monumenta.ch > Hieronymus > 18
Hieronymus, in Isaiam, , XVII <<<     >>> XIX

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 7, CAPUT XVIII

1 (Vers. 1 seqq.) Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae, qui mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas: ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam, et dilaceratam: ad populum horribilem, post quem non est alius: ad gentem exspectantem, exspectantem et conculcatam, cuius diripuerunt flumina terram eius.
2 Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis et clangorem tubae audietis. LXX: Vae terrae navium alarum trans flumina Aethiopiae, qui mittis in mari obsides, et epistolas biblinas super aquam. Ibunt enim nuntii leves ad gentem excelsam, et peregrinum populum et pessimum, qui est trans eum: gens absque spe, et conculcata, nunc flumina terrae omnis sicut regio quae habitatur [Al. habitabitur]: habitabitur regio eorum, quomodo si signum de monte elevetur, et tubae vox audiatur. Utramque editionem posui in prophetia obscurissima ne quid volentibus intelligere quod scriptum est, deesse videatur.
3 Simulque vehementer admiror eos, qui fidem nostram, et spem Christianam arbitrantur, simplicitate contentam, quia scriptum est: Mandatum Dei lucidum illuminans oculos [Ps. XVIII, 9]: nec plus debere nos quaerere, quam ut fiant, quae praecepta sunt: cum idcirco et omnis Scriptura, et Prophetae specialiter futurorum mysteriis involuti sint, ut provocent nos ad intelligentiam, et ad illud quod in Evangelio dicitur: Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Quia ergo iuxta historiam et id quod in Hebraeo continetur, in quinto libro exposui, nunc quid mihi iuxta anagogen videatur, edisseram.
4 Prudens forsitan lector inquirat, quid sibi velit in Visione, vel Onere Damasci, alarum cymbalum et caetera quae sequuntur. Postquam de vocatione gentium dictum est, de obiectione Iudaeorum, et electione eorum, qui per Apostolos crediderunt, et postea de gentium multitudine et persecutoribus, qui maris fluctibus comparati sunt: sequebatur, ut de haeresibus quoque, [De suo addit Victor. eorum, ut sensus (ait) congruat cum sequenti, qui dormiente, etc., superseminaverunt.] quae Ecclesiam vexaverunt, et hucusque populantur, sermo propheticus nuntiaret, qui, dormiente patrefamilias, in agro Ecclesiae superseminaverunt zizania [Matth. XIII]. Et dicuntur cymbalum, charitatem Dei non habentes, iuxta illud Apostoli: Si linguis hominum loquar et Angelorum: charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens [I Cor. XIII, 1]. Et non solum cymbalum rauco concrepans sonitu, sed propter levitatem sermonis haeretici in diversa currentis, alarum cymbalum dicuntur, sive iuxta Septuaginta, alae navium, qui magna mercimonia promittentes, navigant in saeculi istius fluctibus. Alas autem navium, vela quibus suspenduntur, et trahuntur, intellige.
5 Et pulchre alas dixit navium, omnis enim haereticus pollicetur excelsa, et cum alas habere se iactet, tamen haeret in salsis fluctibus, et procul non recedit a terra, in medioque cursu patitur repente naufragium. Unde Aquila pro cymbalo, umbram alarum, interpretatus est, non enim habent alas, sed alarum similitudinem. Quodque infert, quae est trans flumina Aethiopiae, hoc significat, quod impietate sua omnes vincant haeretici. Verbi gratia: Dicit Epicurus non esse providentiam, et voluptatem maximum bonum.
6 Comparatione huius sceleratior Marcion, et omnes haeretici, qui vetus lacerant Testamentum. Cum enim recipiant providentiam, accusant Creatorem, et asserunt eum in plerisque operibus errasse, et non ita fecisse, ut facere debuerat. Ad quam enim utilitatem hominum, serpentes, scorpios, crocodilos, et pulices, cimicesque et culices pertinere? Isti ergo trans flumina Aethiopiae sunt, et mittunt in mari huius saeculi legatos, id est, discipulos suos, qui eorum portantes volumina, recte vasa papyri, id est, chartacia super aquas portare dicuntur, quae delentur velociter.
7 Sicut enim libri iuxta aquas et humores cito obscurantur, delentur et pereunt: ita sermo eorum atque doctrina, cum in principio aliquam visa fuerit fortitudinem possidere, pertransit et labitur. Itaque per ironiam dicitur ad eos: O Angeli haereticorum, ite veloces. Quos beatus apostolus Paulus falsos apostolos, operarios fraudulentos, qui in Apostolos Christi transfigurentur, appellat [II Cor. XI]. Et ite ad gentem avulsam et laceratam: avulsam a Deo, et haereticorum morsibus laniatam.
