monumenta.ch > Hieronymus > 22
Hieronymus, in Isaiam, , XXI <<<     >>> XXIII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 5, CAPUT XXII

1 (Vers. 1.) Onus vallis Visionis. LXX, licet non habeatur in Hebraeo, manifestius transtulerunt, verbum vallis [In Vatic., verbum vallis visionis Sion.] Sion. Haec enim civitas seminarium prophetarum est, in qua exstructum Templum, et Visiones Domini multiplicatae sunt. Quia ergo inter caeteras gentes ponitur, et reputatur una de plurimis, nequaquam mons appellatur, iuxta illud propheticum: Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob [Ps. LXXXVI, I]; sed vallis, ex eo quod humiliata sit.
2 Aliis verbis hoc ipsum Ieremias loquitur: quando accepit calicem plenum vini, et dat universis gentibus, ac novissime porrigit Ierusalem, ut bibat, et vomat, et ruat, et insaniat: significans a Babyloniis, et hanc esse vastandam [Ierem. XXV]. Quod plenius Regum et Ieremiae narrat historia. Ex quo intelligimus omnium creatorem aequaliter esse Deum, et eodem cuncta dispensare iudicio, iuxta illud quod ipse loquitur per Amos: Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii Israel? ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene? Ecce oculi Domini super regnum peccans (Amos IX, 7). Ne putarent Iudaei idcirco se meritorum habere privilegium, quia educti essent de Aegypto, dicit etiam caeteras gentes ad alias terras suo imperio fuisse translatas.
3 Quidnam tibi quoque est, quia ascendisti et tu omnis in tecta, clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans? Referebat mihi Hebraeus, praesentem Visionem non pertinere ad illud tempus, quo Nabuchodonosor Ierusalem cepit, et Sedechiam vinctum oculisque privatum duxit in Babylonem; sed ad Sennacherib tempora, quando Sobna Pontifex magnam partem prodidit civitatis, et tantum Sion, id est, arx et Templum, ac nobiles remanserunt, in exemplum Romanae urbis, quae irruentibus Gallis, patricios et florem iuventutis in arce servavit.
4 Nos autem possumus, et de Babylonia captivitate dicere: quamquam Eusebius omnia ad Christi adventum referat, et putet Vespasiani Titique temporibus fuisse completa. Carpamus ergo singula, triplicem expositionem breviter attingentes. Quidnam tibi quoque est? quid habes, inquit, Sion, quod etiam tu ascendisti omnis in tecta? Quando dicit, etiam tu, ostendit quod caeteri prius ascenderint.
5 Num et tu reputata es inter gentes, quae ab hostibus obsideris, et tecta conscendis plena ululatus et planctus miserabilium feminarum, urbs quondam regia?
6 (Vers. 3.) Interfecti tui non interfecti gladio, nec mortui in bello. Cuncti principes tui fugerunt simul: dureque ligati sunt. Omnes qui inventi sunt, vincti sunt pariter: procul fugerunt. Si ad Sennacherib tempora referas, quando ex parte capta est civitas, recte dicuntur non fuisse victi gladio, nec occisi in bello, sed proditione, aliis ex urbe fugientibus; aliis, quos hostis oppressit, vinculis alligatis. Sin autem ad Babyloniam captivitatem, quod et verius est: dicemus quod non pugna, sed obsidione superati sint.
7 Quod si in adventu Christi, iuxta Eusebium, tropologice intelligere volueris: dices eos interfectos non gladio, sed infidelitate, omnesque principes eorum recessisse a Deo, et peccatorum funibus alligatos, nec quemquam fuisse de Pharisaeis, qui non diaboli retibus alligatus sit.
8 (Vers. 4.) Propterea dixi, recedite a me, amare flebo: nolite incumbere, ut consolemini me super vastitatem filiae populi mei. Si in vastitate Babylonis lacrymatur Propheta lugentis affectu, et dicit: Angustia possedit me, sicut angustia parientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem, emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum, quanto magis nunc in urbis suae ruina nullam accipere consolationem potest, totum se planctibus tradens!
9 (Vers. 5.) Dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum Domino Deo exercituum in Valle visionis. Reddit causas iuxta triplicem intelligentiam, quare dixerit: Recedite a me, amare flebo; quia conculcata sit Sion, mons quondam visionum, et nunc vallis fletuum.
10 (Vers. 6.) Scrutans murum, et magnificus super montem: et Elam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. Describitur Babylonis exercitus intrans urbem, templum occupans, et quadrigis per plateas superbus incedens. Quodque auratos postes, et marmorum crustis vestitos parietes, clypeus, qui alia solet tegere, nudaverit, eleganter in Hebraeo resonat, sensusque pulcherrimus est, quod scutum non protexerit quempiam, sed nudaverit: eo quod per robur militum omnes opes erutae sint.
