monumenta.ch > Hieronymus > 16
Hieronymus, in Isaiam, , XV <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 6, CAPUT XVI

1 (Vers. 1.) Emitte agnum dominatorem terrae, de petra deserti, ad montem filiae Sion. Et erit sicut avis fugiens: et pulli de nido avolantes: sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon. Ini concilium: coge concilium: pone quasi noctem umbram tuam in meridie: absconde fugientes, et vagos ne prodas. Habitabunt apud te profugi mei, Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris.
2 Finitus est enim pulvis: consummatus est miser: defecit qui conculcabat terram. Et praeparabitur in misericordia solium: et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David: iudicans et quaerens iudicium; et velociter reddens quod iustum est. Hoc quod de Hebraeo interpretati sumus: emitte agnum dominatorem terrae, potest ita legi: emitte agnum dominatori terrae, quo scilicet non ipse agnus dominator sit terrae, ut iuxta historiam interpretati sumus: sed dominatori terrae agnus sit immolandus. Iste igitur agnus, qui vel ipse est dominator terrae, vel immolatur dominatori terrae, de gente Moabitarum est, et de his qui fugerint de Moab, et leonem habere meruerint principem.
3 Significat autem Ruth, de qua generatus est Christus [Matth. I, 5], quam vocat petram deserti, quia iuxta praeceptum Dei, Moabitae et Ammonitae, usque ad decimam generationem, et usque in aeternum non ingrediuntur Ecclesiam Dei [Deut. I]. Qui autem fugerit de deserto Moab, ut a prophetia revertamur ad anagogen, et contempto mendacio, in monte steterit veritatis, erit quasi avis fugiens; et quasi pulli de nido avolantes, ne a Moabiticis serpentibus devorentur.
4 Sic, inquit, erunt omnes filiae, hoc est, animae Moabiticae, in transcensu Arnon, quod interpretatur illuminatio eorum: quando erroribus derelictis ad scientiam transcenderint veritatis. Dicitur itaque ipsi Moab, vel ei qui evaserit de Moab: Nihil agas absque consilio [Prov. XIII]: nec circumferaris omni vento doctrinae, sed sequere eum qui magni consilii Angelus est [Ephes. IV]: Et coge concilium, ut de vagis et errantibus Dei Ecclesiam facias.
5 Umbraculum autem tuum et tabernaculum, in quo prius requiescere te putabas, quod erat noctis et tenebrarum, pone in meridie, hoc est, in clarissimo lumine, in quo abscondere debes de errore fugientes, et prius vagos ultra non prodere. O enim Moab, profugi mei qui me dereliquerant, qui de Ecclesia egressi erant, et dimittentes doctrinam Spiritus sancti, suum sensum sequebantur; vel qui habitaverant apud te, cum eos coeperit vastator diabolus persequi, tu eis ad Domini timorem tota mente conversa praebeto latebras: et scito, quod post adventum Agni, qui de petra deserti ortus est dominator universae terrae; et venit ad montem filiae Sion, finita sit omnis potentia diaboli, quae pulveri comparatur.
6 Et consumptus est miser, qui multos fecit miseros: et defecit qui conculcabat omnem terram, eos videlicet qui terreni erant. Illo autem consumpto, et redacto ad nihili, et penitus deficiente, praeparabitur solium et regnum sempiternum. Primum in misericordia (omnes enim [Rom. III] sub peccato sumus: et indigemus [Sic S. quoque Augustinus legit lib. I de Peccatorum meritis cap. 27, et S. Gaudentius Brixiensis, iuxta Lugdunensem editionem. Gratia Dei: pro quo in Graeco textu est τῆς δόξηστοῦ Θεοῦ, gloria Dei: quemadmodum et Vulgatus Interpres reddit. Atque ibi gloriae nomine Christum intelligi, qui est gloria Dei Patris, sensumque eo recidere, ut dicat, Christo redemptore, quae Dei est gratia, κατ᾽ ἐξοχὴν, nullus dubito; sic tamen sentio, recitari ab Hieronymo atque aliis laudatis Patribus locum Apostoli e Latinae editionis codicibus, quae tum temporis obtinebat.] gratia Dei); et sedebit in tabernaculo David, quod corruerat et suscitatum est, qui post misericordiam iudicet, et quaerat iustitiam, et reddat unicuique secundum opera sua.
7 Consideremus a principio vel Oneris, vel sermonis Moab, in quo dicitur: Nocte vastata est Ar Moab, et caetera usque ad hunc locum; et videbimus quomodo per gradus et ordinem poenitentiae de Moabitis Israelitae fiant: et fugiant quasi aves, et avolent quasi pulli de nido, ut transcendant per Arnon, et habitent in monte filiae Sion: et omni diaboli vel Antichristi potestate contrita, Christus regnet in his, et ponat solium suum qui misericordia iustitiaque salvati sunt.
