Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 6, CAPUT XIV
1 | (Vers. 1.) Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. LXX: Et erit Babylon, quae vocatur inclyta gloriosa regis Chaldaeorum, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham; non habitabitur in aeternum; nec ingredietur eam per multas generationes; nec transibunt per illam Arabes: neque pastores requiescent in ea, sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus sonitu, et accubabunt ibi sirenae, et daemonia saltabunt ibi, et onocentauri ibi habitabunt, et cubicula facient hericii in domibus eorum. Cito veniet et non tardabit. Quod sequitur: Et dies eius non protrahentur, ** asteriscis notandum est, quia de Theodotione addita sunt. |
2 | Medis adversus confusionis urbem suscitatis, qui nec aurum in bonis reputant, nec argentum; qui sagittis interficiunt parvulos, et lactentibus uteri non miserentur, et super filios non parcit oculos eorum: urbs quondam inclyta quae erat in superbia Chaldaeorum, qui interpretantur, quasi daemonia, sic subvertetur, quomodo subversa est Sodoma et Gomorrha; ut nullum in ea maneat pristinae mansionis vestigium: sed postquam fuerit coelum novum, et terra nova, et praeterierit figura huius mundi [I Cor. VII], non habitabitur urbs confusionis in perpetuum; et nequaquam eumdem statum recipiet. Non enim ponet ibi, postquam in pristina gloria esse desierit, Arabs tentoria sua, qui interpretatur occidentalis et vespertinus; ut in ea cupiat habitare, quam viderit esse desertam. |
3 | Arabs autem in praesenti loco in bonam partem accipitur: quod semper tendat ad finem, et oblitus praeteritorum, extendat se in priora. Nec pastores requiescent ibi, qui mansuetissimum Domini gregem in Ierusalem solent pascere; sed e contrario requiescent ibi bestiae, quas detestatur Psalmista, dicens: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi [Ps. LXXIII, 19]. Pro quibus Aquila, et Symmachus, et Theodotio, ipsum verbum Hebraicum posuerunt SIIM. Et implebuntur domus eorum, hoc est Babyloniorum, iuxta LXX et Theodotionem ἤχου, id est, sonitu et clamoribus; iuxta Aquilam, typhonibus, quos nos in dracones vertimus; iuxta Symmachum OIIM, quod verbum in Hebraico continetur. |
4 | Et habitabunt ibi struthiones, animal semper solitudines appetens, de quo in Iob plenius scribitur: qui cum pennas habere videatur, tamen de terra altius non elevatur: pro quo LXX σειρῆνας, id est, sirenas interpretati sunt. Pilosos autem qui dicuntur Hebraice SIRIM, Theodotio, erectis et stantibus pilis interpretatus est. Symmachus et LXX daemonas transtulerunt. |
5 | Pro onocentauris quoque, quos soli LXX interpretati sunt, imitantes gentilium fabulas, qui dicunt fuisse hippocentauros, tres reliqui interpretes ipsum posuere verbum Hebraicum IIM quod nos in ululas vertimus. Ubi autem LXX dixerunt, cubilia facient hericii in domibus eorum, et in Hebraico positum est THANNIM, Aquila et Symmachus et Theodotio, sirenas interpretati sunt; significantes vel bestias aliquas esse, vel daemonas, iuxta errorem gentilium dulce cantantes, et decipientes homines, qui huius saeculi naufragium clausis auribus transire non possunt. Porro onocentauri nomen, ex asinis centaurisque compositum, videtur mihi significare eos, qui ex parte aliquid humanum sapiunt; et rursum voluptatibus et coeno turpitudinis abducuntur ad vitia. Dicitur ergo secundum tropologiam, quod in fine mundi, vel mortis uniuscuiusque, omnis gloria et superbia Chaldaeorum, et confusio mundi, recedat a nobis; et ita omnia subvertantur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham; nec ultra mundi istius futurus sit status, sed pereat in aeternum. |
6 | Nec ponat ibi Arabs tentoria sua, de quo in sexagesimo septimo psalmo dicitur; Iterfacite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen eius [Psal. LXVII, 5]. Nec pastores ibi requiescant, Angeli videlicet qui humano praesunt generi, et quotidie vident faciem Patris: sed requiescant ibi bestiae et dracones, et struthiones, et pilosi, et ululae, et sirenae, quas omnes bestias in figura intelligimus Angelorum, vel daemonum, et eorum quibus tradimur ad puniendum. Et in domibus quondam voluptatis, ubi erat laetitia et gaudium, sit planctus ulularum, et lamentabilis vox sirenarum, quae auditores suos ducit ad mortem. Tempus autem imminere iudicii, et diem consummationis Babyloniae non elongari, nequaquam mirabitur, qui quotidie per sanctos viros in his qui credunt in Domino, subverti viderit Babylonem; et aeternitati comparatam, omnem longitudinem esse vicinam. |
7 | De generibus bestiarum, immo monstrorum, breviter diximus: quia in priori libro iuxta historiam ex parte perstricta sunt. Hoc quoque considerandum, quod postquam ecclesiasticus sermo et doctrina Salvatoris urbem confusionis everterit, ita ut Sodomae et Gomorrhae comparetur; non habitetur a sanctis viris, nec pastores requiescant in ea, qui Christi gregem pascere consueverant: sed e contrario requiescant ibi bestiae, et dracones, et struthiones, et pilosi saltent in ea. |
8 | Quidquid enim haeretici loquuntur in synagogis Satanae, non est doctrina Domini, sed ululatus daemonum et pilosorum, quos imitabatur Esau. Et sirenae requiescent in delubris voluptatis, quae dulci et mortifero carmine animas pertrahunt in profundum: ut saeviente naufragio, a lupis et canibus devorentur. Prope est ergo et instat quotidie tempus ruinae haereticorum, et non differtur eorum subversio. |
9 | Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adiungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Iacob. Et tenebunt eos populi, et adducent eos ad locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et in ancillas; et erunt capientes eos qui se ceperant, et subiicient exactores suos. |
