Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 5, CAPUT XXI
1 | (Vers. 1.) Onus deserti maris. Nisi in consequentibus huius capituli legerem: Babylon dilecta facta est mihi in miraculum. Et iterum: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terra. Et supra: Ascende Elam, et obside Mede: dubitarem quod esset hoc Pondus, quod deserto mari imponitur: Perspicuum ergo est, quod desertum mare Babylon appellatur, Ieremia dicente ex persona Dei: Et desertum faciam mare eius, et siccabo terram illius, et erit Babylon in tumulos arenarum [Ierem. LI, 36, 37]. Mare autem propter multitudinem habitantium dicitur. |
2 | Unde et supra Aegypti multitudo mari comparata est. Desertum faciet Dominus mare Aegypti. Quod autem Medi et Persae pugnaverint contra Babylonem, et subverterint eam, in supradicto Ieremia legimus: Acuite sagittas, implete pharetras. Suscitabit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius, ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio Templi sui. |
3 | Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, elevate custodes, praeparate insidias: quia cogitavit Dominus, et fecit quaecumque locutus est contra Babylonis habitatores. Et rursum: Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez, numerate contra eam Tapsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum. |
4 | Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces eius et universus magistratus eius, cunctamque terram potestatis eius. Et commovebitur terra, et turbabitur, quia vigilavit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam, et inhabitabilem [Ierem. LI, 11, seqq.]. |
5 | (Vers. I, 2.) Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit de terra horribili. Visio dura nuntiata est mihi. Vox Babylonii populi timentis inducitur, sive ipsius Babylonis, quod audiat Medos et Elamitas contra se exercitum praeparare, et venire de solitudine, ponitque comparationis exemplum. Sicut, inquit, ab Africo vento vehemens tempestas venire consuevit: ita mihi de solitudine vastitas venit, de terra horribili, cuius ne nomen quidem audire possum absque formidine. |
6 | Visio dura nuntiata est mihi: quid enim durius quam praesens captivitas? |
7 | Qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Potest in Hebraeo ita legi: Qui caedis, caede; et qui vastas, vasta, ut ad ipsum Elamitem et Medum prophetiae vaticinium dirigatur, hortantis eum implere quod coepit, intrepidum ascendere, obsidere potentissimam civitatem. Sin autem sic legitur, ut transtulimus, quasi de persona tertia dicatur, qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat: cum superioribus copulandum est, in quibus sibi Babylon visionem duram praedicat nuntiatam. |
8 | Ascende Elam, obside Mede: omnem gemitum eius cessare feci. Ne timeas, inquit, o Persa et Mede, Babylonis multitudinem, ne illius praeteritam potentiam reformides: omnem gemitum eius ac pondus, quo te ante premere consueverat, cessare feci: seu quod nullus iam gemat et doleat pressus potentia Babylonis: seu quod tantis malis oppressa sit ipsa Babylon, ut ne gemitum quidem liberum habeat. |
9 | (Vers. 3, 4.) Propterea repleti sunt lumbi mei dolore: angustia possedit me, sicut angustia parientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum, tenebrae obstupefecerunt me. Babylon, dilecta mea, posita est mihi in miraculum. Prophetae ideo obscuri sunt, quia personae in his plurimae commutantur. |
10 | Ergo et nunc vox Isaiae inducitur plangentis Babylonem spiritu prophetali, quod tanta mala super eam ventura sint, ut ipse qui narrat, timore superatus nequeat in verba prorumpere, videns tantae multitudinis sanguinem fundi: et misericordiae motus affectu (homo enim de hominibus loquitur) non minus doleat, quam mulier ululare in partu solet; sed conturbatus et trepidus, et in terram corruens, caligantibus oculis nesciat quid loquatur. |
