monumenta.ch > Hieronymus > 17
Hieronymus, in Isaiam, , XVI <<<     >>> XVIII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 5, CAPUT XVII

1 (Vers. 1.) Onus Damasci: Ecce Damascus desinet esse civitas: et erit sicut acervus lapidum in ruina. Derelictae civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. Et cessabit adiutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. Post Babylonem et Philisthaeos et Moab, ad Damascum, id est, Aram sermo convertitur, [Eusebii verba sunt: Μόνη γὰρ Δαμασκὸς ἦν τότε τῆς Συρίας ἁπάσης κρατοῦσα· μήπω τῶν καθ᾽ ἡμᾶς ἐπιφανῶν ἐν τῇ Συρίᾳ πόλεων ἐγηγερμένων, Ἀντιοχείας φημὴ καὶ τῶν ἄλλων· quorum se pene interpretem agit Hieronymus.] quae et ipsa regalis quondam civitas fuit, et in omni Syria tenuit principatum: necdum florebant Antiochia et Laodicia et Apamia, quas urbes, post Alexandrum et Macedonum imperium, auctas esse cognovimus.
2 Quia igitur semper decem tribubus contra Iudam praebebat auxilium, ut Regum et Paralipomenon narrat historia: etiam ipsis vastitatem ab Assyriis appropinquare significat, dicente rege Assyriorum: Cepi Arabiam, et Damascum, et Samariam. Sicut enim illas cepi, et universa regna, capiam et te. Et in Regum volumine legimus: Ascendit rex Assyriorum Damascum, et cepit eam, et transtulit in Cyrenem [IV Reg. XVI, 9]. Rasin quoque interfecit, qui erat rex Damasci: quae omnia, Ezechia Hierosolymis regnante, perpessa est. Ecce, inquit, Damascus desinet esse civitas; iam vicina captivitas est: iam Assyrius suum movit exercitum. Et erit sicut acervus lapidum in ruinam, ut tantummodo parietinae ac pristinae potentiae vestigia in ruinarum magnitudine demonstrentur.
3 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt. Aroer, myrice interpretatur, quae proprie arbor, in solitudine et salsa humo nascitur, et per hoc vastitas demonstratur. Requiescent ibi, subauditur greges, et non erit qui exterreat. Tanta enim erit solitudo, ut nec insidiator timendus sit. Et cessabit adiutorium ab Ephraim: nequaquam decem tribus in illa contra Iudam habebunt auxilium.
4 Et regnum a Damasco; ἀπὸ κοινοῦ (avulgata sive communi editione) subauditur, cessabit. Quando autem dicit cessare regnum et quiescere, non perpetuam significat vastitatem, sed aufert in praesens potentiam, per quam in omni Syria ante regnabat.
5 Et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. Quomodo, inquit, decem tribus Assyrio populante deletae sunt, et omnis gloria earum in captivitatem ducta est: sic pauci, qui in Damasco resederint, immutabuntur, et habebunt gentis gloriam sociae. Gloriam per ironiam dictam accipe, pro ignominia.
6 Hoc autem totum fiet, quia Dominus locutus est, cuius verba irrita esse non possunt. Quidam hanc prophetiam eamdem putant esse, quam in Ieremia legimus: Dissoluta est Damascus, versa est in fugam, tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem [Ierem. XLIX, 24, 27]. Et iterum: Succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadab. Sed sciendum quod ab Ieremia Babylonia captivitas Damascenae urbis describitur, id est, paucorum quos Assyriorum rex reliquerat in ea.
7 Isaias autem vicinam ab Assyriis captivitatem nuntiat. Alii aestimant de Romana captivitate praedici, quoniam [Al. quando] et Iudaeorum captus est populus; et Damascus cui imperabat Areta, similem sustinuit servitutem: ut cuncta quae super eam scripta sunt, ad Christi tempus, et ad Apostolorum mysteria transferantur.
8 (Vers. 4.) Et erit in die illa, attenuabitur gloria Iacob, et pingues carnes eius marcescent. Quando, inquit, Damascus capta fuerit, et civitas esse desierit, et talis eam gloria coronaverit, qualis coronavit Israel, id est, decem tribus: tunc omne praesidium, et pinguissimae carnes, et refugium emarcescet Iacob: nequaquam enim habebit, quibus iunctis vastet Ierusalem.
9 Legimus supra quod ascenderit Rasin rex Syriae et Phacee Filius Romeliae, rex Israel, in Ierusalem, ad praeliandum contra eam: nuntiatumque sit domui David: Requievit Syria super Ephraim, de quibus Propheta loquitur ad Achaz: Noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium horum, in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae, eo quod consilium inierit contra te Syria pessimum Ephraim et filius Romeliae.
10 (Vers. 5, 6.) Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget: et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim. Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius, dicit Dominus Deus Israel. Qui praesentem Damasci vastitatem sub Romano intelligunt regno, haec de Apostolis significata contendunt, quod quomodo paucae spicae et olivae remanere soleant in agro vel in arboribus, sic reliquiae Israel salventur; maxime quia sequatur: In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient, id est, ad Christum.