11 Sin autem Elamitae ponuntur in praelio, quae urbs Assyriorum est: non potest referri ad tempora Romanae subversionis, nisi forte cuncta allegorice interpretemur.
12 (Vers. 7-9.) Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. Et revelabitur operimentum Iudae, et videbis in illa die armamentarium domus saltus, et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt. Manifeste captivitatem describit, quae undecimo anno regis Sedechiae facta est, de qua et Ieremias loquitur: Ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus, et venient, et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem, et super omnes muros eius in circuitu [Ierem. I, 15]. Quod ne putemus voce praedictum, et opere non expletum, idem Ieremias ait: Undecimo anno Sedechiae, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas, et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media [Ier. XXXIX, 2]. Tunc ergo in circuitu civitatis Ierusalem, innumerabilis est fusus exercitus, et aperta sunt Sancta sanctorum, et armamentarium, quod nemore consitum erat, hostili populatione reseratum, et per cunctas urbis partes divisis muris hostis ingressus est.
13 (Vers. 10, 11.) Et congregastis aquas piscinae inferioris, et domos Ierusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. Et lacum fecistis inter duos muros, [Alit. ad aquam, quam praefert et Victor. lectionem.] et aquam piscinae veteris: et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem illius de longe non vidistis. Narrat quomodo obsidioni paraverint civitatem, et aquas inferioris piscinae, quae capi poterant, ad superiorem [Vatic., ad superiorem munitioremque transtulerint.] munitionem transtulerint, destructisque domibus, muros aedificaverint, et per singulas cognationes, quae domus quantum aquae deberet accipere, dinumerarint, fecerintque cisternam inter duos muros, et piscinam veterem instaurarint ad servandas aquas: et non magis Dei invocaverint auxilium, qui conditor urbis sit, piscinaeque Dominus; quasi aliis verbis dixerit: Fiduciam habuistis in homine, et non in Deo, qui factor est hominis.
14 Quidam iuxta mysticos intellectus piscinam veterem, Legis umbram intelligunt, et inter duos muros, novum videlicet et vetus Testamentum, aedificatum lacum Pharisaeorum traditionibus atque mandatis, qui aquas continere non possit: et non respexisse eos ad Filium Dei, nec illius praesentiam credidisse quem olim non viderint, quia semper Dei praeceptis increduli fuerint.
15 (Vers. 12-14.) Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illaad fletum, et ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci. Et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos, et iugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur, et revelata est in auribus meis Domini exercituum. Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. Captivitate praesente et obsessa Ierusalem, cum ferrum, fames, sitis urgeret urbem, Ieremias ad poenitentiam populum provocabat [Ierem. XXXIV], et e contrario reges ac principes, et vulgus miserabile desperatione pereuntium se tradebat epulis.
16 Nihil autem sic offendit Deum quam post peccata erecta cervix, et ex desperatione contemptus. Quod et per Amos loquitur: Super tres et quatuor impietates non aversabor eum; quod et cogitaverit, et fecerit, et non egerit poenitentiam: insuper et docuerit malum. Unde et nunc dicitur: Si dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini (Amos I, 4). Putant allegorici Interpretes de passione Christi esse praedictum, quod vocaverit Deus etiam post crucem Domini Salvatoris infelicem populum ad poenitentiam, et nihilominus ille se desperationi tradiderit, et voluptati. Principium quippe istius visionis, in quo ait: Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans, ad illud tempus referunt, quando a Pharisaeis populus incitatus, pari contra Iesum voce resonabat: Crucifige, crucifige talem: non habemus regem nisi Caesarem [Ioan. XIX, 6, 7]. Huius testimonii exemplo etiam Apostolus abusus est, scribens ad Corinthios de resurrectione: Si mortui non resurgunt, manducemus, et bibamus, cras enim moriemur [I Cor. XV, 32].
17 (Vers. 15 seqq.) Haec dicit Dominus Deus exercituum: vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum Templi, et dices ei: quid tu hic? aut quasi quis hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum? Excidisti in excelso memoriam, diligenter in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet: sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi amictum sic sublevabit te.
18 Coronans coronabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam, et spatiosam: ibi morieris, et ibi erunt currus gloriae tuae; ignominia domus Domini tui. Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Et erit in die illa, vocabo servum meum Eliacim filium Helciae. Et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu eius: et erit quasi pater habitantibus Ierusalem et domui Iuda.
