monumenta.ch > Hieronymus > 15
Hieronymus, in Isaiam, , XIV <<<     >>> XVI

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 6, CAPUT XV

1 (Vers. 1.) Onus Moab. LXX.: Verbum contra Moabitidem. Symmachus et Theodotio: Assumptio Moab. Quomodo circumcisio et carnalis est, et spiritualis et de spirituali ab Apostolo dicitur: Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et gloriamur in Domino, et non in carne confidimus [Philipp. III, 3]; et rursum ad distinctionem spiritualis Israelis, dicitur de carnali: Videte Israel secundum carnem (Cor. X, 18): et, Vos gentes in carne [Ephes. II, 11]; sic Moab accipiendus est spiritualiter, qui interpretatur de patre, [Sive aqua paterna. Lingua Aegyptiaca aqua dicitur MO; unde Moses quasi ex aqua salvus. Moab itaque aqua patris, vel aqua ex patre potest intelligi. MARTIAN.] sive aqua paterna, de incestu, et ebrietate conceptus, quod quodammodo absente, immo nesciente patre, videretur esse generatus.
2 In multis Scripturarum locis de Moab legimus, et maxime in Numerorum volumine, quando Balac rex Moabitarum ad maledicendum, Balaam invitavit hariolum, qui inter caetera etiam hoc contra Moab mysticum prophetavit: Orietur stella ex Iacob, et consurget homo ex Israel, et percutiet principes Moab [Num. XXIV, 17].
3 (Vers. 1.) Quia nocte vastata est Ar, Moab conticuit; quia nocte vastatus est murus, Moab conticuit. LXX: Nocte periit Moabitis, nocte enim periit murus Moabitidis. Pro AR, quod solus Theodotio ita posuit, ut legitur in Hebraeo, Aquila et Symmachus, urbem interpretati sunt, non considerantes, quod inter AIN et RES elementa Hebraica, IOD litteram non haberet, quae si esset, recte civitas diceretur.
4 Sapientia saecularis, de qua Dominus loquitur per Prophetam: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (Abdiae 8; [I Cor. I, 19]: quia auctorem sui sensum habet, qui ex conditione Dei generatur, videtur quidem de patre nasci, quod interpretatur Moab; sed quia adulter est, et adversarius populo Dei, de incestu, et spelunca ac nocte generatur.
5 Unde in nocte periit, in errore scilicet sempiterno. Et Aegyptii in mari Rubro vigilia matutina, quae nocturnum tempus ostendit, fluctibus obruti sunt [Exod. XIV]. Et Lot, Sodomitis nocte pereuntibus, venit in Segor, et ortus est ei sol [Gen. XIX]. Quod intelligens beatus Apostolus scribit de sanctis atque perfectis [I Thess. V, 6, 7]: Non sumus noctis, neque tenebrarum, sed sumus filii diei. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et qui inebriantur, nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, vigilemus induti lorica fidei et charitatis.
6 Et quia noctem reliquerat, et filius diei esse iam coeperat, loquitur ad credentes: Nox praecessit, dies autem appropinquavit, quasi in die cum honestate ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et luxuria [Rom. XIII, 12]. Pereunte autem nocte Moabitide, etiam murus eius, qui dialectica arte constructus est, in eadem nocte vastatus est atque destructus, et aeterna taciturnitate conticuit.
7 Porro Ar, quod interpretatur ἀντίδικος, id est, adversarius, hoc ostendit, quod haec sapientia, quae adversaria Dei est, Ecclesiastico sermone contra se pugnante, superata sit.
8 (Vers. 2.) Ascendit domus, et [In Vatic. Dibon constanter pro Dimon est, de qua varia eius nominis lectione superiore libro ipse Hieronym. disserit.] Dimon ad excelsa in planctum. LXX: Contristamini in vobis, peribit enim Dimon, ubi ara est: illuc ascendetis ad plorandum. Omnis domus adversae sapientiae, et Dibon, quae interpretatur fluxus eorum, ascendit excelsa, in quibus superbierat: non ut hostias immolet, sed plangat in quibus ante peccaverat.
9 Et revera mendacium instar fluminis transit, et praeterfluit, et numquam potest stabili mansione consistere. Sermo autem Dei, qui compactus est, stabilis est. Unde et manna, quod videtur quasi glacies super faciem terrae, non praeterfluit, sed consistit. Porro iuxta LXX, Moabitae moerere iubentur et plangere, non super aliis, hoc enim perfectorum est super semetipsis, quia et Dibon eorum, id est, sermo compositus, qui fluebat more torrentis, periturus sit: in quo habebant quasi aram consecrationis suae, et omnes divitias saeculares.
10 Unde et in psalmo dicitur: Divitiae si affluant, nolite cor apponere. Initium autem salutis est, sua intelligere et flere peccata.