11 | Pro eo autem quod nos vertimus: Babylon, dilecta mea, in Hebraeo legitur, NESEPH ESCI; et est ipsum verbum quod in principio Babylonii Oneris posuimus, super montem caliginosum: pro caliginoso enim, seu tenebroso scriptum est Neseph. Proprieque haec urbs sic vocatur, propter altitudinem et erectum usque ad coelum superbiae verticem. |
12 | (Vers. 5.) Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum. Locus iste dupliciter accipitur: o Medi et Elamitae, quibus supra dixi: ascende Elam, obside Mede, sumite cibum, futuro vos praelio praeparate, ne postquam dimicationis tempus advenerit, lassitudo vos retrahat. |
13 | Cumque comederitis et biberitis, surgite, arma corripite, Babylonium debellate. Quodque ait, contemplare in specula, hoc sensu legitur: diligenter quae ventura sunt, prospice. Potest et sic intelligi: o Babylon, para Balthasar filio Evilmarodach nepoti Nabuchodonosor regi tuo mensam atque convivium, et vide quid post cibum eveniat, in quo scortis et concubinis in vasis Domini propinabit. |
14 | O principes, qui cum rege accumbitis, Medos autem Persasque significat, surgite et ad interficiendum regem arma corripite. Hoc plenius in Danielis volumine discimus (Cap. V). |
15 | (Vers. 6 seqq.) Haec enim mihi dixit Dominus: vade et pone speculatorem, et quodcumque viderit, annuntiet. Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli. Et contemplatus est diligenter multo intuitu, clamavitque leo: super speculam Domini ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum, et respondit et dixit: cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terra. |
16 | Tritura mea, et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. Causas reddit superioris formidinis, quare angustia possederit eum sicut parturientem, et corruerit audiens, et perterritus sit, ac tenebroso horrore circumdatus. Haec, inquit, dixit Dominus mihi: vade et constitue speculatorem, ut spiritu prophetali tibi futura praenuntiet; quem cum posuissem in speculam, vidit venientem bigam, et aurigam desuper, asinumque, et camelum currum trahere. |
17 | Significat autem Cyrum Persarum regem atque Medorum, cum parvo et magno imperio venientem. Persae enim ante Cyrum ignobiles erant, et nullius inter gentes loci habebantur: Medi semper potentissimi. Iste ergo unus ascensor, duarum gentium fultus exercitu, venit contra Babylonem: et speculator ille qui positus erat, ut ventura prospiceret, clamavit quasi leo, sive ipse propheta appellatur leo. |
18 | Et quia dubium erat de persona speculatoris, qui Cyrum viderat ascendentem, ipse exponit manifestius, et ait: Super speculam Domini ego sum stans iugiter per diem, speculatorem Domini se esse pronuntians, qui semper positus in officio prophetali, et diebus ac noctibus Domini parens imperio, quodcumque iusserit loquitur. |
19 | Quid igitur clamavit leo: Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum: haud dubium quin Cyrus indicetur. Et respondit et dixit ipse leo qui supra clamaverat: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terra. Vastante enim ascensore bigae, Babylon usque in aeternum deleta est, et Belis templum omniaque idola usque ad solum strata. |
20 | Quod autem sequitur: Tritura mea, et fili areae meae, ad Ierusalem apostropham facit, et ad Templum quod in area Ornae situm est, dicitque ad eam: o Ierusalem, et popule fili Templi mei, non tibi videatur incredulum esse quod dixi: non mea enim verba sunt, sed Domini et per os meum illius verba resonarunt. Quidam putant, sed male, hoc non ad Ierusalem, sed ad Babylonem dici, de qua et supra Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum; et esse sensum: quae contrivisti me, eris et ipsa contrita, non meo sermone, sed Domini potestate, quae tibi haec ventura praenuntiat. |
21 | Quid sibi autem voluerint in hoc loco LXX interpretes, ut pro leone, qui Hebraice dicitur ARIA, uriam transtulerint, non satis intelligo, praesertim cum supradictus sacerdos Urias, qui vocatur in testimonium, aliis litteris scriptus sit. |
