monumenta.ch > Hieronymus > 18
Hieronymus, in Isaiam, , XVII <<<     >>> XIX

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 5, CAPUT XVIII

1 (Vers. 2.) Qui mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem, post quem non est alius, ad gentem exspectantem et conculcatam, cuius diripuerunt flumina terram eius. Apud Hebraeos et Aegyptus et Aegyptius et Aegyptii, uno vocabulo nuncupantur MESRAIM. Hoc dictum sit, ne quis in verbo haereat, cum pro genere feminino masculinum invenerit, id est, pro terra hominem, quia et nunc dicitur: Qui mittit in mari legatos, hoc est, ipsa Mesraim, ipse Aegyptius, eo quod de Alexandria, quae tunc, ut diximus, No vocabatur, legati missi sunt Hierosolymam et in vasis papyri, id est, [Recole quae observamus in epist. 51, num. 1. not.] epistolis, sive navibus, suum illis auxilium promittentes, dixerint: Ite velociter ad Iudaeorum gentem convulsam, et Assyriorum impugnatione laceratam; ad populum quondam terribilem, qui Dei utebatur imperio, ad cuius potentiam nullus alius comparandus est: ad gentem, quae Dei semper exspectabat auxilium, et nihilominus ab hominibus conculcatur: cuius terram flumina, id est, diversi reges depopulati sunt.
2 Alii autem putant, quod apostropha dirigatur ad Dominum, et sit sensus: O Deus, qui mittis in mare saeculi istius Prophetas, et quasi per epistolas navigantes, populum commonens, tuis imperas nuntiis: ite velociter ad gentem meam laceratam atque convulsam, ad populum robustissimum, qui omnibus quondam in circuitu gentibus terrori fuit, qui semper Dei exspectavit auxilium, et pro peccatorum magnitudine, quod sperat, non meretur accipere: cuius diversarum gentium reges vastavere terram, et caetera quae sequuntur.
3 Eusebius Caesariensis historicam interpretationem titulo repromittens, diversis sensibus evagatur, cuius cum libros legerem, aliud multo reperi, quam indice promittebat. Ubicumque enim eum historia defecerit, transit ad allegoriam, et ita separata consociat, ut mirer eum nova sermonis fabrica in unum corpus lapidem ferrumque coniungere.
4 Hoc breviter admonui, [Huius opinor expositionem capituli pernegat se ab Eusebio mutuasse, aut, quod Montfauconio placet, de toto Commentario intelligit, in quem certe pleraque alia congessit, quae Eusebius nec attigit quidem, nec potuit attigisse. Caeterum nedum historicas aliquot expositiones, allegoricas quoque nonnullas ab illo accepisse S. Doctorem, ipsae quas subinde annotamus, testimonio sunt.] ne quis nos putet ex illius fontibus mutuasse quae dicimus; nam et in praesenti capitulo adversum Iudaeos et Hierosolymam dicit prophetiam dirigi, quod in principio fidei christianae ad totas gentes epistolas miserint, ne susciperent passionem Christi: et miserint usque ad Aethiopiam et Occidentalem plagam, totumque orbem huius blasphemiae disseminatione compleverint.
5 (Vers. 3.) Omnes habitatores orbis qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis. Cunctae, inquit, gentes, per circuitum, quando meam iussionem, quasi signum in montibus elevatum, meumque imperium, quasi clangorem tubae sublimiter resonantis audieritis, tunc videbitis quid praeceperim.
6 (Vers. 4.) Quia haec dicit Dominus ad me: Quiescam, et considerabo in loco meo. Quid est quod locutus est Dominus ad Prophetam? Hoc quod sequitur: donec veniant quae praecepi, in mea sede requiescam: ut Iudaei putant, in Templo; ut nos, in coelestibus. Et considerabo, inquit, qui rerum finis adveniat.
7 Sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. Sicut in toto die nihil est clarius meridie, quando sol de medio coelo rutilat, et omnem orbem pariter illustrat, et sicut in aestu et calore torrente, quando nudus messor excoquitur, et operis magnitudinem anhelitus probat, gratissima est roris temperies, [Vatic., sicut arentes stipulas, et mox facit.] si arentes stipulas matutinus humor secabiles faciat: ita meus sermo, quem considerabo in loco meo, cunctis in me credentibus gratus adveniet.
8 (Vers. 5, 6.) Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinavit, et praecidentur ramusculi eius falcibus, et quae derelicta fuerint, abscindentur et excutientur. Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae, et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hyemabunt. Quia de meridie dixerat, et nubem roris in aestate ac messe praemiserat, et ab agricultura translationem sumpserat, servat eam in reliquis, describens Aegypti superbiam, et populi illius vastitatem, et cadavera per universam provinciam, quae a volucribus devoranda sint.
9 Quomodo enim ante maturitatem segetes erumpentes, cito pereunt, et antequam perfectio temporis veniat, germinantes inutiles sunt: sic, inquit, Aegyptii populi quasi rami inutiles falcibus praecidentur, et cunctae propagines nudabuntur. Ac ne putares eum de vinea dicere, et non de hominibus, vertit metaphoram in historiae veritatem: Et relinquentur, inquit, simul avibus montium, et bestiis terrae. Aves enim et bestiae non abscisos arborum ramos, sed cadavera devorant.
10 Legamus plenius Ezechiel, ubi prophetat contra Pharaonem et contra Aegyptum: et haec omnia apertissime scripta reperiemus [Ezech. XXIX]. Quodque dicit: Aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae super illum hyemabunt, aut vere interfectorum significat multitudinem, aut per eamdem translationem demonstrat, quod a cunctis gentibus vastandus sit.
11 (Vers. 7.) In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius: a gente exspectante, exspectante et conculcata, cuius diripuerunt flumina terram eius, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion. Post Aegypti vastitatem et deletum eius imperium, nequaquam Israel in umbrae illius vanitate confidet, sed revertetur ad Dominum, et sua munera deferet ad montem Sion, id est, in templum eius, et illum solum rogans, cuius verum aeternumque praesidium est.
12 Hoc autem sub Zorobabel et Iesu, et Ezra ac Neemia factum intelligimus. LXX, pro eo quod nos diximus: exspectantem, exspectantem, et in Hebraico scriptum est, sperantem, sperantem, econtrario interpretati sunt ἀνέλπιστον, id est, non sperantem. Et ob hanc causam dederunt occasionem Eusebio, [Eusebius revera hic illud memorat Domini praeceptum discipulis suis, Ite potius ad oves, quae perierunt domus Israel, etc. Euntes docete omnes gentes in nomine meo, subditque, οὐ γὰρ πρὸς γνωρίμους καὶ πρὸς οἰκείους τινὰς καὶ ἀδελφοὺς ἀπεστέλλοντο. ἀλλὰ πρὸς τινὰς ἀπεξενωμένους, ἀγνώστους ἄνδρας καὶ ἀλλογενεῖς τοὺς ἐν πᾶσι τοῖς ἒθνεσι, ἐν οἷς ἦσαν μετέωροι ἀληθῶς, ἐπὶ μηδὲν ἐδραίου ἑστῶτες, πλανώμενοι καὶ περιφερόμενοι πάντι ἀνέμῳ τῆς πολυθέου πλάνης.] ut hoc de gentibus magis, quae nec spem habeant, nec Testamentum Dei, nec Prophetas, intelligendum putaverit, quam de Iudaeis: quod ab ipsis postea Ecclesiae, quae in specula constituta est, dona mittenda sint, et offerendae victimae spirituales.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , XVII <<<     >>> XIX
monumenta.ch > Hieronymus > 18