Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 7, CAPUT XVII
1 | (Vers. 1.) Onus Damasci. Symmachus et Theodotio, Assumptio Damasci: LXX, Verbum contra Damascum, addentes de suo, quod in Moab fecere principio. Damasci primum nomen in Genesi legimus, qui ante Isaac fuit vernaculus Abraham, et putabatur haeres, nisi esset Sarae filius ex promissione generatus [Genes. XV]. Interpretatur autem aut sanguinis osculum, aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii, quae omnia populo conveniunt Ethnicorum, qui ante fidem Christi, amicus erat sanguinis et crudelitatis, et digna opera planctu agebat, et sacco. In Dierum libro [II Par. XXIV] narrat historia, quod impleto anno ascenderit contra Ioas regem Iudae exercitus Syriae, et venerit in Ierusalem, et omnes principes populi interfecerit, cunctamque praedam miserit regi Damasci, qui cum paucis viris venerat: et Deus tradiderat in manu eorum multitudinem magnam nimis, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum: quod iuxta anagogen et futurorum typum considerandum est, utrum ad tempus Dominici adventus referre valeamus. Post finem enim anni acceptabilis, in quo a Salvatore est Evangelium praedicatum, ascendit de Damasco gentium exercitus in paucis viris contra Iudam et Ierusalem, qui reliquerant Dominum: et omnes eorum Legis ac Prophetarum abstulere divitias, et miserunt regi Damasci, viros scilicet Ecclesiasticos et doctrinae Evangelicae, qui ad comparationem totius mundi, adhuc tunc infidelis, et in toto orbe dispersorum Iudaeorum, pauci erant; et tamen Dominus tradidit Ierusalem in manibus eorum, eo quod dereliquissent Dei Filium, qui per prophetas ante praedictus est [Act. IX]. Ergo [Forte Ego] ob hanc causam reor, et Saulum, qui postea Pauli ex virtute nomen accepit, quia aemulator erat Legis, isse Damascum, et contra credentes ex gentibus pugnare voluisse, ibique superatum, eos secutum qui in Damasco versabantur, ut inde rursum Ierusalem Iudaeos expugnaturus ascenderet. |
2 | Nec alicui videatur esse contrarium, si in Paralipomenon libro laeta de Damasco, et nunc in Isaia tristia praedicentur: quia et de ipso Israel, qui certe portio Dei est, nunc adversa, nunc prospera nuntiantur. Et quomodo ad Israel iuxta carnem, et ad gentes dicitur: Vos gentes iuxta carnem, qui dicimini praeputium ab ea quae appellatur in carne Circumcisio: sic econtrario est Israel iuxta spiritum, et sunt gentes iuxta spiritum, et inter caeteras gentes est Damascus iuxta spiritum, ne tantum Iudaicis fabulis acquiescamus. |
3 | (Vers. 1 seqq.) Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. Derelictae civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat, et cessabit adiutorium ab Ephraim, et regnum de Damasco, et reliquiae Syriae, sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. Sicut in titulo demonstratum est, per Damascum vocatio gentium significatur, quae amabant vel bibebant sanguinem, quae postquam in Christum crediderint, pristinae conversationis civitates esse desistent, et erunt sicut acervus lapidum in ruina. |
4 | Quomodo enim acervi lapidum, qui in agris dispersi sunt, in unum tumulum comportantur: sic de universis nationibus acervus credentium congregatus est in ruina populi Iudaeorum, illis cadentibus, et nobis surgentibus. Derelictae quoque civitates AROER, id est, myrice, Ecclesiasticis gregibus erunt, ut quas Iudaei deseruerunt, nos incolamus: sive destructa idololatria exstruetur Evangelium. |
5 | Hoc et nostris temporibus videmus esse completum: Serapium Alexandriae, et Marnae templum Gazae in ecclesias Domini surrexerunt, et civitates Aroer Evangelicis gregibus praeparatae sunt. Aroer, id est, myrice, nascuntur in desertis locis, iuxta illud quod scriptum est in maledictione eius hominis qui confidit in homine, et a Domino recedit cor eius: Erit, inquit, quasi myrice in deserto, et non videbit bonum cum venerit; sed habitabit in siccitate, in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili [Ierem. XVII, 6]. Alii vero dicunt ex hac arbore maleficis artibus μίστρα, id est, odia concitari. |
6 | Ergo qui prius erant in deserto gentilium, et in odio nominis Christiani, Christi gregibus servient, qui requiescent in eis, et non erit qui exterreat, quia Dominus habitabit inter eos, et praesente Pastore, lupum timere non poterunt. Tunc cessabit adiutorium Dei ab Ephraim, qui in hoc loco intelliguntur Scribae, et Pharisaei, iuxta Osee prophetiam, qui contrarios populo Dei, Ephraim nominat (Osee V et VIII). Et regnum cessabit a Damasco, ut nequaquam peccatum, et peccati princeps diabolus regnet in Damasco, quae prius sanguinem diligebat; sed reliquiae Syriae, id est, qui ex gentibus crediderunt sint sicut prius fuerant filii Israel, ablato ab illis regno Dei, et tradito gentibus, quae faciunt fructum eius, sicut Dominus Deus exercituum locutus est per omnes prophetas suos. |
