monumenta.ch > Hieronymus > 13
>>> Hieronymus, in Isaiam, , XIV

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 6, CAPUT XIII

1 (Vers. 1.) Onus seu visio contra Babylonem quam vidit Isaias filius Amos. Vidit non carnis, sed mentis oculis, quam grande magnumque pondus Babyloni sit imponendum. Et quia Babylon, quae Hebraice dicitur BABEL, interpretatur confusio; eo quod ibi aedificantium turrim sermo confusus sit, spiritualiter mundus iste intelligitur, qui in maligno positus est, et non solum linguas, sed opera singulorum, mentesque confundit.
2 Huius Babylonis rex est verus Nabuchodonosor, contra Dominum superbiens, qui dicit in corde suo: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam solium meum: sedebo in monte Testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo. Iste est qui ostendit Domino universa regna mundi, et dixit ei: Haec omnia mihi tradita sunt, et tibi dabo, si cadens adoraveris me [Matth. XLIX]. Denique in consequentibus nequaquam contra Babylonem, sed contra orbem terrarum comminatio est.
3 Dominus Sabaoth praecepit genti bellicosissimae, ut veniat de terra longinqua a summitate coeli, ut disperdat orbem terrarum. Et iterum: Ecce dies venit insanabilis furoris et irae, ut ponat orbem terrarum desertum, et peccatores disperdat ex eo. Ac deinde: Praecipiam orbi terrarum universo mala, et impiis peccata sua. Ex quibus probatur, omnia quae dicuntur contra Babylonem, ad mundi huius confusionem et interitum pertinere.
4 (Vers. 2.) Super montem caliginosum, sive campestrem, levate signum. Apostolis praecipitur et Apostolicis viris ac magistris Ecclesiarum, ut dimicaturi contra Babylonem, signum elevent Dominicae crucis, non in humili loco, et in demersis vallibus, sed in monte caliginoso, sive campestri. Quorum alterum significat abscondita Ecclesiae sacramenta, quae ut videret Moyses, et audiret vocem Dei, intravit tenebras et caliginem.
5 Posuit enim Deus tenebras latibulum suum: et nubes et caligo in circuitu eius [Psal. XVII]. Alterum docet, sic nos ad excelsa ecclesiasticorum dogmatum debere conscendere, ut iuxta Apostolum Paulum humiliemur atque dicamus: Qui non sum dignus vocari Apostolus, quia sum persecutus Ecclesiam Dei [I Cor. XV, 9]. Qui et ipse elevavit signum in monte campestri, quando insita sibi humilitate dicebat: Ego autem iudicavi nihil scire me in vobis, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. Hoc autem signum, et in superioribus levabit ipse, qui ortus est de radice Iesse in nationibus, ut congregaret perditos Israel.
6 Exaltate vocem, levate manum. Pro quo LXX transtulerunt: [Consolamini manum. Ab hoc loco usque ad Dominum Sabaoth, in editis antea libris textus Septuaginta Interpretum sedem propriam amisit, quam nos ad fidem omnium manuscriptorum codicum summa cum religione restituere curavimus. MARTIAN.] Consolamini manum. Exaltat vocem qui de sublimibus loquitur, et praesentia quasi brevia, et transitoria contemnit. Qui audit ab eodem Isaia: Super montem excelsum ascende qui evangelizas Sion. Eleva in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Ierusalem, elevat manum suam, qui potest cum David dicere: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps CXL, 2); et qui in omni loco levat sanctas manus, ut non solum levet manus, sed etiam consoletur manu: ne dicat pauperi: cras veni, et accipe; sed ut pauperiem eius, et necessitatem praesenti misericordia consoletur.
7 Et ingrediantur portas duces. LXX: Aperite principes. Duces Ecclesiae ingrediuntur portas mysteriorum Dei, et Scripturarum sacramenta cognoscunt, habentes clavem scientiae, ut aperiant eas creditis sibi populis. Unde praecipitur, ut magistri aperiant, et discipuli ingrediantur.
8 (Vers. 3.) Ego mandavi sanctificatis meis. Pro quo LXX: Ego praecipiam, et ego adducam eos. Ipse enim sanctificat ministros suos, ut et qui sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes sint. Qui et in alio loco credentibus loquitur: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, ipse praecipit, et adducet principes suos, ut faciant quae praecepta sunt [Levit. XIX, 2].