8 Non enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio [Ioan. V].
9 (Vers. 6 seqq.) Audivimus superbiam Moab.: superbus est valde. Superbia eius, et arrogantia eius, et indignatio eius, plus quam fortitudo eius. Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit: his qui laetantur super murum [Al. muros] cocti lateris, loquimini plagas eius [Al. suas]: quoniam suburbana Esebon deserta sunt, vinea Sabama. LXX: Audivimus iniuriam Moab: contumeliosus est valde: superbia eius, et iniuria eius, et furor non sicut divinatio tua: non sic ululabit Moab: siquidem in Moab omnes ululabunt: habitatoribus autem Deseth meditaberis: et non confunderis: campi Esebon lugebunt vineam Sabama. Quantis obscuritatibus locus iste iuxta LXX Interpretes involutus sit, ex eo perspicuum est, quod legi vix potest.
10 Dicamus ergo iuxta Hebraicum, Moris est Scripturarum, ut postquam desperationem mentis humanae, laeto nuntio sublevaverint, rursum negligentes et nolentes agere poenitentiam comminatione deterreant, ne bonitas Dei induret cor nostrum. Cuius rei unum tantum ponamus exemplum. In centesimo quadragesimo quarto psalmo legimus: Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera illius [Psal. CXLIV, 9]. Et post paululum: Sustentat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.
11 Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam eorum in tempore opportuno [Al. suo]. Cumque praemisisset, custodit Dominus omnes diligentes se; ne negligentem faceret auditorem, intulit: Et omnes peccatores disperdet. Quia igitur consummato Antichristo et parente eius diabolo, qui conculcabat universam terram, praeparandum [Erat antea incommodo implexoque sensu, praeparandum, ut est vaticinatum, esse solium, etc.; restituit Vatic.] esse vaticinatus est solium in misericordia, et eum qui sessurus sit in tabernaculo David, ex persona sanctorum, qui de Moab salvati sunt, et experimento suo eius didicere superbiam, propheta loquitur: Audivimas superbiam Moab, sive iniuriam, ut LXX transtulerunt.
12 Quis enim haereticorum non superbus est? qui Ecclesiasticam despiciens simplicitatem, ita habet Ecclesiae homines quasi bruta animalia, et intantum superbiae iniuriaeque tumore erigitur, ut contra ipsum Creatorem armet os suum, detrahens prophetis eius, quasi auctoritate testimonii Evangelici, in quo Salvator ait: Omnes qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones [Ioan. X, 8]: adeo ut Moysen quoque famulum Dei appellet homicidam, et Iesu filio Nave detrahat, quasi homini sanguinario, qui tantae sanctitatis fuit, ut ad imperium sermonis eius sol lunaque constiterint: et David de cuius semine ortus est Christus [Matth. I], homicidam et adulteram vocet, non respiciens eius poenitentiam et mansuetudinem, qua Dei clementia comparatur.
13 Sed quamvis superbus sit et arrogans, et furibundus exsultet: tamen plus audet quam eius patitur fortitudo. Idcirco Moab ululabit ad Moab, id est, alter ad alterum: omnes videlicet haereticorum et saecularis sapientiae diversitates contra se mugient, cum in tormentis fuerint [III Reg. VI]. Quam ob rem his qui muros habent non quadris aedificatos lapidibus, de quibus Templum aedificatum est; et intantum politis, ut malleus et securis non sit audita in domo Dei, o vos Ecclesiae magistri, vel qui estis de Moab errore salvati, annuntiate plagas suas, quibus haereticorum iaculis vulnerati sunt. Omnes enim cogitationes eorum, quod significat Esebon, non ad urbis Dominicae habitationem pertinent, de qua scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Ps. XLV, 5]; sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur: quae suburbana, Dei sunt deserta praesidio, sive divino igne combusta, praecipue vinea Sabama, quae interpretatur attollens altitudinem, eo quod in altum se erigat, et superbiae suae turrim usque ad coelum exstruere conetur.
14 Quod autem in LXX positum est, habitatoribus Deseth, in Hebraico non habetur; sed pro hoc legitur ARES, quod testam, sive coctum laterem significat.
15 (Vers. 9, 10.) Domini gentium exciderunt flagella eius: usque ad Iazer pervenerunt. Erraverunt in deserto: propagines eius relictae sunt: transierunt mare. Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama: inebriabo te lacryma mea, Esebon et Eleale: quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit.