7 | (Vers. 4-6.) Et erit in die illa, attenuabitur gloria Iacob, et pingues carnes eius tabescent. Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget, et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim. Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio olivae duarum aut trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius, dicit Dominus Deus Israel. Postquam reliquiae Syriae fuerint, sicut quondam fuerat gloria filiorum Israel, et delicto eorum salus gentibus data, tunc attenuabitur omnis gloria Iudaeorum, qua gloriosi erant in universo orbe, et pingues carnes eorum tabescent, non habentium prophetas, non signa atque virtutes, non praesens auxilium Dei, non sacerdotii dignitatem: sed omne corpus gentis eorum emarcescet, et redigetur ad nihili. |
8 | Cumque dicatur de vocatione gentium: Messis multa, operarii autem pauci [Matth. IX], illi pauperes messis reliquias, quae per Apostolos salvatae sunt, et rarissimas spicas legent, non de montibus, et erectis locis, sed in valle Raphaim, id est in litterae vilitate. Et considera quod Raphaim, qui gigantes interpretantur, sicut supra Ephraim. Pharisaeos Scribasque significent. Denique LXX, pro valle Raphaim, vallem duram interpretati sunt, ut duritiam cordis Iudaici exprimerent. De quorum humilitate eliguntur quasi in stipula spicae et quasi in vindemia racemi, qui salvati fuerint: et sicut excussio olivae [Al. oleae.] duarum, aut trium olivarum, sive quatuor aut quinque. |
9 | Quando enim venit percussio populi Iudaeorum, oliva illa populi Israel, quae sub Moyse sexcenta millia habuit armatorum [Num. XXVI], et sub David, numerante Ioab, innumerabilem populum [II Reg. XXIV], vix paucos fructus offerre potuit Domino Salvatori: duas olivas Paulum et Barnabam, et tres olivas Petrum et Iacobum, et Ioannem [Act. XIII], qui et in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et ad archisynagogi filiam ire cum Domino meruerunt [Matth. XVII]. Quatuor autem et quinque olivae reliquos novem faciunt Apostolos, in quibus Iudae proditoris locum Matthias obtinuit, qui utique pro diversitate gratiarum, quae nobis ignota est, in quatuor et quinque olivas separati sunt, ut Evangeliorum numerum et Legis in se volumina demonstrarent, quasi praedicatores utriusque Instrumenti [Act. I]. |
10 | (Vers. 7, 8.) In die illa inclinabitur homo ad factorem suum: et oculi ad Sanctum Israel respicient. Et non inclinabitur ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius: non respicient lucos et delubra. In illo tempore quando de populo Israel, cui prius dicebatur, Olivam fructiferam vocavit te Dominus Deus tuus [Ierem. XI, 16]: et de quo in Psalmis legimus: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae [Ps. CXXVII, 3], pro siccitate gratiae spiritualis vix duas olivas, et tres, aut quatuor, aut quinque Dominus esuriens repererit, subintrabit gentium plenitudo, et nequaquam ad idola manufacta, sed ad Deum suum inclinabitur, et respiciens Sanctum Israel, et aras lucosque ac delubra contemnent, scientes illud scriptum: Omnis plantatio quam non plantavit coelestis pater, eradicabitur [Mat. 15, 13]. |
11 | (Vers. 9, 10.) In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra et segetes, quae derelictae sunt a facie filiorum Israel. Et erit deserta, quia oblita es Dei Salvatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata. LXX: In die illa erunt civitates tuae derelictae sicut dereliquerunt Amorrhaei, et Evaei a facie filiorum Israel. |
12 | Et erunt desertae, quia dereliquisti Deum Salvatorem tuum, et Domini auxiliatoris tui non es recordata. Quomodo sub Moyse, et Iesu filio Nave, Amorrhaei, et Evaei, sive caeterae gentes quae habitabant in terra repromissionis, dereliquerunt vomeres, et segetes, et acervos in agris, atque fugerunt, ne ab hostibus occuparentur: sic terra Iudaea, et omnes urbes illius robustissimae, Romanis Iudaeam vastantibus et obsidentibus Ierusalem, a suis habitatoribus derelictae sunt. |
13 | Et fit apostropha ad ipsam terram Iudaeae, id est, ad eos qui habitabant in illa. Haec autem universa perpessa es, quia oblita es Dei Salvatoris tui, qui interpretatur Iesus, quem tibi venturum Lex et Prophetae iugiter nuntiabant: et fortis adiutoris tui, qui tuus semper opitulator fuit, non es recordata. |
14 | Causa ergo desertarum urbium Iudaeae, oblivio Salvatoris est, qui in principio huius Prophetae dixerat: Israel me non cognovit, et populus meus [Al. me] non intellexit. |