19 Et dabo clavem domus David super humerum eius, et aperiet, et nemo erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris sui. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera: omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
20 In die illo, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est. Supra diximus Sobnam fuisse pontificem, qui Assyriis prodidit civitatem. Sed quia hoc [Euseb. ait: Ἒλεγε τοίνυν ὁ Ἑβραῖος ἀρχιερέα γεγενῆσθαι τὸν Σομνὰν τρυφητὴν τινα, καὶ τὸν βίον ἄσεμνον ἂνδρα, ὡς καὶ προδοῦναι τὸν λαὸν, etc.] traditionis est Hebraicae, et Scriptura non loquitur, intelligamus eum superbum, tumidum, et voluptuosum, suisque pedibus populos conculcantem: et quia fecerit cuncta quae Propheta describit, sacerdotium eius ad Eliacim filium Helciae fuisse translatum, ut illo eiecto, novus Pontifex fieret.
21 Ex quo intelligimus, omni studio superbiam declinandam, quae offendit Deum, et ne pontificatus quidem privilegio tuta esse potest. Iste est Sobna (sicut quidam putant) et Eliacim, de quibus idem Propheta subtexuit: Misit rex Assyriorum Rabsacem de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi: et stelit in aquaeductu piscinae superioris, in via agri fullonis, egressusque est ad eum Eliacim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Iohae filius Asaph a commentariis [Isa. XXXVI, 2 et seqq.]. Iubetur ergo ingredi Propheta ad pontificem, qui habitabat, iuxta LXX, in pastophorio; iuxta Aquilam, in tabernaculo: pro quo sequens Hebraicam veritatem Theodotion ait: Ingredere ad Socen istum, quod interpretari potest, aequum et rectum (ut scilicet κατὰ ἀντίφρασιν, iniquus intelligatur et pravus), ad pontificem templi, et dices ei: Qui habitas in domo Dei, cuius scelera in tota civitate bacchantur, cur securus es in operibus tuis, quasi non verearis captivitatem: excidisti tibi in petra sepulcrum, et tam superbe aedificasti, ut ambitio te et in morte sequeretur? Audi quae sit in te Domini sententia: quomodo gallus gallinaceus humero portantis aufertur, et singuli hominum levant in scapula pallium suum: sic tua facilis erit in captivitatem translatio.
22 Habebis coronam non laminae aureae, et sanctificationis Domini, sed tribulationis et angustiae. Sicut enim pila si mittatur in proclive, stare non potest, sed veloci cursu volvitur: ita et tu ad terram latissimam deduceris, quam aut Aegyptum, aut Babyloniae campos intelligamus, ibique morieris: et ibi erunt currus gloriae tuae, omnes potentiae et opes, quibus nunc fultus incedis. Ibi senties ignominiam domus Domini tui: quia propter opera mala, et violatum Templum Dei tui ista patieris.
23 Detraham te de gradu tuo, et de pontificatus officio proiiciam, et pro te Eliacim servum meum filium Helciae induam vestimentis tuis, et cingulo tuo decorabo: sicut Eleazar vestimentis Aaron patris indutus est. Ipsi dabo potestatem Templi, qui habeat populum non subiectum sibi quasi servum, sed amatorem sui quasi filium. Ipse accipiet clavem domus meae, et in suo portabit humero, ipse habebit caeremoniarum omnium potestatem.
24 Et quomodo paxillus si figatur in pariete Templi, et in loco firmissimo collocetur, omnia vasa sacerdotum et Levitarum, tam quae in sacrificiis necessaria sunt, quam omnis generis musicorum, suspenduntur in eo: sic omnis populus ex Eliacim servi mei potestate pendebit. Quod autem ait: In die illa auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est, multi ad Sobnam referunt, quod Eliacim infixa paxillo, prior paxillus qui infixus fuerat, corruat. Sed quia sequitur: Et peribit quod pependerat in eo: quod deiecto Sobna, nequaquam factum est, intelligimus hoc dici, quod deposito Sobna, Pontificatum acceperit Eliacim, cuius sacerdotii dignitatem subvertit extrema captivitas.
25 Qui iuxta ἀναγωγὴν cuncta accipiunt, volunt in Sobnae Pontificatu Iudaeorum sacerdotium cadere, et in successione Eliacim, qui interpretatur Deus resurgens, Evangelici cultus sacramenta monstrari: ita ut hoc quod sequitur: In die illo, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur et cadet, ad prioris populi ruinam pertineat. Nemo autem dubitat, et iuxta historiam, et iuxta allegoriam, quia paxillum dixerat, servari metaphoram in suspensione vasorum diversi generis: et quod prioribus fractis, alia suspendantur.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , XXI <<<     >>> XXIII
monumenta.ch > Hieronymus > 22