Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 5, CAPUT XIX
1 | (Vers. 1.) Onus Aegypti. Ecce Dominus ascendet supra nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius. Moris est Scripturarum, obscuris manifesta subnectere, et quod prius sub aenigmatibus dixerint, aperta voce proferre. Unde et in praesenti loco, quia contra Aegyptum fuerat comminatus: Vae terrae obumbranti alis, quae est trans flumina Aethiopiae, et caetera quae propheticus sermo contexuit: nunc manifestiorem fecit intelligentiam, et ad ipsam comminans Aegyptum loquitur, quod nequaquam per Angelos, sed ipse Dominus veniat super nubem levem, id est, velocem, et ingrediatur Aegyptum, et idola Aegypti contremiscant, tabescatque cor fortium, et Ezechielis [Al. Ieremiae] vaticinium compleatur: Disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis [Ezech. XXX, 13]. Quidam totam hanc prophetiam ad Salvatoris tempora referunt, quando ingressus est super nubem levem, id est, corpus humanum, quod ex Virgine assumpserat, nullo humanae commixtionis semine praegravatum: sive quod a nube levi portatus sit, id est, corpore Virginali, et ad ingressum eius omnes daemones contremuerint, tuncque prima idolorum ruina fuerit, praesentiam Domini ferre non sustinens. |
2 | (Vers. 2.) Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, et regnum adversus regnum. Ingresso Aegyptum Domino, et potentissimam gentem sui praesentia destruente, erit prima victoria dissidere Aegyptios contra Aegyptios, et adversum se rebelli odio dimicare: quod temporibus Assyriorum et Nabuchodonosor regis Babylonii factum esse, manifestum est, aliis sedentibus, et aliis repugnantibus. |
3 | Quod autem haec de Babylonica captivitate praedicat, Ieremias testis est, dicens: Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulator ab Aquilone veniet ei. Et rursum: Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populi Aquilonis [Ierem. XLVI, 20, 24]. Ezechiel quoque pari prophetiae auctoritate consentiens: Et cessare, inquit, faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis. Et iterum: Confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu eius, et confringam brachia Pharaonis. |
4 | Et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti, et dispergam Aegyptum in nationes [Ezech. XXX, 10, 24, et seqq.]. Si autem ad tempora referimus Salvatoris, illud de Evangelio sumamus exemplum: Nolite putare quod veni pacem mittere super terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim dividere virum adversus proximum suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam, et inimici hominis domestici eius [Matt. X, 34, seqq.]. Et rursum in alio loco: Erunt divisi duo in tres, et tres in duo: pater contra filium, et mater contra filiam, et nurus contra socrum [Luc. XII, 52, 58]. |
5 | (Vers. 3.) Et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius praecipitabo: et interrogabunt simulacra sua et divinos suos, et pythones et hariolos. Cum seditio fuerit orta in Aegypto, sive Babylonio servire cupientibus, sive nolentibus iugo eius colla submittere: sive aliis Christo credentibus, aliis repugnantibus, disrumpetur et scindetur spiritus Aegypti, non eadem cunctis volentibus, et omne consilium eorum redigetur ad nihilum. |
6 | Tunc ibunt ad simulacra sua; et divinos, et hariolos, ac vates, magicisque edoctos artibus interrogabunt, cur ista acciderint. |
7 | (Vers. 4.) Et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. Duplicem intelligentiam sequimur: vel Chaldaicorum temporum, quando a Nabuchodonosor Aegyptus expugnata est; vel Romani imperii, quando Antonio Cleopatraque superatis, Augustus Caesar Aegyptum subiugavit. Babylonios fuisse crudeles, omnis Scriptura testatur, qui parvulis non pepercerint, et suis eos iaculis vulnerarint, nec praegnantibus sint miserti. |
8 | Romanum autem regnum fortissimum, et Danielis Scriptura testatur (Cap. VII), exponens quartam bestiam habentem dentes et ungues ferreos. |
9 | (Vers. 5-7.) Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur, et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum. Calamus et iuncus marcescent, nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit. Naturale est, ut cum per iram Dei captivitas venerit, indignationem eius pestilentia subsequatur, et adversum eos qui offenderint Deum, cuncta simul elementa desaeviant. |