16 Et auferetur laetitia et exsultatio de Carmelo: et in vineis non exsultabit, neque iubilabit: vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat: vocem calcantium abstuli. Suburbana Esebon, de quibus supra diximus, deserta sunt, et vinea Sabama, quae interpretari potest, non solum extollens altitudinem, sed et conversio aliqua: quia videtur in regione Moabitica ad Domini servitutem aliqua ex parte velle converti.
17 Huius igitur vineae Sabama, Domini gentium, Apostoli et apostolici viri, flagella et propagines penitus absciderunt, ne ex aliis haeresibus aliae nascerentur haereses, et infinita errantium fieret multitudo. Et non solum exciderunt propagines Sabamae, sed usque ad Iazer pervenerunt, quae interpretatur fortitudo eorum: hoc est, ad fortissima quaeque dogmata haereticorum, et dialectica arte constructa, in quibus robur sui habere videbantur erroris; et intantum eorum mucro bacchatus est, ut novissime errarent in solitudine, et quem interficerent non haberent.
18 Cumque illi exciderent flagella eius, tamen vitio radicis pessimae, propagines aliquae remanserunt. Domini autem gentium transierunt mare, hoc est tentationes saeculi huius, de quibus in psalmo legimus: Veni in profundum maris, et tempestas absorbuit me [Ps. LXVIII, 3]; et in alio loco: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis: ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo [Ps. CVI, 23]. Isti ergo transierunt mare, ut opera Domini et mirabilia eius in profundo tentationum conspicerent, dum liberantur ex eis.
19 Itaque sermo propheticus plangit fortitudinem haereticorum, id est, Iazer, et vineam Sabama; quae se extollit contra scientiam Dei. Et inebriabo te lacryma mea, Esebon, cogitationes scilicet eorum, et Eleale, quibus ad excelsa conscendunt. Cur autem plangit Iazer vineam Sabama, et inebriat Esebon, et Eleale lacrymis suis? ut dum ipse plorat, et illos plorare doceat.
20 Quoniam, inquit, super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. Vinea enim Moabitarum propter viciniam loci talis est, qualis et vinea Sodomorum, de qua dicitur: De vinea enim Sodomorum, vinea eorum, et propago eorum de Gomorrha [Deut. XXXII, 31]. Et in septuagesimo septimo psalmo, legimus de Aegyptia vinea, quam Deus percussit grandine.
21 Messes quoque Moabiticae nascuntur in vallibus quae appellantur Raphaim: falsaque vindemia eius est vineae, de qua supra dicitur: Domini gentium exciderunt flagella eius. Isti enim conterunt uvas amarissimas, et suis calcant pedibus, ne draconis de eis exprimantur venena, et omnes interficiantur bibentes. Auferetur quoque laetitia et exsultatio haereticorum, qua ante gaudere consueverant: ut postquam egerint poenitentiam, illud mereantur audire: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]. Quodque addidit, de Carmelo, hoc significat: non quod haeretici vere Carmelum habeant, id est, spiritalis circumcisionis notitiam; sed quod falso habere se iactent.
22 Cumque succisae fuerint vineae, et ablata laetitia, et exsultatio de falsi nominis scientia: tunc nullus erit de pristinis calcatoribus, qui calcet uvas, quas ante calcaverat: et vox eorum aeterno obmutescet silentio.
23 (Vers. 11 seqq.) Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit: et viscera mea ad murum cocti lateris. Et erit cum apparuerit quod laboravit Moab ab excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non praevalebit. Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. Destructo errore Moabitico: immo falsa laetitia in luctum lacrymasque mutata, venter meus, prophetae, qui instar citharae musica arte compositus est, et qui de Dei timore concipiens, multos liberos procreavit, ita ut nulla sit chorda, quae non reddat sonum suum, resonabit luctum agentis poenitentiam Moab: et omnia viscera mea ad murum cocti lateris: pro quo interpretatus est Theodotio ad murum dissipatum. Omnia enim contrariorum praesidia, in quibus antea confidebant, destruentur et corruent. Haec sunt autem viscera et interiora prophetae, de quibus et David dicebat in Psalmo: Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora mea nomen sanctum eius [Psal. CII, 1]. Quomodo enim cithara non emittit vocalem sonum atque compositum, si saltem una chorda rupta fuerit; sic spiritalis venter prophetae, si una in eo virtutum chorda defuerit, non poterit melos dulce resonare; nec ad lateritium murum cunctis clamare visceribus.
24 Philosophorum quoque sententia est, haerere sibi [Deerat sibi, quod Vatic. supplet.] virtutes; et Apostoli Iacobi, ut cui una defuerit, huic omnes deesse virtutes. Cum autem intellexerit Moab frustra se in his, quae prius putabat excelsa, dogmatibus laborasse, ingredietur ad sancta sua, non quae per se sancta sunt, sed quae sancta errans arbitrabatur, et auxilium invenire non poterit.