9 Et vocavi fortes meos in ira mea: exsultantes in gloria mea. LXX: Gigantes veniunt implere furorem meum, gaudentes simul, et contumeliam facientes. Iuxta Hebraicum haerent superioribus quae dicuntur, quod ipse vocaverit fortes suos, exsultantes in gloria sua qui mandaverat sanctificatis suis. Porro iuxta LXX, gigantes venientes ut impleant furorem Domini, gaudentes in aliena iniuria atque laetantes, sinistrae accipiendae sunt contrariaeque virtutes, de quibus et in psalmis legimus: Misit in eos furorem irae suae, furorem et iram et tribulationem, immissionem per Angelos pessimos [Ps. LXXVII, 49]. Ex his est et exterminator in Aegypto, qui postes agni litos sanguine non audet intrare [Exod. XII], et ille spiritus qui egressus stetit in conspectu Domini, et ait: Ego decipiam Achab. Dixitque ei Dominus: Decipies et praevalebis egredere et fac sic [III Reg. XXII, 21, 22]. Unde in eodem Regum volumine Michaeas dixit; Vidi Dominum Israelem sedentem super thronum suum, et omnis exercitus coeli stabat circa eum a dextris, et a sinistris [Ibid., 9]. Dextrae virtutes sunt eorum Angelorum qui ad bona mittuntur: sinistrae autem eorum quibus ad puniendum tradimur.
10 Unde et Apostolus: Quos tradidi, inquit, Satanae, ut discant non blasphemare [I Tim. I, 20]. Nomen autem gigantium, pro quo in Hebraeo GEBORIM, id est, fortium positum est, LXX et Theodotis in similitudinem fabularum vertere gentilium, sicut, et Sirenas, et Titanas, et Arcturum, [Pro Hyadas legit Victor. Pleiadas, iuxta Graecum πλείκδα, Iob. IX, iuxta LXX.] Hyadas, et Orionem nominant, quae apud Hebraeos aliis [Appellantur vocabulis. Apud Hebraeos Arcturus dicitur Asch; Orion. Kesil; Hyadae appellantur Chima; et interiora austri, hhadre theman. MARTIAN. ---Nimirum ubi Σειρῆνες vertunt. Hebraice est , ubi Τιτάνας Ἀρκτοῦρον Hebraeus vocat , et Ωρίωνα . Vide et Martian. si libet.] appellantur vocabulis.
11 Si autem gigantes rebelles Dei sunt, et omnes haereses contrariae veritati rebellant Deo: omnes haeretici gigantes sunt, qui gaudent in errore suo, et tunc maxime gloriantur, quando Ecclesiae contumeliam fecerint.
12 (Vers. 5.) Vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium, vox sonitus regum gentium congregatarum. Tripliciter iste locus accipitur. Primum, ut elevato signo in monte campestri, veniat gentium multitudo, et ipsa in montibus constituta, quae dividitur in duo, in populos scilicet, et in reges, in discipulos, et magistros, de quibus Salvator in Evangelio loquebatur: Multi ab Oriente et ab Occidente venient, et accumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum [Matth., VIII, 11]. Propterea autem una vox, et consona dicitur, ut illud Apostolicum probetur: Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sed sitis perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia [I Cor. I, 10]. Secundo, haereticorum describitur superbia, qui in montibus se esse credentes, eriguntur contra scientiam Dei, et iniquitatem in excelsum loquuntur, et ponunt in coelum os suum, qui et ipsi habent populos, habent reges, qui deceptum populum devorant.
13 Tertia interpretatio est: quia supra dixerat, gigantes veniunt, ut impleant furorem meum, gaudentes simul, et contumeliam facientes, ipsorum gigantium describit arrogantiam, et ad puniendos, qui sibi traditi fuerint, in mala parte consensum.
14 Dominus exercituum praecepit militiae belli, venientibus de terra procul a summitate coeli: Dominus, et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram. LXX: Dominus Sabaoth praecepit genti bellicosissimae, ut veniat de terra longinqua a summo ÷ fundamento ** coeli Dominus, et bellatores eius, ut disperdant universum orbem. Fundamentum obelo praenotandum est. In Regum, et Paralipomenon volumine legimus [II Reg. XXIV] [I Par. XXI]. quod ira Dei accensa sit super Israel quando David numeravit populum, et offendit Dominum.