10 | Et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti: sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices. Pro advena, id est, proselyto, LXX γηώραν interpretati sunt: qui Hebraice GER dicitur. Unde puto et Moysi filium, qui advena erat in terra, nominatum a patre, Gersam. [Exod. I]. Ergo georas est verbum Hebraicum, Graeca consuetudine declinatum: licet quidam Hebraei sermonis ignarus, Graecam in eo etymologiam exprimere conetur, ab eo quod terrenae rei curam habeat: γῆ enim, inquit, terra appellatur, et ὤρα, φροντὶς, id est, sollicitudo. Rursum pro MASAL quam Aquila et Simmachus et Theodotio parabolam transtulerunt, quos et nos secuti sumus, LXX planctum interpretati sunt. |
11 | Est autem ordo: postquam Babylon deserta fuerit in aeternum, ita ut habitatio bestiarum sit, miserebitur Dominus Iacob, eius videlicet qui vitia supplantavit; et eliget Israel, eum qui mente conspicit Deum. Et nota verborum proprietatem: Iacob, qui adhuc in lucta positus, est miserebitur: Israeli vero, qui post victoriam nomen accepit, non misericordia, sed eiectio coaptatur. |
12 | Requiescere quoque eos faciet super terram suam, de qua Salvator loquitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram [Matth. V, 4], et Credo videre bona Domini in terra viventium [Ps. XXVI, 13]. Adiungentur quoque domni Iacob, qui electi sunt per Apostolos, gentium multitudo; et tenebunt reliquias domus Israel, et adducent eos in locum suum, ut habitent in tabernaculis eorum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas. Prodest quippe malis, ut bonis serviant. Unde et Esau dicitur: Servies fratri tuo. Et ad Iacob, Serviet tibi frater tuus [Gen. XXVII]. Et accipient eos qui se sophismatibus ante deceperant: et exactores suos, qui omnia lucri causa faciunt, redigent in servitutem. |
13 | Postquam autem requieverit Iacob et Israel a labore suo, quo multum contra saeculum et haereticos pugnando laboraverat; et a concussione et servitute sua, qua malignae interpretationi et falsis dogmatibus ante servierat: tunc sumet planctum atque parabolam contra regem Babylonis: sermonem videlicet haeretici erroris et confusionis: et dicet quae sequuntur. |
14 | Locum istum Iudaei interpretantur carnaliter, quod postquam reversi sunt de Babylone, factum esse docere non poterunt. Neque enim Babylonii servierunt eis, qui eos prius ceperant; nec victis Babyloniis, domus eorum possederunt: neque habuerunt eos in servos et ancillas. Restat igitur ut iuxta fabulas suas de imperio hoc putent futurum esse Romano: quibus superatis in ultimo tempore, serviturae sint eis gentes, quibus ante servierint. Quod si sequentes litteram, spe se falsa decipiunt, quis eis concedet, ut Roma vocetur Babylon, et Nabuchodonosor rex Romani imperii? |
15 | (Vers. 5, 6.) Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? Contrivit Dominus baculum impiorum: virgam dominantium, caedentem populos in indignatione, plaga insanabili, subiicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. In Petri Epistola legimus: Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei [I Petr. IV, 17]. Et in Ezechiel tortoribus dicitur: A sanctis meis incipite [Ezech. IX, 6]. Pro diversitate quippe peccati, iudicii ordo disponitur: ut qui minus deliquerint, ante purgentur. |
16 | Novissimus autem inimicus destruatur mors. Ergo cum Israel de servitute dura fuerit liberatus, sumet parabolam contra regem Babylonis, quam debemus intelligere ut parabolam. Si enim contra Nabuchodonosor sermo est, et simplex historiae expositio, quomodo parabola dicitur, quae nulli alteri παραβάλλεται, id est, comparatur. Miratur ergo Israel quomodo cessaverit exactor, qui exigere consueverat usque ad novissimum quadrantem. |
17 | Exigere autem consuetus non alios nisi debitores, qui dicunt in Oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Huic exactori debitores traduntur a iudice, qui eos mittit in carcerem et exigit usque ad peccatum minimum. Denique et Paulus apostolus Corinthium fornicantem, qui uxorem patris acceperat, necnon Phygellum et Hermogenem tradidit exactori [I Cor. V] [II Tim. I]. Et de his exactoribus etiam supra dicitur: Populus meus exactores vestri depraedantur vos; et qui repetunt, dominator vestri. Pro tributo, Aquila famem interpretatus est. |
18 | Sublato enim a nobis sponso, famem patimur verbi Dei, et iugiter a corpore Domini ieiunamus. Idcircoque virga et baculus impiorum, pro quo septuaginta iugum interpretati sunt, percutit nos, sive opprimit; quia noluimus sustinere iugum levissimum, iugum Salvatoris. Hoc autem baculo et hac virga, insanabili gentes furore caedebat, et fugientes persequebatur crudeliter: non emendare volens traditos, sed occidere. |
19 | (Vers. 7 seqq.) Conquievit et siluit omnis terra: gavisa est, et exsultavit: abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani. Ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos: infernus subter conturbatus est: in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis; omnes principes nationum, universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es? Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, putredo et operimentum tuum erunt vermes. Ad interitum regis impii, qui percutiebat plaga insanabili nationes, et persequebatur eas crudeliter, omnis terra conquievit, et siluit, quae prius turbarum, et seditionis plena erat, in tantum ut abietes, et cedri Libani laetarentur, de quibus in psalmis scriptum est: Vineam de Aegypto transtulisti, eiecisti gentes, et plantasti eam. |