10 | Unde scriptum est in alio Propheta [Ierem. XII], et volucres in aere deficere, et pisces in aquis, ut omnia humano usui subtrahantur. Hoc dicimus, si simpliciter siccitatem Nili fluminis et rivorum eius voluerimus accipere. Sin autem per metaphoram: in fluvio regnum, et in rivis duces eius intelligimus; et in virore et iunco et papyro cunctam Aegypti abundantiam, ut per eas res, opes Aegypti describantur, quarum Aegyptus fertilissima est. |
11 | Legamus Ezechiel, ubi rex Pharao draco magnus habitare describitur in fluminibus, et dicit: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Et audit: Ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum in squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt, et proiiciam te in deserto [Ezech. XXIX, 3, 4]. In adventu autem Christi haec omnia τροπικῶς intelligenda sunt, iuxta illud quod supra legimus: Desertum faciet Dominus mare Aegypti. Et rursum: Immittet Dominus manum suam super fluvium Aegypti violentum, et percutiet eum in septem vallibus, ita ut pertranseat eum quis calceato pede: quod scilicet omnis error Aegyptiarum aquarum, et artes maleficae, quibus subiectis populis illudebant, Christi siccentur adventu. |
12 | Quodque dicit: Arescet aqua de mari, et historice possumus accipere, non mare magnum significari, sed lacum Mareotiden, eo quod Scriptura omnes congregationes aquarum appellet maria. Possunt et hyperbolice dicta intelligi. Quodque sequitur: Nudabitur alveus rivi a fonte suo, describit quod rivus et fons arescant simul. |
13 | (Vers. 8-10.) Et moerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquae marcescent. Et confundentur qui operantur linum, plectentes, et texentes subtilia: et erunt irrigua eius flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces. Et hoc dupliciter accipe, quod vastata Aegypto, et cuncta provincia ariditate siccata, moereant piscatores, et lugeant qui in flumen mittebant hamum, et qui operabantur retia ac sagenas, et texebant iunco diversi generis vascula, id est, principes et regii generis, atque rectores: et quod in adventu Christi omnes perversi generis piscatores, qui contra Apostolicam disciplinam capiebant homines in perditionem, et stulta sapientia texebant retia et sagenas, quibus perditos irretirent, confusi sunt, et nullus aut rarus in Aegypti terra sit talis piscator. Hoc opere videmus expletum, quod Ecclesiarum tropaea consurgunt, et in omni Aegypto idola corruerunt. |
14 | (Vers. 11-13.) Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens: quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et indicent, quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos: deceperunt Aegyptum angulum populorum eius. Tanim metropolim fuisse Aegypti, et Psalmista declarat, quod ibi Moyses multa signa fecerit, quae in Exodo describuntur: Posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos [Ps. LXXVII, 11]. Memphim quoque magicis artibus deditam, pristini usque ad praesens tempus vestigia erroris ostendunt. |
15 | Et hoc breviter indicatur, quod Babylonia vastitate veniente, omnia Magorum consilia, et eorum qui futurorum scientiam promittebant, stultitiae coarguantur, et in adventu Christi cuncta redigantur in nihili, non invenientibus consilium Aegypti vatibus, quomodo dogma opprimant christianum. Idioma autem Scripturarum est, ut angulum pro regno ponant, eo quod populos contineat, et quasi in tota domo fortissimum sit. |
16 | Unde et Christus duorum populorum parietes continens, lapis dicitur angularis [Ephes. II]. Quodque intulit: Quomodo dicetis Pharaoni, filius sapientium ego, filius regum antiquorum, significat quod Egyptii heroas et deos auctores suae gentis simulent, Oron, et Isin, et Osirin, et Tiphonem. |
17 | (Vers. 14, 15.) Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis: et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens: et non erit Aegypto opus quod faciat, caput et caudam incurvantem, et refrenantem. Primum de interpretatione dicamus, et postea de his quae scripta sunt, disseremus. Pro spiritu vertiginis interpretari potest et spiritus erroris. In eo quoque quod nos transtulimus, incurvantem, et refrenantem, possumus dicere incurvum et lascivientem, ut intelligamus senem et puerum, Nos autem verbum Hebraicum AGMON dum celeriter quae scripta sunt vertimus, ambiguitate decepti, refrenantem diximus, quod significantius Aquila transtulit στρεβλοῦντα, id est, qui nihil recte agit, sed omne perversum, ut puerum significaret. Est igitur sensus: Stulti facti sunt principes Taneos, et sapientes consiliarii Pharaoni dederunt consilium insipiens, et emarcuerunt principes Mempheos, et deceperunt Aegyptum angulum populorum, quia Dominus miscuit eis spiritum erroris atque vertiginis, ut ignorent quid loquantur, et errare faciant Aegyptum. |