15 In Psalmis quoque scribitur: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, et caetera his similia, pro quo legi in cuiusdam (Basilium intelligit) Commentariis, iram Dei posse intelligi contrariam fortitudinem, cui tradimur ad puniendum, de quo et in octavo psalmo cantatur: Ut destruas inimicum, et ultorem [Psal. VIII, 3]. Possunt bellatores dici qui de terra procul veniunt et a summo coeli, etiam ministri Angeli, qui in mundi consummatione mittendi sunt, ut zizaniorum manipulos faciant, et separatos a frumento incendio praeparent sempiterno [Matth. XIII]. Omnis quoque terra disperditur, quando terrena opera subvertuntur.
16 Sunt et alii Domini bellatores instructi armatura Apostoli, qui quotidie in Ecclesia, quae οἰκουμένη, id est orbis, et habitata intelligitur, disperdant eos, et interficiant, qui eriguntur contra scientiam Dei.
17 (Vers. 6, 7.) Ululate, quia prope est dies Domini, quasi vastitas a Domino veniet. Propterea omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet, et conteretur. Quoniam bellatores Domini venturi sunt, ut disperdant omnem terram, ululate, et agite poenitentiam, quibus poena ventura est. Prope est enim dies Domini, vel consummationis totius mundi, atque iudicii, vel exitus uniuscuiusque de vita.
18 Venit enim a Domino depraedatio, quam nos diximus vastitatem, ut servaremus metaphoram, quia praemiserat bellatores. Cum dies iudicii, vel dormitionis advenerit, omnes manus dissolventur, quibus dicitur in alio loco: Confortamini, manus dissolutae. Dissolventur autem manus; quia nullum opus dignum Dei iustitia reperietur: Et non iustificabitur in conspectu eius omnis vivens [Ps. CXLII, 2]. Unde Propheta dicit in psalmis: Si inquitates attendas, Domine, quis sustinebit [Ps. CXXIX, 3]? Omne quoque cor, sive anima hominis tabescet; et pavebit conscientia peccati sui.
19 Haec est dies formidolosa atque terribilis, de qua et Sophonias loquitur: Metuite a facie Domini: quia prope est dies Domini [Soph. I, 14]. Et rursum: Iuxta est dies Domini magna: prope, et velox nimis. Et Amos: Vae, inquit, qui desiderant diem Domini: utquid vobis dies Domini, quae tenebrae sunt, et non lux (Amos V, 18)? Quodque iuxta LXX additum est: turbabuntur legati, et dolores apprehendent eos: illos legatos interpretari possumus, quos cives miserant adversum eum, qui profectus erat in terram longinquam, ut sibi regnum poteret [Luc. XIX, 27]. Unde ipse loquitur in Evangelio: Inimicos autem, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite coram me.
20 (Vers. 8.) Torsiones et dolores tenebunt: quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum. Cum venerint Domini bellatores de terra longinqua, et omnes manus fuerint dissolutae, et cor pavidum atque contritum; tunc strophomata, quae nos torsiones ventris interpretati sumus, et dolores tenebunt eos, similes doloribus parturientium.
21 Per quae ostenditur torqueri eos propria conscientia, et facies habere combustas eo igne, quem sibi succenderant: quia non possunt dicere: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Ps. IV, 7]; et: Nos omnes revelata facie, gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur [II Cor. III, 18]. Unusquisque stupebit ad proximum suum, videns eum in eisdem esse tormentis, quibus ipse cruciatur.
22 (Vers. 9.) Ecce dies Domini venit crudelis, et indignationis plenus, et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, peccatores eius conterendos de ea. Pro terra Septuaginta τὴν οἰκουμένην, id est, orbem interpretati sunt: pro crudeli, insanabilem. Cum enim dies vel iudicii, vel mortis advenerit, implebitur illud quod in sexto psalmo legitur: In inferno autem quis confitebitur tibi [Ps. VI, 6]? Non est enim illud tempus poenitentiae, sed poenarum. Et in alio loco dicitur: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Ergo absconditur multa Dei misericordia ab his qui adhuc in timore sunt positi, et perfectam Dei non habent charitatem, ut dum crudelem audiunt diem Domini, et insanabilem, et indignationis furorisque plenum, peccare desistant.