22 | (Vers. 11, 12.) Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Et dixit custos, venit mane et nox: si quaeritis, quaerite, convertimini, venite. Pro Duma, LXX Idumaeam ponunt. Est autem Duma non tota Idumaea provincia, sed quaedam eius regio quae ad Austrum vergit, et ab urbe Palaestinae, quae hodie dicitur Eleutheropolis, viginti distat millibus: iuxta quam sunt montes Seir, sumpto ab auctore nomine; Seir quippe interpretatur hispidus et pilosus, quod Esau fuit. |
23 | In Abdia propheta plenius super hac gente a nobis disputatum est: in quo necesse fuit veterem historiam revolvere, et Ezechielis Ieremiaeque easdem in testimonium trahere Visiones, et maxime prophetiam contra montem Seir [Ezech. XXV ] [et XXXV, ] [Ierem. XLIX]. Et illud de Psalmis: In Idumaeam extendam calceamentum meum. Et alibi: Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab, et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalech [Ps. LIX, 10] [Ps. LXXXII, 7, 8]. Amos quoque inquit: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non aversabor eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam suam (Amos I, 11), sive, ut Symmachus transtulit, viscera sua, quod adversus cognatos populos ausus sit dimicare, et hostili hodio dissidere. Fuit autem regio [Al. regia] Esau, in regione Duma, hoc est, in montibus Seir. |
24 | Hanc ut metropolim, iuxta ordinem superiorum Visionum, ab Assyriis, sive a Nabuchodonosor expugnatam esse credimus, memoremque pristini generis, quod de Abraham et Isaac sit stirpe generata, implorasse auxilium Dei, et necessitate cogente, illius clementiam flagitasse. Narrat ergo nunc Dominus: qui obsidetur in Seir, et ab hostibus cingitur, meum implorat auxilium, et dicit: o custos Israel, qui populum tuum tueris custodia sempiterna, et quasi in nocte, illis dormientibus, vigilas, ne hostis irrumpat; quare et nos qui de eius semine sumus, non simili clementia protegis? Quibus ego custos vigilque respondeo, de quo scriptum est: Non dormitabit neque obdormiet qui custodit Israel [Ps. CXX, 4]. Venit mane populo meo, et nox genti Idumaeorum; illis praebebo lucem, vos in tenebris derelinquam. Vel certe ita: venit lux nocte transacta; si meum invocatis auxilium, et estis de stirpe servi mei Abraham, nolite me tantum in necessitatibus quaerere, sed toto ad me animo convertimini. |
25 | Venite, et suscipiam poenitentes. Hoc iuxta historiam dictum sit: caeterum propter similitudinem litterae, et ex eo quod RES et DALETH, non multum inter se discrepent, quidam Hebraeorum pro Duma, Romam legunt, volentes prophetiam contra regnum Romanum dirigi, frivola persuasione, qua semper in Idumaeae nomine Romanos existimant demonstrari: Duma autem interpretatur silentium. |
26 | (Vers. 13 seqq.) Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dodanim. Occurrentes sitienti ferte aquam: qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno quasi in anno mercenarii: et auferetur omnis gloria Cedar, et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est. Quaerenti mihi et diu cum deliberatione tractanti quae esset Arabia, ad quam propheticus sermo dirigitur, utrum Moabitae, an Ammonitae, et Idumaei, cunctaeque aliae regiones, quae nunc Arabia nuncupantur, occasionem tribuit in hac eadem Visione quod sequitur: Auferetur omnis gloria Cedar, et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur [Isai. XXI, 16, 17], Ismaelitas debere intelligi. |