20 | Operuit montes umbra eius, et arbusta eius cedros Dei [Ps. LXXIX, 9]. Has cedros Dei, quia aliquando peccaverunt, tradidit Dominus suppliciis conterendas. Unde in alio psalmo dicitur: Conteret Dominus cedros Libani [Ps. XXVIII, 5]. Abietes autem excelsi quique, et in Domini servitute sublimes debent accipi, quae consona voce dixerunt: Ex quo tu dormisti. Nota quod et mortis mors, appellatur dormitio. |
21 | Non ascendet qui succidat nos. Victo enim forti, et direptis vasis eius, etiam caeteri satellites corruerunt. Unde et Dominus loquitur in Evangelio [Matth. XXV, 41]: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis eius. Quantos isti lignorum arborumque caesores suis securibus succiderunt, et fecere corruere? Infernus quoque conturbatus, sive versus in amaritudinem, in occursum adventus veri Nabuchodonosor, locus suppliciorum atque cruciatuum est, in quo videtur dives purpuratus: ad quem descendit et Dominus, ut vinctos de carcere dimitteret. Possumus infernum occurrentem dicere et eum angelum qui inferis poenis praepositus est, qui suscitavit omnes gigantes: pro quo alii Raphaim, alii Titanas transtulerunt. |
22 | Gigantes autem vocantur iuxta Ethnicorum consuetudinem, qui eos terrigenas existimant, quos terra genuerit. Nos autem gigantes, iuxta Graeci sermonis etymologiam, eos appellare possumus, qui terrenis operibus servierunt. Denique sequitur: Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, in adventu quondam principis sui: ut quem prius honorabant pro potentia, postea mirarentur in poenis, et dicerent: Et tu vulneratus es sicut et nos: nostri similis effectus es. Quae verba hunc sensum habent: Putabamus nos pro imbecillitate nostra non potuisse resistere potentiae Dei, et te esse solum, qui in tua altitudine permaneres; sed ut rebus ostenditur, et tu vulneratus et captus es, nostrique similis effectus; ut quos in terra dignitas separavit, apud inferos poena consociet. |
23 | Detracta est ad inferos superbia, vel gloria tua, et concidit cadaver tuum, sive ut LXX transtulerunt, multa laetitia tua, qua prius subiectis tibi gentibus laetabaris. Subter te sternetur putredo, et operimentum tuum erunt vermes. Haec requies diaboli, iste lectus tentatoris, qui in tantam erectus est superbiam, ut etiam Dominum auderet tentare dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me [Matth. IV, 9]. Putredo et tinea, et operimentum vermium, vel poenae intelliguntur aeternae, quas propria gignit conscientia, vel suppliciorum materia, quae ex propriis peccatis nascitur. Sicut enim quamdiu cadaveris materia est, et aliquis humor in cadavere, vermes nascuntur ex putredine; sic ex ipsa materia peccatorum supplicia gignuntur. Unde et Apostolus Paulus interfecta morte, ad quam per Osee sermo propheticus loquebatur: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14), loquitur ad eam: Ubi est mors contentio tua? ubi est mors stimulus tuus [I Cor. XV, 55]? Illa enim mortua, non est qui succidat nos: nequaquam enim erit peccatum quod succidendum sit, quia stimulus mortis peccatum sit. |
24 | (Vers. 12.) Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? LXX: Quomodo cecidit de coelo Lucifer, qui mane oriebatur? contritus est in terram qui mittebat ad omnes gentes. Pro Lucifero qui Hebraice dicitur ELIL, Aquila transtulit ululantem aurorae filium. Vere enim ululare debuit et eiulare, qui propter superbiam suam de coelo in terram praecipitatus est, atque contritus. |
25 | Unde et Salvator ad discipulos loquitur: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem [Luc. X, 18]. Non modo video, sed prius videbam quando corruit. Et si ille propter superbiam de tanta magnitudine cecidit, vos quoque non debetis gloriari, quia vobis daemonia subiecta sunt: sed quia nomina vestra scripta sunt in coelo; ut unde ille cecidit per superbiam, vos ascendatis per humilitatem. |
26 | Iste est princeps saeculi, qui inter stellas caeteras mane oriebatur, et suo vitio de Lucifero Vesper effectus est, et non oriens, sed occidens: qui vulnerabat gentes, sive qui mittebat ad gentes satellites suos, ut omnes sua fraude deciperet. Isti sunt falsi Apostoli, operarii mendaces, qui transfigurantur in Apostolos Christi, qui bono semini lolium superseminant, dormientibus Ecclesiarum magistris, et nolentibus aut nequeuntibus eorum malitiae resistere. |
27 | Iacob autem, et Israel cuius misertus est, et quem elegit Dominus, haec adhuc loquitur ad diabolum, sive ut LXX volunt, de diabolo, id est, non ad secundam personam, sed ad tertiam. |
28 | (Vers. 13, 14.) Qui dicebas in corde tuo: in coelum ascendam, super sidera Dei exaltabo solium meum: sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis: ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo. Vel antequam de coelo corrueret, ista dicebat, vel postea quam de coelo corruit. Si adhuc in coelo positus, quomodo dicit, ascendam in coelum [Ps. CXIII, 16]? Sed quia legimus: Coelum coeli Domino, cum esset in coelo, id est, in firmamento, in coelum ubi solium Domini est, cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. |
29 | Sin autem postquam de coelo corruit, loquitur ista verba, arrogantiam debemus intelligere, quod nec praecipitatus quiescat, sed adhuc sibi grandia repromittat, non ut inter astra, sed super astra Dei sit. Cumque Dominus loquatur ad Apostolos: Sufficit discipulo, ut sit quasi magister, et servo sicut Dominus suus [Matth. X, 25], et dicat ad Patrem: Pater sancte, da, ut sicut ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint [Ioan. XVII, 11]: iste in tantum sibi arrogat, ut super stellas coeli, quae non corruerunt, solium suum positurum esse se iactet. |
30 | Quodque infert: Sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis; pro quo LXX transtulerunt, in monte sublimi, super montes excelsos, qui sunt ad Aquilonem, ad illud referamus, quod in Ieremia dicitur: Ab Aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae [Ier. I, 14]. Et quod olla succensa a facie Aquilonis accenditur. |
