Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 5, CAPUT XX
1 | (Vers. 1.) Anno quo ingressus est Thartam in Azolum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam. In tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos, dicens: Vade et solve saccum tuum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis: et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. Dixitque Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum, et portentum erit super Aegyptum, et super Aethiopiam. |
2 | Sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, iuvenum et senum nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ignominiam Aegypti. Et timebunt, et confundentur ab Aethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua. Et dicet habitator insulae huius in die illa: Ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberaret nos a facie regis Assyriorum, et quomodo effugere poterimus nos? Totam posuimus capituli huius continentiam, ut per partes singula disseramus. |
3 | Azotus quae Hebraice dicitur ESDOD, urbs fuit potentissima Palaestinae de quinque urbibus: hanc Sargon rex Assyriorum, qui septem nominibus appellatur, misso duce exercitus sui, cui nomen erat Thartan, cepit et tenuit. Eo igitur tempore quo vicina civitas capta est, praecipitur Isaiae, ut deposita saccea tunica (hic enim erat habitus prophetalis populi delicta plangentis), et calceamentis e pedibus, quae LXX caligas vocant, nudus et discalceatus incederet, typum praebens captivitatis Aegyptiae et Aethiopum, qui Aegyptiis in adiutorium fuerant: quod quomodo Isaias nudus ambularet, et foeditatem cernentibus nudis natibus demonstraret: ita omnis Aegyptus atque Aethiopia, populante Assyrio, nudae fierent, et nihil omnino in terra remaneret. |
4 | Nec hoc aliquis putet superiori felicitati, quae Aegyptiis repromittitur, esse contrarium: quia ibi post mala de futura beatitudine praedicatur: hic autem praesens narratur captivitas, per quam deleto Israel et Damasco, et Philistiim, recta via perrexit Aegyptum, et ipsos pariter Aethiopesque superavit. Quod ne cui videatur ambiguum, ipsius Isaiae ponamus testimonium: Reversus autem Rapsaces, invenit regem Assyriorum praeliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis: et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: Egressus est ut pugnet contra te [IV Reg. XIX, 8, 9]. Simulque discimus obedientiam prophetarum, quod vir nobilis (tradunt enim Hebraei Isaiam socerum fuisse Manasse filii Ezechiae regis Iuda) non erubuerit nudus incedere; sed Dei praeceptis nihil honestius iudicans, deposuerit saccum, quo abiecto nudus fuerit, unam prius habens tunicam, et ipsam cilicinam. |
5 | Quod autem dicitur: Trium annorum signum, et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam, hoc significat, quod tribus annis ab Assyriis Aegyptus vastanda sit et Aethiopia. Tunc, inquit, dicet habitator insulae huius, hoc est, Ierusalem quae vicinarum gentium fluctibus tunditur: Haeccine erat spes nostra? et ad hos confugimus, ut nobis praeberent auxilium, qui se de captivitatis malo eruere non quiverunt? Est igitur hic ordo providentiae Dei, omne hominum genus ineffabili iudicio dispensantis. |
6 | Contra Dei iram Israel speravit in Damasco: diruatur civitas quae adversum illius voluntatem impiis praestat auxilium. Iudas speravit in Aegyptiis: et Aegyptus destruatur. Aegyptii confisi sunt in Aethiopibus: Aethiopes quoque vincantur ab Assyriis. Assyrii superbierunt, non Dei, sed suarum virium arbitrantes esse victoriam: et ipsi vincantur a Babyloniis. |
7 | Babylon elevavit contra Deum caput: et ipsa a Medis Persisque superetur. Persae et Medi ex parte persecuti sunt populum Dei, et aries saevissimus ad Orientem et Occidentem omnes populos ventilavit; veniat hircus Alexander, et conterat eum pedibus suis. Et iste qui ultra modum erectus est, veneno pereat, regnumque eius dividatur in partes: et cum multo tempore inter se collisum fuerit, Romano vincente, populetur. |
8 | Romanus ipse ferratis dentibus unguibusque sanctorum carnes, et cruento ore laceravit: excidatur lapis de monte sine manibus, et potentissimum primum regnum ac ferreum, deinde fragile et infirmum, in testarum modum conterat [Daniel. II]. |