18 | Et sicut ebrius et vomens egerit quod ingesserat, et ubi sit, nescit, sed iacet mentis alienae: sic nullum habebit Aegyptus opus, sive consilium, quod aut caput habeat, aut finem, aut senibus conveniat, aut pueris, quorum alii per nimiam aetatem desipiunt atque delirant, alii per lasciviam et infantiam ignorant quid agant. Hoc autem sive in Babylonia vastitate, sive in adventu Christi, et iuxta litteram, et iuxta spiritualem intelligentiam recipere volueris, habebit consequentiam. |
19 | (Vers. 16, 17.) In die illa erit Aegyptus quasi mulieres, et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. Et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem: omnis qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. Melius reor etiam proprium errorem reprehendere, quam dum erubesco imperitiam confiteri, in errore persistere. In eo quod transtuli, Et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem, pro festivitate in Hebraico legitur AGGA, quod interpretari potest et festivitas (unde et Aggaeus in festivum vertitur) et timor, quod significantius Aquila transtulit γύρωσιν, cum aliquis pavidus, et tremens circumfert oculos, et advenientem formidat inimicum. |
20 | Ergo si voluerimus in bonam partem accipere, quod recordatio Iudae Aegypto sit gaudii, recte festivitas dicitur. Sin autem, ut arbitror, in timorem pro festivitate vertitur, intelligamus formidinem vel pavorem, quod cum Nabuchodonosor venerit, et omnes virorum fortium manus quasi mulierum fuerint dissolutae, etiam vocabulum Iudae terrori sit Aegypto, quia dum ei vult auxilium praebere, tanta mala perpessa sit. |
21 | De nostris temporibus nemo dubitat, quod comparatione Christianorum omnes Ethnici quasi mulieres sint, infirmas habentes sententias, et quidquid dixerint verti in stultitiam, dum stupeant tantam gentis conversionem, et mirentur atque intelligant manum Domini, et quicumque gentilium nominis christiani fuerit recordatus, imbecillitatem idololatriae timore fateatur. |
22 | (Vers. 18.) In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan, et iurantes per Dominum exercituum: civitas solis vocabitur una. Pro civitate solis, nescio quid volentes LXX interpretati sunt asedec, quam quidam nostrorum urbem iustitiae interpretatur, et ductus errore, quod iuxta Hebraicum ARES scriptum sit, terram putat, quae aliis litteris scribitur. |
23 | Melius ergo transtulit Symmachus, civitas solis vocabitur una: ARES enim verbum ambiguum et testa dicitur et sol, eo quod utrumque areat, et siccum sit. Hunc locum non intelligens Onias, templum exstruxit in Aegypto in oppido Ἡλιοπόλεως. Lege Iosephi Historias (Ioseph. lib. XII, cap. 9). Alii Ares, id est, ὄστρακον, hoc est, testam, urbem Ostracinem intelligi volunt, et caeteras iuxta Rhinocoruram, et Casium civitates, quas usque hodie in Aegypto lingua Chananitide, hoc est, Syra loqui manifestum est: et putant e vicino Syros atque Arabas a Nabuchodonosor in illam terram fuisse translatos. |
24 | Porro qui in adventu Christi, et Romano imperio prophetiam disserunt, quinque civitates, vel legem Domini , quae in Alexandria primum interpretata est , vel quinque Ecclesiae ordines, episcopos, presbyteros, diaconos, fideles, catechumenos sentiunt: aut certe spiritualem legis intelligentiam, de qua et Apostolus ait: Volo quinque verbis loqui in Ecclesiis in sensu meo, quam decem millibus verborum in lingua [I Cor. XIV]: et quod una quinque civitatum appelletur civitas solis, videlicet iustitiae, in cuius pennis est sanitas. |
25 | (Vers. 19-21.) In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domino. Et erit in signum, et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis: et mittet eis Salvatorem, et propugnatorem qui liberet eos. Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa, et colent eum in hostiis, et muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent. Ab hoc loco usque ad finem Aegyptiae Visionis, sive Ponderis, et Iudaei et nostri de Christi adventu intelligi volunt; sed illi vota sua differunt in futurum, nos quasi iam transacta retinemus. |