31 | Iste est Aquilo ventus durissimus, a quo suos vult Dominus liberare captivos, et reducere in civitatem sanctam dicens: Dicam Aquiloni, adduc: et Africo, noli prohibere, adduc filios meos de terra longinqua (Inf. XLIII, 6). Illud autem quod huic potest esse contrarium, montes Sion, latera Aquilonis, civitas regis magni, facile solvitur. Hi enim qui quondam erant in lateribus Aquilonis durissimi, postea per poenitentiam in civitate Dei esse coeperunt. |
32 | Semper istiusmodi Lucifer quaerit ascendere super eos qui habent imaginem coelestis, et qui fulgent in Ecclesia sicut astra Dei: et sedere in monte pacti sive testamenti, id est, in Ecclesia, quae in sublimibus collocata est, et de lateribus quondam Aquilonis habitatores possidet. Qui in tantum oblitus sui est, ut velit super nubes ascendere, quibus mandavit Dominus, ne pluant super Israel imbrem, et ad quas pervenit veritas Domini, cui loquitur et Abdias: Si exaltatus fueris ut aquila, et inter sidera coeli posueris nidum tuum, inde te detraham, dicit Dominus (Abdias, IV). Infelix Iudas, qui quasi nubes cum aliis Apostolis mittebatur, ut plueret super Israel imbrem, et quasi stella inter caeteras stellas erat, quibus Dominus loquebatur: Luceat lumen vestrum coram hominibus [Matth. V, 16], vitio suo suscepit ascensorem diabolum, qui ut superbiae verba compleret, etiam hoc ausus est dicere: Ero similis Altissimo, ut quomodo Christus habet Prophetas et Apostolos suos, sic et ego habeam pseudoapostolos. |
33 | Haec autem omnia referenda sunt ad haereticos, qui cum deorsum sint, cum principe suo excelsos se esse iactant. |
34 | (Vers. 15.) Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. LXX: Nunc autem in infernum descendes, et ad fundamenta terrae. Non ad infernum sponte descendes [Al. descendens], hoc enim Domini Salvatoris est, ut vinctos de inferis liberet, sed ad infernum detraheris invitus, ut qui per virtutes poteras ad excelsa conscendere, per vitia detraharis ad poenas. |
35 | Sancti pennas habent aquilae, et pennas columbae, et possunt dicere: Volabo, et requiescam [Psal. LIV]. Impii autem et Aegyptiorum similes, demersi sunt quasi plumbum in aquis vehementissimis, et demersi sunt in profundum sicut lapis [Exod. XV]. Unde et iniquitas, sive ut melius habetur in Hebraeo, impietas super talentum plumbi sedere conspicitur [Zach. V]. Ergo illud quod alibi legimus: Omnis qui se exaltat, humiliabitur [Luc. XVIII, 14], etiam rex confusionis passus est, ut detraheretur in fundamenta terrae, sive ut verius in Hebraico habetur, in profundum laci. De fundamentis terrae in Deuteronomio scribitur: Ignis succensus est in furore meo, ardebit usque ad infernum novissimum. |
36 | Devorabit terram, et fundamenta eius [Deut. XXXII, 22], eos videlicet qui terreni sunt. De lacu quoque, quod per eum profunda significentur inferni, illa sunt testimonia: Assimilatus sum cum descendentibus in lacum. Et: Posuerunt me in lacum novissimum [Ps. LXXXVII, 5, 7]. Sicut enim lacus aquas ad se descendentes, ita infernus animas suscipit: ad quem lacum descendit Banaias tempore nivis et frigoris, et interfecit in eo leonem [II Reg. XXIII, ] [et I Par. XI]. Unde et haeretici relinquunt fontem aquae viventis Dominum, et fodiunt sibi lacus contritos qui aquam non valeant continere. |
37 | De his lacis, qui fervorem non habent Spiritus sancti; nec Ieremiae prophetae similes sunt, qui iuxta Septuaginta interpretes loquebatur: Inveni aquam calidam in deserto [Ierem. II]; sed refrigescente charitate, calorem Sancti Spiritus perdiderunt: ille est lacus, de quo idem Ieremias loquitur: Sicut refrigerat lacus aquam, sic refrigerat malitia habentes se [Ierem. VI, 7]. Qui utinam, iuxta Apocalypsim Ioannis, aut calidi essent, aut frigidi [Apoc. III], id est, aut crederent, aut omnino non crederent, ne per teporem, et simulationem fidei a Domino reiicerentur! |
38 | (Vers. 16, 17.) Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient. Numquid iste est vir qui conturbavit terram? qui concussit regna? qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit, et vinctis eius non aperuit carcerem? Sive ut Septuaginta transtulerunt: eos qui ducebantur non solvit? Qui viderint Nabuchodonosor regem Babylonium, non oculorum, sed cordis intuitu, de coelo ad inferos corruisse, inclinabuntur humilitate, quae contraria est superbiae, et illum prospicient ista dicentes: Nonne iste est vir, sive homo, qui conturbavit, vel concitavit terram? Et est sensus: Qui dixerat: Ero similis Altissimo, et se iactabat Deum, homo esse convincitur, de quo in nono psalmo qui proprie contra diabolum est, dicitur: Exsurge, Domine, non confortetur homo [Ps. IX, 1]. Et in Evangelio: Inimicus homo superseminavit zizania [Matth. XIII, 25]. Unde ad eum, et socios eius dictum legimus: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. |
39 | Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis [Psal. LXXXI, 6]. Et ad eumdem sub figura principis Tyri dicitur: Pro eo quod exaltatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, habitatione Dei habitavi in corde maris: tu autem es homo, et non Deus, et dedisti cor tuum sicut cor Dei [Ezech. XXVIII, 2]. Iste vir, et iste homo conturbavit universam terram, eos videlicet qui audiunt cum Adam: Terra es, et in terram ibis [Gen. III, 19], et concussit regna sive reges, quorum cor in manu Domini est [Prov. XXI]. Concussit, inquit, non subvertit. Unde et unus de his qui concussi fuerant, et tamen non ruerat, loquebatur: Mei autem pene moti sunt pedes [Psal. LXXII, 2]. Et Apostolus loquitur ad credentes, ut arripiant armaturam Dei, et stent contra insidias diaboli [Ephes. VI]. Domus autem quae supra petram fundata est, nulla tempestate concutitur [Matth. VII]. Sequitur: Qui posuit orbem terrarum desertum, sive ut iuxta Hebraicum, praeter LXX, omnes alii transtulerunt, quasi desertum. Vitiis enim atque peccatis orbem qui Hebraice dicitur THEBEL fecit esse desertum, ut nullam haberet virtutem, vel eisdem subiaceret vitiis, quibus gentium plena est solitudo. |