8 Ad populum horribilem; nihil enim horribilius blasphemia, quae ponit in excelsum os suum. Post quem non est alter populus: omne quippe peccatum comparatum blasphemiae, levius est. Gentem exspectantem, exspectantem, et conculcatam. Nam omnes haeretici sibi coelestia repromittunt, et pollicentur ingentia, et tamen a daemonibus conculcantur.
9 Cuius terram diripuerunt flumina, quae non de coelo habent aquas, sed de terra. Quis enim angulus est, quae extrema solitudo terrarum, ad quam non turbidus haereticorum sermo perveniat? Itaque omnes qui habitant et morantur in orbe terrarum, ad haereticorum signum, quod quasi in montibus elevatum est, erigunt oculos suos, et clangorem tubae, id est, doctrinae eorum, audiunt. Haec iuxta Hebraicum. Caeterum secundum LXX planguntur alae haereticorum, quae instar navium per mare huius saeculi volitant, et impietatem superant ethnicorum, quos nunc Aethiopes Scriptura cognominat: et dicitur ad doctrinam eorum, atque sermonem: Qui mittis in mari huius saeculi libros, obsides perversitatis tuae, et epistolas ad decipiendos eos, qui lecturi sunt.
10 Pergunt nuntii leves ad gentem excelsam, et peregrinum populum, et pessimum. Nullus enim ecclesiasticorum tantum habet studii in bono, quantum haeretici in malo, et in eo se lucrum putant consequi, si alios decipiant, et ipsi perditi caeteros perdant. Gens autem vocatur excelsa propter superbiam: et peregrina et pessima, quia aliena a Deo est.
11 Vere gens sine spe, et conculcata, cuius flumina in tota terra imitantur habitationem Ecclesiae, ut inveniant sibi hospitium et regionem, in qua elevent signum doctrinae suae, [Vatic., et quasi Scripturarum clangunt tuba.] in qua Scripturarum clangant tuba.
12 (Vers. 4 seqq.) Quia haec dicit Dominus ad me, quiescam, et considerabo in loco meo: sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit, et praecidentur ramusculi eius falcibus: et quae derelicta fuerint, abscindentur, excutientur. Et relinquentur simul avibus montium, et bestiis terrae, et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hyemabunt.
13 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso, et dilacerato, a populo horribili, post quem non fuit alius, a gente exspectante, exspectante et conculcata, cuius diripuerunt flumina terram eius, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion. Quiescit et comtemplatur Deus in loco suo, sive iuxta Aquilam, in firmamento, id est, in Ecclesia, de qua Paulus Apostolus loquitur: Columna et firmamentum veritatis [I Tim. III, 15]. Contemplatur autem ea quae fiunt in Ecclesia; et sicuti meridiana lux clara est, ita universa perlustrat: iuxta illud quod in decimo octavo Psalmo secundum Anagogen de sole iustitiae dicitur: Nec est qui se abscondat a calore eius [Ps. XVIII, 7]. Et quomodo nubes roris in die messis, et in ferventi aestate gratissima est, sic Dominus habitatores Ecclesiae suae refrigerat, quo praesente cuncta florescunt.
14 Et antequam tempus consummationis adveniat, quia nunc ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, multi perfecti reperientur, de quibus Apostolus loquitur: Quotquot perfecti hoc sentiamus [I Cor. XIII] [Philip. III, 15]. Ramusculi autem, qui inutiles sunt, falcibus praecidentur, dicente in Evangelio Salvatore: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
15 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat [Ioan. XV, 2]. Et quae praecisa fuerint, relinquentur avibus montium et bestiis terrae. Avibus, quae iuxta viam seminata populantur, et bestiis, quibus traditur anima non confitens Deum, ita ut qui a Domino praecisus fuerit et abiectus, et de corpore illius, quod est Ecclesia separatus, tam in aestate quam in hyeme, hoc est, in prosperis et adversis, volucrum et bestiarum mansio sit.
16 Sicut autem hi qui inutiles sunt et infructuosi in Ecclesia, amputantur et proiiciuntur, ne modicum fermentum totam massam corrumpat: sic econtrario fieri potest, ut qui haeretico fuerant errore decepti, et avulsi a Domino atque lacerati, et horribiles ob blasphemiam, frustraque mendacia praestolantes, et conculcati a daemonibus, et a fluviis in partes varias dissipati, cum recordati fuerint Dei sui, et magistros pessimos dereliquerint, offerant munus Domino exercituum, non alibi nisi in monte Sion, et in specula, quod interpretatur Ecclesia.
17 Brevius dicimus, quia in libro explanationis historicae multa iam diximus.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , XVII <<<     >>> XIX
monumenta.ch > Hieronymus > 18