Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 5, CAPUT XXIII
1 | (Vers. 1.) Onus Tyri. Ululate naves maris, quia vastata est domus, unde venire consueverant: de terra Cethim revelata est eis. Tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis. Manifestius et plenius Ezechiel propheta et subversionem Tyri, et causas subversionis exponit, dicens: Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem: Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me, implebor, deserta est. |
2 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans, et dissipabo muros Tyri, et destruam turres eius, et radam pulverem eius de ea [Ezech. XXVI, 2, et seqq.] Quae autem istae sint gentes multae, quae inundabunt Tyrum sicut mare fluctuans, nominatim in consequentibus docet: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab Aquilone, regem regum, cum equis, et curribus et equitibus, et coetu populoque magno. |
3 | Filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet: et circumdabit te munitionibus: et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum, et vineas atque arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua, et caetera quae usque ad finem visionis sequuntur. |
4 | Nam et in alia prophetia, quae adversum Aegyptios cernitur, eadem Scriptura contexit: Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus, et merces non est reddita ei, neque exercitui eius de Tyro [Ezech. XXIX]. Per quae significat multo tempore ab exercitu Babylonis aggerem comportatum, ut quod postea fecit Alexander, insulam continenti terrae socians, ille ante facere sit conatus (Quint. Curt. lib. IV). Quomodo ergo adversus Babylonem et Philistiim, et Moab, et Aegyptum, et Idumaeos et Ismaelitas, supra Dei comminationem legimus, quod insultaverint captivitati populi eius, ita etiam nunc adversum Tyrum inimicam, et insultatricem subversionis Ierusalem prophetia texitur, quod etiam ipsa ab eodem hoste sit destruenda. Legimus [Al. Legamus] Graecorum historias, et maxime eorum qui Assyriae gentis bella describunt; ibique reperimus post captivitatem Ierusalem, Palaestinos, et Arabas, et Damascenos, ac deinceps Aegyptios fuisse subversos. |
5 | Quod autem semper hae gentes, et praecipue Tyrus impugnaverit Israel, et in illius subversione laetata sit, Amos propheta in exordio sui voluminis explicat [Amos. I], et breviter laudes Deo canens Psalmista declarat: Deus, quis similis erit tibi [Al. tui]? ne taceas, neque compescaris, Deus. Quoniam ecce inimici tui sonuerunt: et qui te oderunt, extulerunt caput. |
6 | Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Dixerunt, Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra. Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt, tabernacula Idumaeorum, et Ismaelitae, Moab, et Agareni, Gebal, et Ammon, et Amalech, alienigenae cum habitantibus Tyrum [Ps. LXXXII, 1 et seqq.]. Ex quibus omnibus discimus, pondus irae Dei super Tyrum venisse meretricem, quae hic sub specie scorti, in Ezechiel sub navis translatione describitur [Ezech. XXVI]. Ululate, inquit, naves maris. Pro quo in LXX legimus Carthaginis: et habetur in Hebraeo THARSIS: de quo et in Iona propheta, et in quadam epistola disputavi. Possumus autem, quia Carthago Tyriorum colonia est, in praesenti loco Tharsis, non mare generaliter, sed et Carthaginem accipere: quod nequaquam de Africa naves Tyrum veniant, nec de terra Cethim, quam Cyprum quidam interpretantur: usque hodie enim est apud eos urbs Citium, de qua et Zeno Stoicae sectae Haeresiarches fuit: quamquam plerique nostrorum, et maxime Machabaeorum principium, Cethim Italiae Macedoniaeque insulas arbitrentur. |
7 | Hoc enim Scriptura commemorat, quod Alexander rex Macedonum egressus sit de terra Cethim. Insulam quoque nominans, non mentitur: postea enim a Nabuchodonosor, vel Alexandro terrae continens facta est, propter expugnationem multis in brevi freto aggeribus comportatis. Negotiationem quoque Sidonis appellat, iuxta sequentem versiculum, in quo ait: Erubesce, Sidon. Tradunt enim historiae, quod Tyrus colonia Sidonis sit. |