40 | Urbes quoque eiusdem destruxit orbis, ut de Ecclesiis Christi faceret synagogas diaboli, et munditiam verae fidei haeretica sorde pollueret. Sed et vinctis eius, id est, orbis, non aperuit carcerem. Nos omnes vincti eramus, et clausi tenebamur in carcere, quibus vinctis dixit Salvator, exite, et his qui erant in tenebris, revelamini. Dominum enim solvit compeditos. |
41 | Qui liberati ab eo, gratias referunt dicentes: Tu dissolvisti vincula mea [Ps. CXV, 17] [Ier. II, ] [Prov. V]. Funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur: quos funes atque vincula solvere possunt et Apostoli, imitantes magistrum suum qui eis dixerat: Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo [Matth. XVIII]. Solvunt autem eos Apostoli sermone Dei, et testimoniis Scripturarum, et exhortatione virtutum. |
42 | (Vers. 18, 19.) Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, unusquisque in domo sua. Tu autem proiectus es de sepulcro tuo sicut sanies: pollutus, involutus cum interfectis, et confossis gladio, qui descendunt ad lapides laci. LXX: Omnes reges gentium dormierunt in honore, homo in domo sua. |
43 | Tu autem proiicieris in montibus sicut abortivum, abominabilis, et involutus cum interfectis gladio descendentibus ad fundamenta terrae. Reges gentium quibus Deus secundum Canticum Deuteronomii gentes crediderat gubernandas [Deut. XXXII], qui concussi sunt a Nabuchodonosor, et tamen non subversi, quorum nequaquam regnat peccatum; sed quia cor eorum in manu Dei erat, minime corruerunt. |
44 | Etenim Salvator, quomodo Deus deorum appellatur, sic Dominus dominantium, et rex regum. Isti igitur reges universi requieverunt in gloria sua, unusquisque in domo sua. Diversae quippe apud Patrem sunt mansiones [Ioan. XIV]: et pro varietate virtutum, habitationum differentiae. Porro Nabuchodonosor proiectus est de sepulcro suo, nec in morte a cruciatibus conquievit. Proiectus est autem quasi sanies, quae Hebraice dicitur NESER, quam Aquila ἰχῶρα interpretatus est, tabem [Al. tabum] videlicet et pedorem, quem Symmachus ἔκτρωμα, id est, abortivum, LXX mortuum, Theodotio germen: quamquam hoc ipsum verbum supra (Cap. XI, 1) ubi de Christo legimus: Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, LXX florem, Theodotio germen, Aquila ἀκρέμονα, id est, virgultum, interpretati sunt. Proprie autem Neser dicitur virgultum, quod ad radices arborum nascitur, et ab agricolis avulsum quasi inutile proiicitur, unde et nos stirpem inutilem transtulimus. Igitur Nabuchodonosor quasi stirps inutilis incendio praeparatus, vel sicut sanies pollutus, et involutus his qui ab eo interfecti sunt gladio, et descenderunt usque ad fundamenta laci, detrahetur in profundum, et ne cum his quidem habebit consortium sepulturae quos interfecit. |
45 | Alterius enim poenae est auctor delicti, et alterius qui ab auctore compulsus est. Iste est gladius quo vulnerati sunt plurimi, et interfecti, de quo in septimo psalmo legimus: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit, arcum suum tetendit, et paravit eum. Et in ipso paravit vasa mortis: sagittas suas ardentibus effecit [Psal. VII, 13, 14], his videlicet, qui in suum cor ignita diaboli iacula susceperunt. Porro iuxta LXX, cadaver Nabuchodonosor cum plurimis interfectis pollutum atque confossum iacebit in superbiae montibus, et deducetur ad inferos. Fundamenta autem laci, pro lapidibus laci, interpretatus est Symmachus, ut aliis verbis profundum, et tartarum significaret inferni. |
46 | (Vers. 20.) Quasi cadaver putridum non habebis consortium neque cum eis in sepultura. Tu enim terram tuam disperdidisti, populum tuum interfecisti. LXX: Quomodo vestimentum commixtum sanguine non erit mundum, sic nec tu eris mundus, quia terram meam perdidisti, et populum meum interfecisti. Quia multum inter se Hebraicum distat, et LXX editio, separatim de singulis disseramus. |
47 | Sicut cadaver putridum, sive ut Aquila transtulit, conculcatum, non habebis consortium sepulturae, nec cum his quidem quos interfecisti. Tu enim magister es, illi fuere discipuli: et cui plus creditum est, plus exigitur ab eo. Tu enim terram tuam disperdidisti, populum tuum occidisti, eos videlicet qui tibi crediti sunt gubernandi. |
48 | Unde ad Salvatorem audet dicere: Haec omnia mihi tradita sunt, et dabo tibi ea, si procidens adoraveris me [Matth. IV, 9]. Cadaver autem diaboli putridum, ob magnitudinem peccatorum dubitare non poterit, qui legerit peccatum esse fetidissimum, ipso peccatore dicente: Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae [Psal. XXXVII, 6]. E contrario virtus boni odoris est: unde et spiritualium fratrum dilectio comparatur unguento, quod descendit super barbam, barbam Aaron, et super oram vestimenti eius [Psal. CXXXII]. Et ad sponsam sponsus loquitur: Odor tuus suavis, et facies tua speciosa [Cant. II, 14]. Quomodo autem cadaver diaboli spiritualiter conculcetur, illud Apostoli docet nos: Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter [Rom. XVI, 20]. Et Domini verba dicentis: Quasi lutum platearum delebo eos [Psal. XVII, 43]. Iste quia terram sibi creditam perdidit, et commissum sibi populum trocidavit, nequaquam eos vivos reservans Deo, sed socios suae praeparans sepulturae: propterea non erit, nec vocabitur in aeternum semen pessimorum. Porro iuxta LXX hunc habet sensum: o Lucifer qui mane oriebaris, qui quando habebas opera virtutis et luminis, vestimentum eras Dei, et de te dici poterat: Amictus lumine sicut vestimento [Psal. CIII, 2]: quia multos interfecisti gladio, qui descenderunt ad infernum, et eorum pollutus es sanguine, nequaquam vocaberis vestimentum Dei, sed vestimentum cruore permixtum, non maculatum atque pollutum, ut aliquid mundi habere videaris, sed totum sanguine cruentatum. |
