuda, id est, scientia Scripturarum, lex et prophetae, Evangelia et Apostolorum epistolae, erunt Aegypto in festivitatem, si eas cognoverit: vel in timorem, si comparatione doctrinae et veritatis earum se intellexerit habuisse mendacium. |
29 | Omnis qui huius terrae fuerit recordatus, pavebit eo pavore, qui ducit ad vitam: Principium enim sapientiae, timor Domini [Prov. IX, 10]. Et hoc non solum in consummatione mundi, sed in praesenti quoque tempore accipere possumus; quod Ecclesiasticum virum, et doctrinis coelestibus eruditum, omnis haereticus timeat, et ad recordationem illius terreatur. |
30 | Timebit autem et pavebit consilium Domini, quod super Aegyptum mundi istius cogitavit. Singula breviter transcurrimus, ut ad reliqua transeamus. |
31 | (Vers. 18.) In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chananitide, et iurantes per Dominum exercituum: civitas solis vocabitur una. Multum prodest manus Domini elevata sive commota super Aegyptum, ut terra Iudae sit ei in timorem, et omnis, qui illius recordatus fuerit, pertremiscat. In illo tempore quinque civitates in terra Aegypti loquentur lingua Chanaan, quas plerique nostrorum quinque sensus intelligunt, visum, auditum, odoratum, gustum, et tactum. |
32 | Quando videmus mulierem ad concupiscendum, visus noster loquitur lingua Aegyptia. Quando audimus iudicium sanguinis, dicente Domino: Non suscipies auditionem vanam [IV Reg. XII, 21, iuxta LXX], auditus noster loquitur lingua Aegyptia. Quando secundum prophetam vivimus in deliciis, et iacemus super lectos eburneos, et primis [Forte optimis] ungimur unguentis, odoratus noster loquitur lingua Aegyptia. Quando venter noster deus est [Philipp. III], gustus noster loquitur lingua Aegyptia. |
33 | Si non audierimus illud, quod Apostolus loquitur: Bonum est homini mulierem non tangere [I Cor. VII]; sed econtrario iungamur meretrici, tactus noster loquitur lingua Aegyptia. Sin autem econtrario elevaverimus oculos nostros, et viderimus quod regiones iam albae sint ad metendum, et nequaquam curvi fuerimus in terram, sed iuxta Evangelicam mulierem, quae decem et octo annis coelum aspicere non poterat [Luc. XIII], elevaverimus oculos nostros et dixerimus, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis [Ps. CXXII, 1], oculus noster et visus loquitur lingua Chananitide. Si circumciderimus aures nostras, et audierimus Dominum loquentem: Qui habet aures audiendi audiat [Luc. VIII, 8], auditus noster loquitur lingua Chananitide. |
34 | Qui potuerit sponso dicere: Post te in odorem unguentorum tuorum currimus [Cant. I, 3]: Et: Christi bonus odor sumus in omni loco [I Cor. II, 15], huius odoratus loquitur lingua Chananitide. Gustus quoque in bonam partem accipitur eius qui comedit panem de coelo descendentem, panem vivum et non mortuum, et audit illud: Gustate et videte quam suavis est Dominus [Ps. XXXIII, 9], statim loquitur lingua Chananitide. |
35 | Sed et tactus spiritualis est, de quo Ioannes Apostolus ait: Manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae [I Ioan. I, 1]; et qui fide tangit Iesum, ita ut de eo Salvator possit dicere: Tetigit me aliquis, ego enim scio virtutem exisse de me [Luc. VIII, 46]. Didicimus quanta bona tribuat elevata manus Domini; quaeramus quare non lingua Hebraea, sed lingua Chananitide loquantur quinque Aegypti civitates. |
36 | Ad quod ita respondere conabimur: Hebraeus περάτην, id est, transitorem sonat, qui de loco transit ad locum. Ergo et nos licet sancti quamdiu in Aegypto sumus, et in istius mundi versamur tenebris, non possumus loqui lingua Hebraea, sed lingua Chananitide, quae inter Aegyptiam, et Hebraeam media est, et Hebraeae magna ex parte confinis. |