26 | Diem autem pro tempore accipe: quamquam sub Onia Iosephus haec facta contendat, qui profugus in Aegyptum, cum turba plurima Iudaeorum aedificavit templum, et altare, et prophetiam Christi cassa implere temeritate conatus est. Ita autem unum altare dicitur, quomodo una fides, et unum baptisma, et una Ecclesia. |
27 | Et titulus iuxta terminum eius Domino, haud dubium quin Evangelium, et Apostolorum scripta significet. Quomodo enim supra iuxta Tropologicam intelligentiam terra Iuda Aegypto formidabilis, sive solemnis, vetus intelligitur Testamentum: sic et titulus in terminis Aegypti, Evangeliorum historia demonstratur. Denique iungit: Et erit in signum, et in testimonium, Dominicae videlicet passionis. |
28 | Tunc hi qui crediderint, concurrentibus Aegyptiis contra Aegyptios, et pugnante viro contra fratrem suum, et civitate contra civitatem dimicante: cum persecutionis tempus ingruerit, implorabunt Domini misericordiam, statimque Salvator adveniet, id est, Iesus, hoc enim in lingua nostra sonat. |
29 | Et cognoscetur Dominus ab Aegyptiis, et cognoscent eum, sive persecutores qui fuerint superati, sive credentes praesenti auxilio liberati. Et colent eum in hostiis et muneribus, votaque vovebunt Domino et solvent. Respondeant Iudaei: Lege praeceptum est, ut altare non fiat nisi in loco uno quem elegerit Dominus Deus, et hostiae tantum a Sacerdotibus Levitici generis immolentur [Deut. XXVI]. Ecce Isaias aperte docet quod Aegyptii cognoscant Dominum, et colant eum, et hostias, et munera offerant, et vota voveant atque persolvant. Si Aegyptii sacerdotium habent, impletur et in illis Pauli testimonium dicentis: Translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat [Hebr. VII, 12]. |
30 | (Vers. 22.) Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam: et convertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. Quem enim diligit Dominus, corripit, castigat autem omnem filium quem recipit. Persecutio non ad negationem credentium, sed ad probationem pertinet, et coronam. |
31 | (Vers. 23.) In illa die erit via de Aegypto in Assyrios, et intrabit Assyrius in Aegyptum, et Aegyptius in Assyrios: et servient Aegyptii Assur. Ante adventum Christi unaquaeque gens suum habebat regem, et de alia ad aliam nullus ire poterat nationem: in Romano autem imperio unum facta sunt omnia. Doctus lector veteres revolvat historias, et ab Euphrate usque ad Tigrim, omnem in medio regionem Assyriorum fuisse cognoscat. |
32 | Ergo quos veteres Assyrios, nunc nos vocamus Syros, a parte totum appellantes. Quod autem dicitur: Aegyptii servient Syris, vel sic accipiendum, quod Romanae legiones Syro instructae [Al. instructo] milite Aegyptum custodiant, aut quod utriusque gentis inter se commercia sint, et abundantiam Aegypti Syriae suscipiant civitates, sicut econtrario Palaestinae et Phoenicis bonis Aegyptus irrigetur. |
33 | Quidam nostrorum male haec ad mille annos referunt, et more Iudaico in consummatione mundi futura pronuntiant, quando Antichristus de Assyriis veniens, Aegyptum Aethiopiamque possederit. |
34 | (Vers. 24, 25.) In die illa erit Israel tertius Aegyptio et Assyrio, benedictio in medio terrae, cui benedixit Dominus exercituum, dicens, Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrio: haereditas autem mea Israel. Nequaquam Israel inter Aegyptum et Assyrium medius elidetur, nunc Antiochis et Demetriis ad se Iudae trahentibus regnum, nunc Ptolemaeis possessionem eius sibi vindicantibus; sed et ipsa sub Romano imperio, ac per hoc Christi imperio constituta, erit eius conditionis, cuius et Aegyptus et Assyrii, et benedicetur in omni terra. |
35 | Quia ex Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem. Tunc dicetur a Domino: Benedictus populus meus Aegypti: quando nequaquam Moyse, sed Christo Domino praeeunte, infinita hominum millia solitudines repleverint, et Pharaone submerso, dixerint in deserto: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum, et ascensorem deiecit in mare [Exod. XV, 1]. Tunc et opus manuum Domini erit in Assyriis; hae enim vel maximae gentes monachorum florent examinibus, Aegyptus, et Mesopotamia, et pari inter se pietate contendunt. |
36 | Haereditas autem Christi Israel, hoc est, nativitatis, et crucis, et resurrectionis, ascensionisque eius loca, ad quae de toto orbe concurritur. |