23 Ponetur quoque orbis vel terra in solitudinem, et peccatores conterentur de ea, quae prius peccatorum onere gravabatur, ut deletis perditisque sceleribus, habitet et regnet in terra sola iustitia.
24 (Vers. 10.) Quoniam stellae coeli, et splendor earum non expandent lumen suum: obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. LXX: Stellae enim coeli et Orion, et omnis ornatus coeli lumen suum non dabunt [Al. habebunt]: et obtenebrabuntur sole oriente, et luna non dabit lumen suum. Pro eo quod nos interpretati sumus, splendor earum, haud dubium quin stellarum Aquila et Theodotio ipsum verbum posuerunt Hebraicum [Chisileem: Verbum Hebraicum corrumpunt editiones Erasmi et Mariani, legentes Cesile sine affixo pronomine, et antiquam lectionem Hieronymi CHISILEEM omnino vitiantes. MARTIAN. ---Rectius, ut videtur, in Vatic. ms. Xileem. Recole quae de hoc vocabulo supra annotavimus col. 172.] CHISILEEM: pro quo LXX Orionem transtulerunt, addentes de suo, et omnis ornatus coeli, quod obelo praenotandum est.
25 Orionem autem gentilium fabulae dicunt viginti duas habere stellas, e quibus quatuor tertiae magnitudinis sunt, novem quartae, rursum aliae novem quintae, [Et ab aliis, etc. In editis et in aliquot mss. codicibus legimus in singulari, qui ab aliis appellatur Bootes; nempe Orion de quo hic est sermo. Marianus porro Victorius mutat consequentem lectionem: Legimus quoque in iob, Hyadas, etc., atque legendum statuit Pleiadas ex LXX. Sed frustra, cum omnes mss. codices retineant Hyadas, hoc quoque modo legerit S. Hieronymus Iob IX, 9: Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, etc. MARTIAN.] et ab aliis appellantur Bootes. Legimus quoque in Iob, Hyadas, et Vesperum, et Arcturum, et thesauros, sive interiora Austri [Iob. IX, 9], de quibus in suo loco dicendum est.
26 Nec putare debemus apud Hebraeos has stellas his appellari nominibus, quae Graecus sermo resonat et Latinus: sed propria habere vocabula. Sicut enim Deus vocavit lucem, diem; et firmamentum, coelum; et aridam, terram; et congregationes aquarum, maria [Genes. I]; sic et singulas stellas suis appellavit nominibus, quarum proprietatem nostra lingua non exprimit.
27 Scriptum est de Deo in alio loco: Qui numerat multitudinem stellarum: [Idem Vatic., et omnes eas nominibus vocat.] et omnibus eis nomina vocat. Quando igitur dies Domini venerit ad ponendum orbem terrarum in solitudinem, et peccatores de ea penitus auferendos [Ps. CXLVI, 4]; tunc ad comparationem divinae maiestatis, stellae coeli, et omnis splendor earum retrahent lumen suum.
28 Nec mirum est hoc de minoribus stellis dicere, cum etiam sol obtenebrescat in ortu suo, et luna splendorem solitum non habeat. Illud autem quod LXX transtulerunt, quod stellae et Orion, et omnis ornatus coeli obtenebrentur sole oriente, non habet quid signi, sive miraculi [Al. signi miraculum]; hoc enim omni fit tempore, ut orto sole, stellae quae in coelo sunt non appareant. Nec mirum hoc dixisse de sole, cum etiam plena luna, et tota nocte fulgente, pleraque astra non luceant. Esse autem etiam per diem stellas in coelo, probat solis deliquium, quod quando umbra terrae, ut philosophi disputant, et obiecto orbe lunae fuerit obscuratus, clariora in coelo astra videantur.
29 (Vers. 11.) Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitates eorum. Quando visitat et percutit Deus; ad hoc percutit ut emendet. Denique quando vehementer irascitur super eos qui non agunt poenitentiam: Non visitabo, inquit, super filias vestras, cum fuerint fornicatae: et super nurus vestras, cum adulteraverint (Osee IV, 14). E contrario de his qui in Christo credituri sunt, dicitur [Ps. LXXXVIII, 33]: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non auferam ab eis.
30 Et requiescere faciam superbiam infidelium: et arrogantiam fortium humiliabo. LXX: Et perdam iniuriam iniquorum, et iniuriam superborum humiliabo. Verbum Hebraicum GAON, quod perspicue arrogantiam et superbiam sonat, Theodotio et Septuaginta semper iniuriam transtulerunt, sensum magis quam verbum exprimentes: quia omnis superbus promptus est ad iniuriam.