37 | Chanaam, interpretatur, quasi commotio, sive quasi respondens. Quando igitur ab Aegypto recedimus, et exire volumus de potestate Pharaonis, ita ut terra nostra, et confessio formidolosa sit Aegypto: tunc movemur et quasi respondemus Domini voluntati, et tamen quia adhuc in praesenti saeculo sumus, lingua Hebraea necdum loqui possumus. |
38 | Quodque sequitur: Iurare quinque civitates per Dominum exercituum, hoc significat, quod etiam hic positi nequaquam daemonum, sed Dei recordemur omnipotentis. De his quinque civitatibus, cum aliarum quatuor tacita sint nomina, una dicitur solis civitas, quae mihi videtur referri ad visum. |
39 | Sicut enim ut videatur civitas, sole et luna indiget; ita ut oculi nostri illuminentur, indigemus sole iustitiae. |
40 | (Vers. 19-21.) In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domini. Et erit in signum, et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis: et mittet eis Salvatorem, et propugnatorem qui liberet eos: et cognoscetur Dominus ab Aegypto. Consequenter ad id quod supra dixerat: In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chananitide: et iurantes per Dominum exercituum, nunc infertur: Erit altare Domini in medio terrae Aegypti, quod Onias secundum Iosephum (Antiqq. lib. XIII, cap. 6) male intelligens implere conatus est. |
41 | Et titulus Domini continens passionem, in quo scriptum est Hebraicis litteris, Graecis, et Latinis: Iesus Nazarenus rex Iudaeorum [Ioan. XIX], in signum Crucis, et in testimonium universarum gentium, quae nunc Aegyptus appellantur. Cumque persecutio creverit a facie tribulantium nominis Christiani, tunc clamabunt in cordibus suis: Abba pater [Rom. VIII]. Et mittet Dominus exercituum Salvatorem, id est, Iesum, et Iudicem, vel propugnatorem qui liberet eos, ut liberati cognoscant Dominum, et ipsi cognoscantur a Domino; et ubi abundavit peccatum, superabundet gratia [Rom. V]. Unum autem altare Aegypti, id est, mundi istius dicitur, ut cuncta altaria, quae contra Ecclesiae eriguntur altare, sciamus esse non Domini. Usque ad finem visionis Aegyptiae, in libro Explanationis Historicae, quia manifesta prophetia erat, diximus quod cuncta referantur ad Christum. |
42 | (Vers. 20.) Et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa: et colent eum in hostiis, et muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent. Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam: et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. Postquam cognoverint Aegyptii Dominum, colent eum in hostiis spiritualibus et muneribus; et vota vovebunt Domino et solvent; et dicent cum David: Sacrificium Deo spiritus contribulatus [Ps. L, 19]; et: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum [Ps. CXL, 2]; quando credentes in Nazaraeum, et ipsi fuerint Nazaraei, vinum et siceram non bibentes [Ioan. XIX], et acetum quod Domino propinatum est, et quaecumque fiunt ex uva Sodomitica. |
43 | Cumque vota persolverint cum Abel, et respexerit ea Deus, invidebit frater maior Cain, id est, Circumcisionis populus, et effundet sanguinem christianum, qui clamabit ad Dominum [Genes. IV]; et idcirco egredietur a facie Dei, dicens de Salvatore: Crucifige, crucifige eum [Luc. XXIII, 11]; et: Nos non habemus regem nisi Caesarem [Ioan. XIX, 15]. Votum offert et solvit Domino, qui est sanctus corpore et spiritu. |