8 | (Vers. 3.) Transfretantes mare repleverunt te, in aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius. Tyrum negotiatione gaudere, et totius orbis esse emporion, et praesentia tempora probant, et Ezechiel lato sermone describit. Quod autem negotiatores in subvehendis mercibus transfretent maria, nemo est qui dubitet; nec tantas habet opes ipsa urbs de terra regionis suae, quae valde angusta est, et Galilaeae, Damascique finibus premitur, quantas de subvectione navium. |
9 | Nilus omnis, et Aegypti fertilitas e vicino infunditur Tyro. Pro Nilo, quod apud Hebraeos legimus SIOR, LXX et Theodotio negotiatores interpretati sunt; quod verbum, turbidum, et per hoc Nili aquas significat, Ieremia testante, quid tibi, et Aegypto, ut bibas aquas Geon [Ierem. II, 18]: pro quo in Hebraico habetur Sior, id est, turbidas. |
10 | (Vers. 4.) Erubesce, Sidon: ait enim mare fortitudo maris, dicens: non parturivi, et non peperi, et non enutrivi iuvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. Dixi supra coloniam Sidoniorum esse Tyrum. Audi igitur, mater, cuncta simul contra filiam tuam maria clamantia, et quodammodo vocem emittentia, quae per naturam loqui non valent: frustra divitias comportavi: sine causa de toto orbe in Tyrum opes contuli: illa dives, illa luxuriosa, et populorum quondam gaudens multitudine, in qua nascebatur turba mortalium, caterva puerorum, iuventutis examina, cuius plateae virginum, et infantium, ac iuvenum, et puellarum lusibus perstrepebant: nunc ad solitudinem redacta est. |
11 | Fieri autem προσωποποιΐας ex rebus mutis solemne est. |
12 | (Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto; dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod Aegyptii postquam audierint potentissimam, et vicinam gentem, longa obsidione deletam, sciant etiam sibi interitum propinquare. |
13 | (Vers. 6.) Transite Maria, ululate qui habitatis in insula. Rursum pro mari et Tharsis LXX Carthaginem transtulerunt. Legimus in historiis Assyriorum, obsessos Tyrios postquam nullam spem evadendi videbant, conscensis navibus fugisse Carthaginem, seu ad alias Ionii Aegaeique maris insulas. Unde et in Ezechiel dicitur: Merces non est reddita ei, neque exercitui eius de Tyro [Ezech. XXIX]; eo quod omnes urbis opes translatae sint [Al. sunt], et nobiles quique eam vacuam dereliquerint. |
14 | (Vers. 7.) Numquid non haec vestra est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Arguit superbiae Tyrum, quod in conditionis suae antiquitate sit gloriata, et non respexit ad Deum: sed nomina patrum recolens, se aeternam putaverit. |
15 | Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. Eos dicit, qui in urbe remanserant, et captivi ducti sunt in Babylonem. |
16 | (Vers. 8.) Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam? Rursum lege Ezechiel [Ezech. XXVII], et quantae gloriae Tyrus fuerit, ex principis eius lamentatione cognosces. Coronatam vocat eam, quod sicut rex inter plurimam hominum multitudinem ornatum diademate erigit caput: ita Tyrus fulgens et excelsa opibus, auroque et gemmis et serico ac purpura nitens, regina sit in cunctis gentibus aestimata. |
17 | Cuius negotiatores principes, institores eius inclyti terrae. Miramur legatum Pyrrhi quondam dixisse de urbe Romana, Vidi civitatem regum. Ecce multo ante illa tempora negotiatores et institores Tyri, principes et inclyti describuntur: ut per haec ostendatur opulentiae magnitudo, cum negotiator Tyri alterius verbis esse rex possit. |
18 | (Vers. 9.) Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae: et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. Quia supra interrogantis more dixerat: Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam? Nunc ipse respondit: non fatorum, ut stulti putant, sic fila deducta sunt: non fortunae cucurrit rota, sed Dei iudicio et ipsius voluntate perfectum est, qui superbis resistit, et humilibus dat gratiam [Iacob. IV]: et commonet arrogantes conditionis suae, ut discant potentiam eius per miseriam, cuius clementiam per beneficia sentire noluerant. |