25 Vel certe deserto errore mendacii, ad sancta Ecclesiae intrare conabitur, ut sua ea faciat, et oret, et obsecret, sed non praevalebit. Neque enim statim ut voluerimus, perfectam possumus capere virtutem. Quodque infert: Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc, prooemio in quo dixerat, verbum contra Moab, sive onus, sciamus epilogum redditum, ut quod ibi coeperat, hic compleverit.
26 Ex tunc autem, intelligendum ex quo coepit ad eum loqui, ut omne quod dixit, unum verbum Dei sit, id est, una sententia. Porro iuxta LXX qui interpretati sunt: Interiora prophetae quasi murum renovata a Deo, et erubescere eum, id est, Moab, et intrare ad aras, et ad ea quae manu facta sint, ita disserere possumus, ut dicamus semper prophetae renovari viscera, et a Deo fieri fortiora, ut adversarii confundantur, et ea quae humana manu fabricati [Al. fabricata] sunt, cassa intelligant, et nihil ad salutem proficientia.
27 (Vers. 14.) Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis quasi annis mercenarii auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus, et modicus, nequaquam multus. Tres anni, in quibus auferetur gloria Moab super omni populo eius multo, vel divitiis multis, ut LXX transtulerunt, mystice intelligendi sunt.
28 Sicut enim misericordia Domini in ponderibus est atque mensura: sic et cruciatus ac supplicia habent mensuram suam, ut postquam tres anni transierint, in quibus relinquetur parvus, et modicus, et nequaquam multus, tunc, [Perperam lectum est antea duobus verbis in gloria; quod et plane contrarium Hieronymi menti sensum reddebat. Nos inglorius uno verbo, rectoque sensu, Vaticani ms. ope restituimus, quemadmodum et paulo inferius dicitur.] inglorius esse desistat. Et hoc notandum, quod iuxta Ezechielis prophetiam, quando dies pro annis numerantur Israeli [Ezech. IV], hoc est, decem tribubus, quae maiora peccaverant, supputentur in poenis anni trecenti nonaginta, ut in Hebraico continetur, non centum nonaginta, ut Vulgata editio habet: et Iudae, in quo erat Templum Dei, anni quadraginta.
29 Qui enim parvus est, meretur misericordiam: potentes autem potenter tormenta patientur [Sap. VI]. Et servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulabit multum [Luc. XII]. Moab igitur quia externus erat, nec de populo Dei, sed relicto errore conversus, non annis pluribus, sed tantum tribus parvus et modicus, et inglorius relinquetur.
30 Isti sunt anni, de quibus et alibi legimus: Recordamini dierum saeculi [Isai. XLVI], et iterum: Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui [Psal. LXXVI, 6]. Si enim umbrae et exemplaribus serviebat iuxta carnem Israel, et omnis eorum solemnitas futurorum erat typus, quare non et anni praesentis temporis futura tempora praefigurent? de quibus et in alio loco legimus: Quid facietis in diebus conventus, et in diebus festivitatis Domini? Quodque iungitur, Quasi anni mercenarii (Osee IX, 5), hoc ostendit, quod falsa doctrina pro lucro cuncta faciat atque compendio. Omnis enim mercenarius, et qui non est pastor, cuius non sunt oves, cum viderit lupum venientem fugit, quia mercenarius est, et oves ad eum non pertinent [Ioan. X]. Quam ob rem puto advenam et mercenarium [Vatic.: Mercenarium sacerdotis de sanctis non comedere; sed servos, etc.] de sanctis non comedere, nec servos, sanctorum esse participes.
31 Non enim ob dilectionem Domini, sed ob mercedem cuncta faciunt, qui comedunt domos viduarum, et proprios adducunt greges, ut lanis eorum vestiantur, et lac mulgeant [Matth. XXIII]. Quod de doctrina diximus mercenaria, referamus ad caetera. Si praebeo eleemosynam, ut glorificer ab hominibus, recepi mercedem meam, et mercenarius appellandus sum.
32 Si castum esse me simulo, et aliud est in conscientia mea, habeo non gloriam mercenarii, sed supplicia peccatoris. Et in comparatione duorum malorum, levius malum est aperte peccare, quam simulare et fingere sanctitatem. Verum et in hoc profectus est Moab, ut qui prius multos erroris sui habebat comites, postea redigatur ad paucos; vel qui prius multus erat in divitiis peccatorum, post poenitentiam parvus et pauper sit in malitia.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , XV <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 16