49 | Et hoc notandum quod ad diabolum dicatur: sicut vestimentum commixtum sanguine non erit mundum, sic et tu non eris mundus. Ubi sunt ergo qui dant diabolo poenitentiam, et dicunt illum posse mundari? Nec statim latemur haeresim, quae diversas asserit esse naturas; et aliam esse quae numquam recipiat sanitatem. Non enim hoc vestimentum per se immundum est, et ita a Deo conditum, quo olim Deus vestiebatur; sed quia commixtum ex sanguine, et totum se polluit suo vitio, et malis accedentibus, non erit mundum. |
50 | Et propterea non erit mundum, quia terram Domini perdidit, populum eius interfecit, terram Iudaeae et [Fort. id est] terram confessionis et sanctos quosque perdens atque interficiens: et ideo non manebit in perpetuum. Unde et in Evangelio dicitur: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Quomodo autem sanctus vestimentum Dei est, et vestimentum novum, et vestitur tunica salutis atque laetitiae, dicens: Exsultet anima mea in Domino: induit enim me vestimento salutis, et tunica laetitiae circumdedit me [Isa. LXI, 10]: sic e contrario peccator, qui portat imaginem veteris hominis atque terreni, meretur audire: Ecce omnes vos quasi vestimentum veterascemini, et tinea devorabit vos [Isa. L, 9]. Qui autem profecerit in scelere, et vetustatem noluerit emundare novitate, nequaquam veteri vestimento, sed panno menstruatae mulieris comparabitur dicens: Erravimus, et facti sumus immundi omnes nos, sicut pannus menstruatae universa iustitia nostra. |
51 | (Vers. 21, 22.) Semen pessimorum, praeparate filios vestros occisioni iniquitatum patrum suorum: non consurgent nec haereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen et reliquias, et germen, et progeniem, ait Dominus exercituum. LXX: Semen pessimum, praepara filios tuos occisioni peccati patris tui: ut non consurgant et possideant terram, et impleant terram civitatum. |
52 | Et insurgam eis, dicit Dominus Sabaoth: et disperdam nomen eorum et reliquias et semen. Pro semine pessimo, quod LXX transtulerunt, in Hebraico scriptum est ZERA MRIM, quod caeteri semen pessimorum interpretati sunt. Non quod ipsum semen per seipsum malum sit: Deus enim omnia fecit bona [Genes. I]; sed ab his, qui sua voluntate sunt pessimi, semen ortum sit malum, quod voluntate fit, non natura: Unde et in Daniele legimus: Semen Chanaan et non Iuda [Dan. XIII, 56]. Et de bonis filiis dicitur ab Apostolo: In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui [I Cor. IV, 15]. Et in Evangelio: Quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem ut filii Dei fierent [Ioan. I, 12]. Omnis enim qui facit peccatum, de diabolo est. |
53 | Huic igitur praecipitur semini, ut filios suos, omnes scilicet cogitationes pessimas, et opera mala, praeparet occisioni, quae ex impiis nata sunt patribus, haud dubium quin contrarias significet fortitudines. Qui pessimi filii ideo trucidantur in iniquitatibus patrum suorum, ne ultra consurgant et possideant terram, quae a sanctis possidenda est et implenda, ut civitates in ea Domini construantur. Et quia non est hominum perfecta victoria: Nisi enim Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabunt qui custodiunt eam [Psal. CXXVI, 2]: ideo Dominus ipse consurget adversus filios pessimorum, et disperdet de confusione nomen eorum et reliquias, et omne germen et progeniem, ne ultra pullulent in urbibus Domini. Legimus in Evangelio [Ioan. VIII], quod diabolus ab initio mendax sit et pater eius, id est, mendacii, quod multi non intelligentes, patrem diaboli volunt esse draconem, qui regnet in mari, quem Hebraei appellant Leviathan. Et hoc putant loco convenire praesenti iuxta LXX Interpretes, qui dixerunt: pro peccatis patris tui: cum perspicue in Hebraeo, ABOTHAM [Al. OBOTHUM] non patris tui, sed patrum suorum significet. |
54 | (Vers. 23.) Et ponam eam in possessionem hericii, et in paludes aquarum: scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. LXX: Et ponam Babyloniam desertam, dicit Dominus, ita ut habitent in ea hericii, et erit in nihili. Et ponam eam luti voraginem, in perditionem. Cum perdiderit Dominus exercituum nomen Babylonis, et reliquias, et germen, et universam progeniem, non erit eius perditione contentus, nisi dederit eam possessionem hericii, et paludes aquarum, et scopaverit eam non leviter, et fortuito: sed terens ut nihil in ea antiquarum sordium resideat. In Actibus Apostolorum scribitur [Act. X ] [et XI], in vase illo linteo, quod quatuor demissum principiis pendebat e coelo, omnia genera quadrupedum, et reptilium, et volatilium contineri, quod postea Apostolus disserens, Deus, inquit, ostendit mihi nullum hominem immundum dicere. |
55 | Mores ergo hominum in diversis animantibus monstrabantur, sicut Pharisaei et Sadducaei propter nequitiam appellantur genimina viperarum, et propter dolos Herodes vulpes dicitur [Luc. III ] [et XIII]; et luxuriosi pronique ad voluptatem, equi appellantur, insanientes in feminas [Ierem. V]: Et, nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intelligentia [Psal. XXXIV]. E contrario innocentes, columbae vocantur et oves. |