11 (Vers. 3 seqq.) Super Nabo et super Medaba Moab ululabit: in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba radetur. In triviis eius accincti sunt sacco: et super tecta eius et in plateis eius omnis ululat [Vulg. ululatus]: descendet in fletum. Et clamabit Esebon et Eleale: usque ad Iasa audita est vox eorum: super hoc expediti Moab ululabunt: anima eius ululabit sibi. Cor meum ad Moab clamabit: vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem: per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt: aquae enim Nemrim desertae erunt: quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
12 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem salicum ducent eos: quoniam circumit clamor terminum Moab: usque ad Agallim ululatus eius, et usque ad puteum Elim clamor eius: quia aquae Dimon repletae sunt sanguine. Ponam enim super Dimon additamenta his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. Quia omnis prophetiae huius pene unus est sensus, ne eam per partes proponendo lacerarem, simul universam posui, et quid mihi secundum anagogen videatur in singulis, brevi sermone percurram, Nabo interpretatur sessio vel prophetia: Medaba, de saltu: Esebon cogitationes: Eleale, ascensio: Iasa, factum sive mandatum: Segor, parva: Luith, genae: Oronaim, foramen moeroris: Nemrim, pardi sive praevaricatores: Agallim, vituli vel arenarum tumuli: Elim, arietes sive fortes; Dimon, sufficiens moeror. Quia igitur omne dogma contrarium veritatis, quod absque inspiratione Dei de humano sensu in erroris tenebris nascitur, nocte vastatum est, et argumenta illius, quae intelliguntur muri, Ecclesiastico sermone destructa sunt; ita ut aeterno silentio conticuerint, in tantum ut universa eorum factio, ad poenitentiam et lacrymas verteretur, super Nabo, id est, prophetiam et sessionem, id est, magistros eorum, et super Medaba, ubi non sunt arbores fructuosae, sed saltus infertilis, in quo habitant bestiae, de quo in vicesimo octavo psalmo scriptum est: Et revelabit condensa saltus: erit ululatus et planctus, et omnia de capitibus eorum eloquentiae ornamenta tollentur; ita ut nudi maneant et deformes. Et si quid virilitatis habere videbantur in barba, rasum a viro Ecclesiastico, effeminatum et debile comprobetur.
13 In triviis quoque eorum, id est, diverticulis errorum, dum pro voluntate sua fingit unusquisque quod voluerit, accingitur sacco poenitentiae, et super tecta ac domata, in quibus primum se sublimes esse credebant; et in plateis (quia non ingrediuntur per angustam viam, quae ducit ad vitam, sed per latam, quae ducit ad mortem) erit ululatus. Et nequaquam ascendent in superbiam, sed descendent in fletum Tunc intelligent omnes cogitationes suas vanas, quod interpretatur Esebon, et cassum ascensum superbiae, quod Eleale sonat, ut vox eorum audiatur usque ad mala opera quae fecerunt, et mandatum quod putabant Dei, propria se confessione damnantes.
14 Propterea vectes, id est, qui firmi fuerint in Moab, et errorem suum intellexerint, ululabunt, et spem habere profectus incipient, cum anima eorum ululaverit sibi. Unde Propheta compatientis affectu loquitur ad eos, quorum anima ululabat [Al. ululat] sibi, et dicit: Cor meum ad Moab clamabit, ut eos ad poenitentiam provocem.
15 Vectes autem eorum et omnia firmamenta, quae habere in haeresibus videbantur, ad Segor, hoc est, ad parvulum usque pervenient: et ostendentur non robusti esse, sed fragiles. Haec autem Segor, hoc est, parva poenitentia si perseveraverit, perducet eos ad perfectam salutem: quod vitula trium annorum significat, iuxta illud quod in Genesi legimus, ubi praecipitur Abraham, ut offerat vitulum, arietem, et hircum trium annorum, perfectum scilicet sacrificium, ut haeres Domini esse mereatur [Genes. XV]. Cumque egerint poenitentiam, per Luith, id est, genarum lacrymas ad altiora conscendent.
16 Et hoc quasi moeroris foramine atque introitu, clamorem contritionis levabunt ad Dominum, ut possint dicere: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despiciet [Ps. L, 19]. Et hoc fiet, quia aquae Nemrim, id est, doctrina haereticorum, quae pardis et praevaricatoribus comparatur, deserta erit, et deducetur ad nihili.
17 Pardi sunt, quorum in Ieremia varietates et maculae non mutantur [Ierem. XIII], et apostatae, de quibus in Psalmis legimus Praevaricatores reputavi omnes peccatores terrae [Ps. CXVIII], 119) Omnis quoque herba et germen, et quidquid in sermone eorum viride videbatur, exaruit. Et secundum magnitudinem peccatorum a Deo visitati sunt: ut quem per beneficia non senserant, per flagella cognoscerent.
18 Denique ducentur ad vallem sive torrentem salicum, ut nullus in eis fructus remaneat. Hanc enim seminis harum arborum dicunt esse naturam, ut qui illud in poculo hauserit, liberis careat. Unde et sancti qui propter peccata in confusione huius mundi esse coeperunt, in salicibus Babyloniorum fluminum suspendunt organa sua [Ps. CXXXVI]. Omnes terminos Moabitarum clamor circumit, vel provocantium ad poenitudinem, vel pro errore plangentium: ut offerre possint per ululatum suum vitulos labiorum, et usque ad fontem Dominicorum arietum pervenire, sive fortium: quia Elim utrumque significat.
19 Aquae autem Dimon, quod interpretatur sufficiens dolor, sive moeror, quae multos sua aspersione polluerant, arguentur deceptis populis non saluti fuisse, sed sanguini. Unde propheticus sermo promittit, ut super fluentes lacrymas, quod interpretatur Dibon, non unum moerorem, sed plura moeroris additamenta congeminent: ut postquam plenam egerint poenitentiam, et fugerint de Moab leonem, principem [Vatic., principem habere mereantur, quem LXX dixerunt, etc.] habeant Deum, quem LXX dixerunt ariel, qui interpretatur leo Dei: quorum editionem in hoc loco disserere supersedi, quia et in plurimis ab Hebraica veritate discordat, et ex his quae interpretati sumus, etiam illius sensus potest intelligi.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , XIV <<<     >>> XVI
monumenta.ch > Hieronymus > 15