19 | (Vers. 10.) Transi terram tuam quasi flumen, filia maris: non est cingulum ultra tibi. Sicut, inquit, fluvius, sive ut in Hebraico significantius habet, rivulus, hoc enim dicitur IOR, facile transitur pede: ita et tu terram tuam, in captivitatem ducta, transibis, o filia maris, vel quia insula es, vel quia supra de te scriptum est: Dixit mare fortitudo maris, non parturivi, et non peperi. Quodque infert, non est cingulum ultra tibi, quem sensum habeat, apertius Symmachus docet, non poteris ultra resistere, id est, non habebis vires, nec accinctos ad pugnandum lumbos tuos, ut possis adversariis contraire. |
20 | (Vers. 11.) Manum suam extendit super mare, conturbavit regna. Quis extendit manum? haud dubium ex ipsa sermonis continentia quin Deus, de quo supra dixit: Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae. Extendit ergo manum suam super omnia maria, saeculum orbemque significans, et conturbavit universas gentes, inter quas, et tu, Tyre, turbata es, sive super mare, in quo proprie sita es. |
21 | (Vers. 12.) Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes eius. Ostendit quod sit mare, super quod extenderit Dominus manum suam, dicens: Mandavit adversus Chanaan. Tyrus enim in terra Chanaan condita est. Lege Scripturas, maximeque Evangelium [Marc. VII], ubi Syrophoenissa interpellans pro filia, egreditur de terra Chanaan, quae dicitur mulier Chananaea. |
22 | Simulque quia dixerat: Extendit manum suam, ne operantem membris, et officio corporali crederes Dominum, adiecit, mandavit, ut Dei fecisse, iussisse sit. |
23 | (Vers. 13.) Et dixit: Non adiicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens, virgo filia Sidonis, in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. Deus, qui cogitavit detrahere superbiam omnis gloriae, qui mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes eius, ipse dicit, Nequaquam ultra gloriaberis, et in tua confides potentia. |
24 | O virgo filia Sidonis, id est, colonia Sidoniorum, fugies quidem navibus ad insulas Occidentis, seu in Cyprum, et caeteras Macedoniae Graeciaeque terras, sed et ibi, adversante Deo, requiem invenire non poteris. Alioquin, omnis vagus atque in orbe peregrinus, et incertarum sedium, semper in angustia, iugiter in moerore est. |
25 | (Vers. 13, 14.) Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam in captivitatem, traduxerunt robustos eius, suffoderunt domos illius, posuerunt eam in ruinam. Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra. Quia supra dixerat: Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum: et iterum, Transi terram tuam quasi flumen, duplexque fuit populus Tyri, eorum qui fugerant, et transfretaverant in Cethim, et eorum qui in urbe remanserant, ad utrumque loquitur. |
26 | De his qui fugerant, supra ait: In Cethim consurgens transfreta, ibi quoque non erit requies tibi. De his qui remanserant, et ducti sunt in captivitatem: Ecce, inquit, accolae terrae Chaldaeorum, cuius potentiam nulli populi ante habuerunt, et quae ab Assyrio fundata est, transduxerunt robustos Tyri. Suffoderunt non solum muros, sed et cuncta habitacula civitatis, posueruntque eam in ruinam. |
27 | Quia igitur alii fugerunt, alii capti sunt, ululate, naves, vel maris, vel Carthaginis; negotiatio enim, et colonia vestra deleta est. Simulque considera, quomodo laudaverit Chaldaeos. Non dixit, talis populus ultra non erit: potentius quippe, et durius regnum est Romanorum; sed, ante non fuit. Qui priora negavit, concessit sequentia. |
28 | (Vers. 15.) Et erit in die illa, in oblivione eris, o Tyre, septuaginta annis, sicut dies regis unius. Ab hoc loco usque in finem huius prophetiae, Tyro prospera nuntiantur, quod debeat agere poenitentiam, quod iterum exstruenda sit, quod septuaginta tantum annis, quibus et templum Dei desolatum fuit, Tyri subversio maneat: ut cuius ruinis insultabat, et ruinarum eius tempus imitetur. |