56 | Igitur iuxta doctrinam Domini Salvatoris, qui curas istius saeculi et seductionem divitiarum spinas appellavit, hericius mihi videtur, qui iuxta Apostolum, gaudet in incerto divitiarum [I Tim. VI], et armatum se non armatura Dei, sed spinis atque peccatis huius mundi esse confidit, cui rectissime dicitur illud Evangelicum: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te, quae autem parasti cuius erunt [Luc. XII, 20]? Tales habitatores habet Babylon deserta virtutibus, ubi non est ager irriguus, qui afferat fructus diversorum seminum, sed paludes infertiles, et limosae ac lutosae, in quibus coeno gaudentia reptant animalia. |
57 | Quamobrem clementissimus Dominus scopavit eam vehementissime terens, et quasi quodam verriculo [Al. everriculo] ad purum usque mundavit, ut Babylonia semina pereant, et a solis habitentur hericiis. Quando viderimus aliquem divitiarum immersum luto, et ut LXX interpretati sunt, barathro, hoc est profunda voragine, et quasi coenosa palude circumdari, non dubitemus eum appellare hericium, habitatorem desertae Babylonis. |
58 | (Vers. 24, 25.) Iuravit Dominus exercituum dicens, si non ut putavi ita erit, et quomodo mente tractavi sic eveniet, ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum. Et auferetur ab eis iugumeius, et onus illius ab humero eorum tolletur. Postquam hericius habitaverit in deserta Babylone, et pro agris irriguis ac fertilibus paludes cuncta operuerint: ita ut nihil pristini seminis et abundantiae in Babylone resideat, iuramentum Domini complebitur, et eveniet quod mente tractavit, ut conteratur Assyrius in terra eius, et in montibus illius conculcetur. |
59 | Hostis quippe temerarius, non solum terram Dei et humiliora quaeque occupare festinat, sed etiam eos, qui in Dei servitute virtutibus profecerunt, ita ut montibus comparentur, et dicatur de eis: Fundamenta eius in montibus sanctis [Ps. LXXXVI, 1]. Et nota proprietatem. In terra conteritur: in montibus Dei ab ipso Domino conculcatur. |
60 | Cum enim omnes inimici positi fuerint sub pedibus Christi, ita ut novissima destruatur mors, tunc auferetur a sanctis gravissimum iugum Assyrii, quo eos ante depresserat, et onus, sive ut LXX transtulerunt κῦδος, id est, gloria, ab humero eorum tolletur, ut sublato iugo Assyriorum videant requiem, quia bona est, et terram, quia uberrima est, et supponant cervices suas iugo Christi ad laborandum, et fiant viri agricolae. |
61 | Unde et Issachar qui interpretatur est merces, ex virtutibus nomen accepit. Et in Propheta legimus: Est merces his qui serviunt Domino [Ierem. XXXI, 16]; et in alio loco: Ecce Dominus, et merces eius cum eo [Isai. XL, 10], qui reddet unicuique secundum opus suum. Quod autem conterantur et conculcentur Assyrii, id est, contrariae fortitudines, et illud Evangelicum docet: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici [Luc. X, 19]. Et Apostoli verba testantur: Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter [Rom. XVI, 20]. |
62 | (Vers. 26, 27.) Hoc consilium quod cogitavit super omnem terram, et haec manus extenta super universas gentes. Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus eius extenta, et quis avertet eam? Pro omni terra LXX universum orbem interpretati sunt in fine oneris vel visionis contra Babylonem. Quod latebat aperitur, Deum cogitasse consilium super omnem terram, id est, orbem terrarum, et non contra terram tantum Chaldaeorum et regem Assyrium atque Chaldaeum: et extentam sive elevatam manum eius super omnes gentes, et non super unam gentem Babyloniam. |
63 | Ex quo ostenditur, cuncta quae dicta sunt non ad unam provinciam specialiter, sed contra orbem terrarum generaliter pertinere. Quodque dicitur: Quis poterit infirmare, et quis avertet eam? non pro difficili debemus accipere, sicut illud legitur: Quis sapiens et intelliget haec [Ps. CVI, 43]? Et: Quis, putas, est fidelis et prudens dispensator [Luc. XII, 52]? et caetera his similia; sed pro impossibili. Nullus enim poterit Domini infirmare consilium, et manum eius extentam sive sublimem, ne percutiat, avertere. |
64 | (Vers. 28, seqq.) In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud. Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui. De radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem. Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent, et interire faciam fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. LXX: Anno quo mortuus est rex Achaz factum est verbum istud: Ne laetemini, alienigenae omnes, contritum est enim iugum eius qui percutiebat vos. |
65 | Siquidem ex semine serpentis egredientur genimina aspidum, et ex geniminibus eorum egredientur serpentes pennati. et pascentur pauperes per eum, et pauperes homines in pace requiescent. Interficiet autem in fame semen tuum, et reliquias tuas occidet. Mortuo Achaz, qui interpretatur κατάσχεσις, id est, obtentio, sive possessio, quem regem impiissimum legimus, fit pondus istud super Philisthiim, sive verbum. |
66 | Vivente enim illo, et regnante in peccatoribus, nec pondus contra alienigenas, nec sermo Dei fieri poterat ad Prophetam. Quod quidem et supra dixisse me memini, quando Ozia mortuo, vidit Isaias Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Et in Exodo legimus [Exod. XXII], quod postquam mortuus est rex Aegypti, ingemuerint filii Israel ab operibus suis, et exclamaverint, et ascenderit clamor eorum ab operibus, et exaudierit Dominus gemitus eorum. |