31 Ergo propterea Dominus visitat super orbis mala, et contra impios iniquitates eorum, ut comprimat arrogantiam superborum, et superbiam fortium humiliet. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I. Pet. V). Et in Proverbiis legimus: Ante contritionem elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur [Prov. XVI, 18]. Semper superbiam ruina sequitur, et humilitatem gloria: Qui enim se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XIV]. Legimus in alio loco: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo [I. Cor. I, 19]. Non quod vera sapientia et vera prudentia perdantur a Domino, sed falsi nominis scientia: qui sibi thesaurizant linguam mendacii, et deficiunt scrutantes scrutinio, et inveniunt nihil, loquentes iniquitatem in excelsum, et ponentes in coelum os suum.
32 Unde proprie haereticorum superbia, veritatis iniuria nominatur.
33 (Vers. 12.) Pretiosior erit vir auro: et homo mundo obrizo. LXX: Et erunt qui derelicti fuerint, honorati magis quam aurum excoctum: et homo honorabilior erit lapide Sophir. In consummatione mundi, quando orbis redactus fuerit in solitudinem, et obtenebratus sol in ortu suo, et luna splendorem suum non dederit, tanta fient ab Antichristo signa atque portenta, ut iniquitate crescente, refrigescat charitas multorum, ad decipiendos etiam si fieri potest electos Dei [Matth. XXIV]. Tunc pretiosior erit vir auro, quod Hebraice dicitur PHAZ, et Aquila interpretatus est [Legimus, sive emendamus κιῤῥὸν ad fidem Vatic. ms. cui et plures alii Martianaeo inspecti concinunt, Latinis litteris praeferentes Cirron. Sic et Drusius legendum antea monuerat ex antiquo suo libro; reque ipsa sic alibi quoque interpretatus est Aquila, puta Prov. VIII, 19. Denique ipse Hieronymus, lib. de Nominibus, ex Ieremia, Ophaz, inquit, obrizum. Est autem genus auri, quod Graeci κιῤῥὸν vocant. Nec dissentit vocis etymologia. quod coloris optimi, atque sanguinei sit, siquidem κιῤῥὸν gilvum et rufum, et rubro vino similem colorem sonat. Nihilominus Martian. retinuit mendose πύῤῥον.] κιῤῥὸν, quod coloris optimi atque sanguinei est; et homo mundissimo obrizo, quod Hebraice dicitur OPHIR, et Aquila transtulit σπήλωμα ὀφεὶρ, quod nescio quid volentes LXX interpretati sunt, lapidem de Sophir. Est autem Indiae locus, in quo aurum optimum nascitur; sicut in Genesi legimus de fluvio Phison: Iste est qui circumit omnem terram Evila, ubi est aurum; et aurum terrae illius optimum: et ibi est carbunculus et lapis prasinus [Genes. II, 11]. Pretiosior autem intelligitur, pro eo quod est rarior.
34 Omne enim, quod rarum est, pretiosum est, sicut et in Samuelis volumine legimus: Et sermo Domini pretiosus erat in Israel [I. Reg. XXXI].
35 (Vers. 13.) Super hoc coelum concutiam, et movebitur terra de loco suo. LXX: Coelum enim furiet, et terra movebitur a fundamentis suis. Cum pretiosior fuerit vir auro, et homo mundo obrizo, et impletum quod scriptum est: Putas cum venerit Filius hominis, inveniet fidem super terram [Luc. XVIII, 8]? tunc et coeli movebuntur et terra.
36 Coelum enim et terra pertransibunt, non sua voluntate, et proprio arbitrio, ut plerique aestimant, animantia ea esse credentes; sed propter indignationem Domini exercituum, et propter diem furoris eius, qui respicit terram, et facit eam tremere. Unde hoc quod in LXX dicitur, coelum enim furiet, μετωνυμικῶς accipiendum pro his, qui versantur in coelo, quomodo si dicamus, omnis civitas conclamavit, et obviam iudici urbs universa processit.