29 | Septuaginta autem annos unius regis, multi putant Nabuchodonosor dici, quibus regnum gentis Assyriae in Ierusalem permanserit. Alii generaliter pronuntiatum, quod qui longum regnandi tempus habuerit, septuaginta annos transire non possit. |
30 | (Vers. 16.) Post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis. Sume citharam, circumi civitatem, meretrix oblivioni tradita, bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. Quia cum plurimis gentibus fornicata es, et desolatam te nudamque et captivitatis squalentem sordibus, amatores pristini contempserunt, assume nunc citharam, congemina carmina, circumi civitatem, plange lupanar pristinum, et antiqui erroris vestigia lacrymis lava, ut possis Dei in te misericordiam provocare. |
31 | (Vers. 17.) Et erit, post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad merces suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae. Haec omnia iuxta historiam expleta esse, consonis Graecorum, et Phoenicum litteris indicatur, quod post LXX annos instaurata, ad potentiam pristinam sit reversa, et negotiatio universarum gentium fuerit, quas ego puto fornicationes appellari, ut quomodo qui fornicatur, ad lupanar ingreditur, et mercedem stupri tribuit: sic et instator, de toto orbe concurrens, pulchritudinem urbis quasi meretricis impleverit. |
32 | (Vers. 18.) Et erit negotiatio eius, et merces eius sanctificatae Domino: non condentur, neque reponentur. Quia his qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate, et vestiantur usque ad vetustatem. Haec secundum historiam, necdum facta comperimus, nisi forte putandum est, quod post aedificationem Ierusalem, et instaurationem Tyri, amicae inter se fuerint civitates, et ad templum Dei crebro Tyri dona transmiserint: sicut et in Ezra legimus (Esdr. XIII, 16), quod Tyrios qui pisces vendebant, in sabbato abegerit, et introire urbem non permiserit: atque ex uno mercimonio, etiam de caeteris aestimandum sit. |
33 | Iudaei cassa in futurum vota differunt, post Antichristum in mille annis haec explenda memorantes. Nec mirum si ista confingant, qui spreta veritate Christi, organum diaboli Antichristum recepturi sunt, cum etiam Christiani iudaizantes, de mille annorum beatitudine haec dicta contendant. Ego autem quomodo in visione Babylonis sub typo eversionis eius, consummationis tempus intelligo, et in Aegypto destructis idolis altare Domini collocatum, ad Christi tempus refero, et in visione Moab, thronum Salvatoris in terra eius positum recognosco, et in Damasci caeterisque visionibus omnibus, nostrorum esse temporum sacramenta non dubito: ita et in visione Tyri, quae extrema est, christianae felicitatis tempus interpretor: quod postquam aedificata est, et recepit pristinum statum, et omnis negotiator in antiquam consuetudinem, portum eius ingressus est, et mercimonia, et labor eorum Domino dedicentur. Cernamus in Tyro exstructas Christi Ecclesias, consideremus opes omnium, quod non reponantur, nec thesaurizentur, sed dentur his qui habitant coram Domino, qui servientes altari participant cum altari [I Cor. IX]. Ministrant autem Tyrii non ad divitias, nec ad cumulandas sacerdotum opes, sed ad victus necessaria suppetenda: ut, iuxta Apostolum, habentes victum atque vestitum, his contenti simus [I Tim. VI]. Et nota quod non dixerit negotiationes, et merces Tyri sanctificatas Domino his dandas qui habitaverint Ierusalem sicut Iudaei arbitrantur; sed qui fuerint coram Domino, qui serviunt ei. |
34 | Sic enim et Dominus constituit, ut qui Evangelium praedicant, vivant de Evangelio [I Cor. IX]. Servire autem Domino, et habitare coram eo, non est loci, sed meriti. Hucusque visiones Isaiae, sive onera quae certis gentibus imposuit, ut iussisti, et ut nos quivimus, historica interpretatione disseruimus, Hebraicae tantum veritatis prementes vestigia. Quae sequuntur, ad omnes pertinent nationes, et generaliter ad totius mundi consummationem. |
35 | De quibus nec tu petisti, ut scriberem, nec mihi otiosum fuit, ut ex superfluo non quaesita dictarem, qui quaesita vix scripsi. |