15 | (Vers. 11.) Propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis. In die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit: ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter. LXX: Ideo plantabis plantationem infidelem, et semen infidele, et in die qua plantaveris, errabis. Si autem mane seminaveris, florebit in messem in die haereditatis: quando sicut pater hominis dat haereditatem filiis suis. Pro eo quod nos iuxta Aquilam et Symmachum et LXX interpretati sumus, in die haereditatis, quod Hebraice dicitur BIOM NEHELA, legi potest in Hebraico, in die pessima. Et pro eo quod Aquila et Theodotio interpretati sunt, et dolebit homo: nos docti ab Hebraeis, pro homine qui lingua eorum dicitur ENOS, interpretati sumus ANUS, id est, graviter: De cuius verbi ambiguitate, si vitae huius spatium fuerit, in Ieremia plenius disseremus, ubi iuxta LXX dicitur: Et homo est, et quis cognoscet eum? Dicam ergo quod proposui: Quia oblita es, terra Iudaea, Dei Salvatoris tui, et eius qui tibi semper praebuit fortitudinem, non es recordata; propterea plantabis quidem plantationem fidelem, sive ut Aquila et Theodotio interpretati sunt, pulchram; aut ut Symmachus, bonam, unum Deum praedicans: sed germen alienum seminabis, non recipiens Patrem, quia non recipis Filium. |
16 | Qui enim credit in Patrem, credit et in Filium. Et quia germen alienum blasphemiae contra Iesum seminasti in synagogis Satanae, ideo non vindemiabis uvam, sed labruscam. Cumque visum fuerit florere germen tuum, et aliquam habere pietatis umbram, dum homines ab idolis retrahis: tamen quando ad fructus veneris colligendos in die haereditatis dolebis graviter, cernens gentium populum tibi esse praelatum. |
17 | Unde et Apostolus loquitur: Tristitia mihi est magna, et indesinens dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei iuxta carnem, qui sunt Israelitae, quorum est adoptio filiorum, et legislatio, et gloria, et testamentum, et repromissiones: quorum patres et caetera [Rom. II, 9 seqq.]. Quod non solum Paulus, sed et omnis sanctus loquitur, volens cum ramis oleastri etiam radicem salvam esse. |
18 | Haereditas autem illa est, quam a Domino consequimur, de qua Apostolus ait: Divisiones autem gratiarum sunt, idem [Al. unus] autem spiritus, et divisiones ministeriorum, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Miretur quispiam, cur pro plantationibus pulchris et bonis, quod Aquila et Theodotio ac Symmachus interpretati sunt, nos fidelem plantationem dixerimus. |
19 | Verbum Hebraicum NEEMANIM, si per ALEPH litteram scribatur, πιστοὺς, id est, fideles sonat: si vero per AIN, et dicatur NEAMENIM , pulchram significat. Unde et Noemi, quae hac littera scripta est, loquitur in Ruth (Cap. I, 20): Nolite me vocare NOEMI, id est pulchram, sed vocate me amaram. |
20 | (Vers. 12 seqq.) Vae multitudo populorum multorum, ut multitudo maris sonantis, et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum sonabunt. Populi sicut multitudo aquarum inundantium sonabunt: et increpabit eum, et fugiet procul, et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. In tempore vesperae, et ecce turbatio: in matutino, et non subsistet. |
21 | Haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. Supra legimus sub nomine Damasci, vocationem gentium, et abiectionem Iudaeorum, et per Apostolos, atque in Apostolis, paucorum de Iudaeis credentium electionem. Et quoniam ad comparationem totius mundi et universarum gentium, parva pars populi credidit Christiani, de quibus supra dictum est: Et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt (Multi enim [Matth. XXII, 14] vocati, pauci vero electi); et: Non est omnium fides [II Thess. III, 2]: nunc consequenter infertur non planctus, sed vae his gentibus quae credere noluerant, et persecutae sunt populum christianum. |
22 | Comparanturque undarum molibus et frementi mari, et quantum in se est, cuncta opprimere et occupare cupienti. Sonabunt enim populi in spectaculis theatralis luxuriae, et amphiteatri crudelitate, et circi furoribus, sicut sonitus aquarum inundantium, quando consona impietatis voce blasphemant, et dicunt Christianos ad leones et bestias proiici, et caetera huiuscemodi. |
23 | Sed illis instar maris furentibus, increpabit Dominus auctorem seditionis eorum, et fugabit eum a suo populo. Et sicut pulvis motus in montibus, quanto excelsior est, tanto fortius rapitur; et sicut turbo, qui de terra consurgit, subita tempestate fertur in sublime: ita et ille raptus, a Dei populo separabitur ac fugiet, ne in abyssos relegetur. |
24 | Cumque dies consummationis advenerit, quod interpretatur vespera, tunc erit turbatio, sua peccata noscentis. Et in tempore matutino, die videlicet resurrectionis, non subsistet, quod LXX transtulerunt, non erit. Si autem non erit, quid respondebunt, qui diabolo dant poenitentiam, et illi quantum in se est, Archangelicum fastigium pollicentur? Haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. |
25 | Haec vel populus loquitur Christianus, vel propheta ex persona credentis populi, quod interitum sempiternum persecutores eorum habituri sint, qui exsiliis, carceribus, bonorum proscriptionibus oppresserunt sanctos Dei, et aeterna supplicia possessuri sunt. |