44 | Votum obtulit et Zachaeus, qui mediam partem substantiae suae pauperibus repromisit [Luc. XIX]. Quaeritur, si Aegyptis salvator et propugnator est missus qui liberet eos de angustiis, quomodo nunc dicatur: Percutiet Dominus Aegyptum plaga? Sed consideremus quod sequitur: Et sanabit eam. Quem enim diligit Dominus, corripit [Hebr. XII]. Et ipse Salvator in sexagesimo octavo Psalmo loquitur ad Patrem: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt [Psal. LXVIII, 27]. Si ergo proprio filio non pepercit, sed tradidit eum pro nobis, ut illius livore, et vulneribus sanaremur [Rom. VIII]: tradidit Dominus et martyres passioni, sed rursum eos in resurrectione sanabit, ut illorum vulneribus fides credentium confirmetur. |
45 | Unde et ad Iob dicitur: Putas me tibi aliter locutum, nisi ut appareres iustus? Ipse enim dolorem facit, et reddit pristinae sanitati; et visitat servos suos in virga, ut misericordiam suam non auferat ab eis. Unde filiae, et nurus, quae multum peccaverunt, et divaricaverunt pedes suos omni transeunti, non visitantur neque corripiuntur, dicente Domino: Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae: et super nurus vestras, cum adulteraverint [Ose. IV, 14]. Percutit ergo Aegyptios Dominus, non igne, non gladio, sed virga. Quis enim filius est, quem non erudiat pater? Ut postquam sanati fuerint, revertantur ad Dominum, et placetur eis, et rursum sanet eos. |
46 | Semper enim indigemus misericordia Dei, et nullus est finis eius clementiae. |
47 | (Vers. 23.) In die illa erit via de Aegypto in Assyrios: et intrabit Assyrius in Aegyptum, et Aegyptius in Assyrios: et servient Aegyptii Assyriis. Quomodo caetera quae praecedunt in bonam partem accidisse Aegyptiis demonstravimus, quinque videlicet civitates in terra eorum loquentes lingua Chananitide, et iurantes per Dominum et altare Domini in medio terrae Aegypti collocatum, et titulum, et testimonium, et signum, et salvatorem, qui liberaret eos; et quod Dominus cognosceretur ab Aegyptiis, et ipsi cognoscerent eum; et quod offerrent hostias et munera, et vota persolverent et percussi sanarentur, et reverterentur ad Dominum, et placaretur eis, et iterum sanarentur: sic et hoc quod sequitur, servire Aegyptios Assyriis, in bonam partem accipiendum est. |
48 | Servit enim et Apostolus credentibus, ut lucri eos faciat [I Cor. IX]. Et Esau subiicitur fratri suo Iacob [Genes. XXXIII], ut particeps fiat benedictionum eius Igitur qui priores de gentibus salvati fuerint, et habuerint in se altare Domini, eos qui in duritia perseverant, sua servitute salvabunt, et commixtione ac societate eorum, ipsi pergent ad Assyrios, ut Assyrios ducant ad Aegyptum; et postea possint ad Israeliticum populum pervenire. |
49 | Ob hanc causam reor, et fidelem mulierem servire viro infideli, ut paulatim eum de Aegypto, et Assyriis pertrahat ad Iudaeam. |
50 | (Vers. 25, 26.) In die illa erit Israel tertius Aegyptio et Assyrio, benedictio in medio terrae, cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrius: haereditas autem mea Israel. Tertius erit Israel in Aegypto et in Assyriis, ut omnem massam suae benedictionis fermento misceat, et qui prius contra se hostiliter dissidebant, hac benedictionis fibula copulentur; et sit populus Dei Aegyptus, et opus manuum eius Assyrius, haereditas autem eius Israel. |
51 | Benedictus est Aegyptius Domino, quia Israelis societate benedicitur. Et opus manuum eius Assyrius, quia in ipso suam clementiam demonstravit. Israel autem solus potest dicere: Pars mea Dominus [Thren. III, 24]; qui mente conspicit Deum, et eius haereditas appellatur. |