37 Fundamenta vero terrae et in Proverbiis legimus: Deus sapientia fundavit terram [Prov. III, 19]. Et ad Iob loquitur Dominus: Ubi eras quando fundabum terram [Iob. XXXVIII, 4]? Non quod terra habeat fundamenta profunda mole deiecta; sed voluntas et potestas Dei, qua omnia continentur, fundamenta illius appellanda sunt.
38 Ipse enim super maria fundavit eam, et super flumina collocavit eam, et ipse appendit eam super nihili [Ps. XXIII] [Iob. XXVI].
39 (Vers. 14-16.) Et erit quasi damula fugiens, et quasi grex ovium, et non erit qui congreget: unusquisque ad populum suum convertentur, et singuli ad terram suam fugient. Omnis qui inventus fuerit, occidetur, et omnis qui supervenerit, cadet in gladio. Infantes eorum allidentur in oculis eorum; diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. Coelo terraque commotis, fugiet diabolus coluber tortuosus, vel omne dogma contrarium veritati, quod in magistros ac discipulos scinditur, quorum priores [Origenes ab Hieronymo Latine redditus, tractatu secundo in Cantic. Cantic: Ab eo, inquit, quod acutius videat, id est, ὀξυδερκέστερον, dorcas appellata est. Vide quae in eum locum annotamus tom. III. col. 528.] propter ὀξυδέρκειαν, Graeco sermone Dorcades, id est, Capreae nuncupantur sequentes quasi bruta animalia; et huc atque illuc errantia non habent qui [Vatic., qui eas congregent.] eos dirigant: perdiderunt enim eum, de quo scriptum est: A domino gressus hominis diriguntur [Prov. XX, 24]: qui liberati a magistris pessimis convertentur ad populum suum, et singuli ad terram suam fugient, de qua orti sunt: qui vero inventus fuerit, occidetur, sive iugulabitur.
40 Hoc autem non solum in consummatione mundi, sed usque hodie fit in Ecclesia: quando magistris superatis, grex deceptus revertitur ad populum, et ad terram suam; et in eo quod invenitur, occiditur, ut haereticus esse desistat, et quicumque supervenerit, cadet in gladio spirituali. Tunc infantes eorum et parvulos, qui nondum ad perfectam venerunt erroris aetatem, allident in oculis magistrorum, diripientque eorum [Idem, diripientque eorum Ecclesias, et uxores violabuntur prava sapientia, et doctrina perversa.] domos, et uxores eorum violabunt, pravam sapientiam et doctrinam perversam.
41 Unde pro huiusmodi patribus quorum interficiendi sunt parvuli, debemus orare et dicere: Da eis, Domine. Quid dabis eis? Vulvam sterilem, et ubera arentia (Osee IX, 4). Parturierunt enim iniquitatem, conceperunt dolorem, et genuerunt iniustitiam.
42 (Vers. 17, 18.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint: sed sagittis parvulos interficiant, et lactentibus uteri [Vulg. uteris] non misereantur, et super filios non parcet oculus eorum. Invenimus in Genesi [Genes. X] quod Madai auctor gentis Medorum fuerit, qui interpretatur mensura, sive a potente, vel forti. Igitur contra Babylonios, qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo ministri ad puniendum fortitudinis: ut reddant unicuique secundum opera sua. In qua enim mensura mensi sunt, remetietur eis. Mensuram agitatam atque concussam et plenam et supereffundentem restituent in sinus eorum [Matth. XVI, ] [et Luc. VI]. Qui nec argentum nec aurum, id est, nec eloquii pulchritudinem, nec acumen ingenii, in quibus sibi ante plaudebant, recipient: sed poenis afficient traditos; et parvulis ac lactentibus uteri non miserebuntur, ut magis misereantur.
43 Atque utinam et nos suscitemur a Domino, et haec nobis detur potestas, ut nec argentum nec aurum velimus eloquentiae et sapientiae saecularis: sed filios haereticorum, et omnium qui decepti sunt, interficiamus sagittis spiritualibus, id est, testimoniis Scripturarum: et qui lacte nutriuntur erroris, absque ulla misericordia trucidentur, ut clementi crudelitate pereant, nulliusque misereamur infantiae, et illa beatitudine digni simus: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram!
44 (Vers. 18 seqq.) Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham. Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs: nec pastores requiescent ibi: sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; et respondebunt ibi ululae in aedibus
Hieronymus HOME



>>> Hieronymus, in Isaiam, , XIV
monumenta.ch > Hieronymus > 13