27 | Liber Geneseos docet ex Ismaele Cedar et Agarenos, qui perverso nomine Saracenos vocantur, esse genitos. Hi per totam habitant solitudinem, de quibus puto et poetam dicere: Lateque vagantes Barcaei (Virg. Aeneid. IV); et supradictum volumen, Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit [Gen. XVI, 12]: eo quod latissima eremus ab India ad Mauritaniam usque tendatur, et Atlanticum Oceanum, quod puto Ieremiae titulum sonare: Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis [Ier. XLIX, 28]; statimque sequitur: Haec dicit Dominus, surgite et ascendite ad Cedar, et vastate filios Orientis: tabernacula eorum, et greges eorum capient, pelles eorum et omnia vasa, et camelos tollent sibi [Ibid., 29]: et iterum: Inivit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, cogitavit adversus vos cogitationes. Surgite et ascendite ad gentem quietam, et confidenter habitantem, ait Dominus: non ostia, non vectes eis: soli habitant. |
28 | Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam. Et dispergam eos in omnem ventum qui sunt attonsi in comam: et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus: eritque Asor habitaculum draconum deserta in sempiternum; non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis [Ibid., 30 seqq.]. Totum prophetiae testimonium de Ieremia posui, ut quae sit Cedar, indubitanter intelligas. |
29 | Et considera quomodo Ismaelitarum, hoc est, Saracenorum proprie gentem descripserit, quia habitant in tentoriis: qui quas nox compulerit, sedes tenent: quibus armenta sunt, et pecora camelorumque greges: qui non habent ostia nec vectes: non enim versantur in urbibus, sed in solitudine habitant. Et hi ergo a Babyloniis deleti sunt, eo quod Asor civitatem, quae metropolis gentis illius in eremo fuit, usque ad solum subverterint: et tamen cum camelorum et ovium greges capti sunt [Al. sint], pellesque eorum atque tentoria sorte divisa: non omnis gentis illius significatur interitus, eo quod dromedariis camelis centum et amplius millia uno die per vastam solitudinem fugere soleant, Auferetur, inquit, omnis gloria Cedar: et imminuto sagittariorum numero, quia maxime pollent arte pugnandi: caeteri qui fugerint, remanebunt. |
30 | Quia intelleximus quae sit Cedar, et quae Arabia, quaeque Asor, videamus Isaias propheta quid dicat: In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dodanim. Verbum ARAB, ut saepe iam diximus, et vesper, et Arabia, et corvus, et planities, et Occidens appellatur. Et pro eo quod nos iuxta LXX transtulimus, dormietis, potest interpretari, morabimini, sive habitabitis, hoc est αὐλιθήσεσθε, quod Hebraice dicitur THALINU. DODANIM quoque in propinquos vertitur et cognatos. Itaque praedicitur nunc Iudaeis, qui obsidionem Babyloniam effugere potuerint, et de totius provinciae vastitate ad eremum transire vicinam, quod habitaturi sint in solitudine Arabiae in itinere quod ducit ad fratres. |
31 | Rursumque ad Ismaelitas sermo convertitur, et eos ad misericordiam cohortatur: currite, et lassis fratribus ac periclitantibus ardore sitis, obvii ferte aquas: tantus enim fervor est solis, ut nisi subveneritis, in solitudine pereant: et non solum aquas, sed etiam panem ferte fugientibus, ut quos confecit obsidio, vestra clementia relevet. |
32 | Simulque reddit causam quare haec imperet fieri, dicens: fugerunt Babylonium gladium, fugerunt arcus Elamitarum, fugerunt imminens praelium. Nec despiciatis miseros: cito veniet et vestra captivitas. Quomodo enim velox mercenarii annus est, et omnem laborem brevem putat, dum ad desideratam mercedem perveniat: sic universa gloria filiorum Cedar auferetur a vobis, et sagittae vestrae conterentur, et parvus remanebit numerus pugnatorum. Quidam volunt ex eo quod dicitur, adhuc in uno anno, et auferetur omnis gloria Cedar, non Babyloniam captivitatem praedicari, de qua et Ieremias loquitur, sed Assyriorum, qui post unum annum vastationis Iudaicae, Saracenos latissime persecuti sunt. Illum praeterea locum, in quo nos transtulimus: Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti: et quasi ex persona Domini imperativo modo legimus, in Hebraeo sic legi posse affirmant: Qui habitant terram Austri, cum panibus occurrerunt fugienti; ut cum Deus eis dixerit, occurrentes sitienti ferte aquam, illi inimica mente panes tulerint [Al. tollerent] absque aquis, ut cibo augerent sitim. |