67 | Nisi enim esset mysticum quod dicebatur, illo magis regnante clamare debuerant, quando luto et lateribus deserviebant. Praecipitur ergo Philisthiim, quos nunc Palaestinos vocant, et semper a LXX ἀλλόφυλοι, id est, alienigenae transferuntur; et dicitur eis ne gaudeant neque laetentur, quoniam contriverint virgam, vel iugum percussoris sui [Hebr. XII, 6]. Quem enim diligit Dominus corripit, et castigat omnem filium quem recipit. Et quasi filios nos erudit Deus, quando visitat in virga iniquitates nostras, et in flagellis peccata nostra, ut misericordiam non auferat a nobis [Ps. LXXXVIII]. Haec est virga de qua in alio Psalmo scribitur: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt [Ps. XXII, 4]. Haec est virga, et hoc iugum quod cervicibus omnium vult Salvator imponere, ut deposito iugo Nabuchodonosor, portent iugum Christi. Quod si quis abiecerit atque contriverit, statim de semine sive radice serpentis, qui est coluber tortuosus, egredientur regulus et aspides, et de aspidibus exibunt serpentes volantes, sive qui absorbeant volucres. Abiecto autem iugo Dei, et contrita Domini disciplina, primum in cogitationibus nostris semen colubri radicatur, secundo de semine pessimo nascitur regulus, qui rex serpentium est, et afflatu suo atque conspectu homines occidere dicitur: sive genimina aspidum, de quibus in Psalmo dicitur: Venenum aspidum sub labiis eorum [Ps. XIII, 3; et CXXXIX, 4], quae peccata sunt varia, et de cogitationum pessimo thesauro in mala opera prorumpunt. Cumque regnaverint in hominibus alienigenis, qui a Deo alieni sunt, statim egrediuntur serpentes pennati; ut non sufficiat eis cogitasse, et fecisse quae mala sunt, nisi patrocinium quoque malorum operum quaesierint, et diversas finxerint haereses. |
68 | Ego puto serpentes esse pennatos, qui se exaltant et elevant contra scientiam Dei, et ponunt in coelum os suum: vel qui absorbent volucres, hoc est, qui venenato ore singulos quosque volare cupientes, et ad excelsa consurgere, suis faucibus devorant. Et hoc interim de malis. Caeterum qui non contriverunt virgam et iugum percussoris sui, sed cervicem suam Domino subiecerunt, et sunt pauperes spiritu, pascentur, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit [Ps. CXXII, 1]. Et a Domino audient: In pascuis uberrimis pascam eos [Ezech. XXXIV] [Ioan. X]; et ingredientur et egredientur, et pascua invenient. Et pascentur pauperes per eum, qui eos percutit, ut emendet: et in pace requiescent, sive, pastore sollicito, ipsi agent fiducialiter, et cum Lazaro requiescent in sinu Abrahae [Luc. XVI]. Qui autem contriverunt iugum et virgam percussoris sui, famem perpetuam sustinebunt; ut non alantur sermone Dei: sed omnes eorum reliquiae intereant, ne quid de malo semine germinetur. |
69 | (Vers. 31, 32.) Ulula porta, clama civitas: prostrata est Philisthaea omnis. Ab Aquilone enim fumus venit: et non est qui effugiat agmen eius. Et quid respondebitur nuntiis gentis, quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi eius? Pro nuntiis, id est, Angelis, quos solus Symmachus transtulit, omnes reges interpretati sunt, verbi ambiguitate decepti, quia praeter unam litteram ALEPH, quae in Angelorum vocabulo addita est, eodem reges et Angeli apud Hebraeos appellantur nomine, id est, MALACHE (Reges , Angeli ). In libro Hebraicorum Nominum reperi Philisthiim interpretari cadentes poculo. Qui ergo inebriati sunt calice Babylonis, et biberint vinum in quo est luxuria; et inter caetera vitia propter ebrietatem regnum Dei iuxta Apostolum non fuerint consecuti [Ephes. V], his praecipitur, ut porta eorum ululet, et clamet civitas. |
70 | Portam, haereticorum os arbitror, quo blasphemant: civitatem, animam, quae malarum cogitationum thesaurus est. Haec ululare debet et plangere, quia omnis prostrata est, in terramque deiecta, et nihil in ea sanae intelligentiae est Deique sapientiae. Quare ululat porta? quam ob causam clamat civitas? quia prostrata est omnis Philisthaea. |
71 | Curque prostrata sit, sequens versus ostendit: Ab Aquilone fumus venit, et non est qui effugiat agmen eius. Fumus iste ardentibus diaboli iaculis suscitatur, qui noxius est oculis, et contrarius lumini, et ab Aquilone oritur, a quo in Ieremia olla succenditur [Ierem. I, 14], et a quo exardescunt mala super omnes habitatores terrae, qui non possunt dicere: Accola sum et peregrinus, sicut omnes patres mei [Ps. CXVIII, 19]; sed in terra habitant. Unde et in Proverbiis legitur: Aquilo ventus durus [Prov. XXV, 23] [Eccli. XLIII]. Nomine autem alio dexter vocatur, qui cum per se durus sit et sinister, et cervice durissima iugum Dei nolit recipere, vocatur dexter ab his qui ponunt dulce amarum, et amarum dulce; qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras. |
72 | Et nullus est, qui fumi huius agmen effugiat; nemo enim absque peccato, nec si unius quidem diei fuerit vita eius [Iob. XXV]. Cumque Philisthaea corruerit, et fumus eius universa penetrarit, ita ut eum nullus possit effugere, quid dicetur Angelis, qui singulis praesunt gentibus, admirantibus et scire cupientibus, cur sola Sion in specula et in sublimibus collocata amaritudinem fumi huius evaserit? Quid igitur dicetur eis? Nempe hoc quod sequitur: Quia Dominus fundaverit eam, et ipse sit fundamentum eius. |
73 | Fundaverit autem eam super fundamentum prudentiae, iustitiae, fortitudinis, et temperantiae, sub quibus nominibus Christus intelligitur, de quo et Apostolus ait: Fundamentum enim aliud nemo potest iacere, praeter eum qui positus est Iesum Christum [I Cor. III, 11]. Qui autem fatuus est, et stulta loquitur, et cor eius vana intelligit, aedificat domum suam super arenam, quae non habet fundamentum. |
74 | In hac ergo Sion, quae fundata est a Domino, sperabunt pauperes sive mansueti, et humiles populi eius, de quibus dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram [Matth. V, 4]: et qui audierunt Dominum loquentem: Discite a me quia mansuetus sum, et humilis corde [Matth. XII, 29]. Qui ante gloriam humiliati sunt, et audierunt dicentem apostolum Petrum [I Petr. V, 6]: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. Pauperes autem ipsi sunt, de quibus supra legimus: Pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent. |