11 Duas olivas, et tres, et quatuor, et quinque, quatuordecim Apostolos interpretantur, id est, duodecim qui electi sunt, et tertiumdecimum [Eusebii sententia est, quam ipse ex Origene expressit, et in quam tantum abest, ut noster Hieronymus concesserit (quod putavit Montfauconius in notis ad hunc Eusebii locum), ut eam et sub aliorum nomine hic referat, et iamdiu antea in libro contra Helvidium improbaverit. Sunt autem Eusebii verba: Οἱ δὲ λοιποὶ παρὰ τοὺς τρεῖς τούτους (nempe Πέτρον καὶ Ἰάκωβον καὶ Ἰωάννην, quorum supra meminit) οἱ τέσσαρές εἰσι καὶ πέντε, καὶ τοὺς τέσσαρας καὶ τοὺς πέντε, δέκα καὶ τέσσαρας ποιήσει τοὺς πάντας, ὧν δώδεκα μὲν τοὺς πρώτους ἀποστόλους εἴποις ἂν εἷναι οὐκ ἐλάττω δὲ αὐτῶν τὴν ἀρετὴν Παῦλον καἰ αὐτὸν ὄντα κλητὸν ἀπόστολον, καὶ τὸν Ἰάκωβον γεγονέναι τὸν ἀδελφὸν τοῦ Κυρίου, etc,: quae tantum ex commentatoris officio S. Doctor dare Latinis quoque auribus voluit.] Iacobum, qui appellatur frater Domini; Paulum quoque Apostolum vas electionis [Act. VII]. Qui vero Assyriorum temporibus putant completa quae dicta sunt, hoc volunt intelligi, quod sub Assyria captivitate Damascus non sit omnino deleta, sed translatis quibusdam in Cyrenem, alia pars cultorum terrae dimissa sit, quae et ipsa postea Babylonio vastante deleta est: donec sub Macedonibus et [Drusius, ex vetere suo libro, Tholomaeis legi vult, quod et nobis alibi notatum est ad Antiquiorum in scribendo morem. Vide lib. Nominum ad nomen Bartholomaeus.] Ptolemaeis rursum instauraretur, et in adventu Christi esset quidem civitas, sed non tantae potentiae quantae antea fuerat.
12 Et est sensus: tam pauci remanebunt in Damasco, quam solent post messores paucae remanere spicae, quas in valle Raphaim latissima et potentissima solent pauperes legere: vel in olea paucae olivae, quae diligentiam legentis evaserint.
13 (Vers. 7, 8.) In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient. Et non inclinabitur ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti illius: et non respicient lucos et delubra. Hoc Christi temporibus putant esse completum, quando destructo regno Damasci, perpetuum Salvatoris successit imperium, et idololatriae error est imminutus.
14 Pia quidem voluntas interpretantium, sed non servans historiae ordinem. Nos autem dicimus, quod subversa Damasco, et decem tribubus ductis in Assyrios, residui tribuum qui erant ex Israel, ad Ezechiae litteras conversi sint ad cultum Dei, et ad templum Ierusalem advenerint, sicut Paralipomenon narrat historia [II Par. III]. Deleta ergo Damasco, convertentur homines ad factorem suum, id est, ad eum qui eos creavit, et oculi eorum nequaquam idola quae fecerant in Bethel et in Dan, sed Deum respicient, contemnentes delubra et altaria, quae operati sunt digiti eorum.
15 (Vers. 9.) In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israel, et erit deserta. Hoc non loquitur contra Damascum, sed contra decem tribus, quae vocabantur Israel; ut quomodo ad adventum ex Aegypto populi Dei, [Consule Procop. in Vandal. lib. II, c. 10.] omnes gentes quae incolebant terram repromissionis, subito pavore conterritae aratra dimiserunt, acervosque frugum et media opera, salutem pedibus requirentes: sic et terra Israel multo tempore desolata permaneat.
16 Unde miror pro aratris et acervis frugum voluisse Aquilam interpretari, testam et Emir; Symmachum, silvam et Amir; LXX, Amorrhaeos et Evaeos. Solus Theodotio Hebraicum verbum posuit, ARS ET EMIR: quod apud eos emendatius legitur HORES ET AMIR, id est, vomeres et acervi segetum.
17 (Vers. 10.) Quia oblita es Dei Salvatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata. Ista, inquit, perpetieris, o Israel, quia reliquisti Deum Salvatorem tuum, qui te liberavit ex Aegypto, qui tibi gentes subiecit inimicas: et adiutoris tui non es recordata.
18 Propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis. Hoc pressius et per ironiam legendum. Quia, inquit, oblita es Dei Salvatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata: num idcirco plantare debebis plantationem fidelem, et non potius alienum seminare germen, quod hostis eripiat? Vel certe sic: filios meos, qui de populi mei stirpe generati sunt, ideo fundasti in terra, ut eos alienos et pessimos facias.
19 (Vers. 11.) In die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit. Ablata est messis in die haereditatis, et dolebit [Al. dolebis] graviter. Hos, inquit, operum tuorum fructus capies: vitis tua Sorec degenerabit in labruscam, semen tuum spem promittet in germine; sed cum maturitas advenerit, ab alio demetetur.
20 Et tunc dolebis graviter, quando sperata et pene iam tenta perdideris.
21 (Vers. 12-14.) Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis: et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum: sonabunt populi, sicut sonitus aquarum inundantium: et increpabit eum, et fugiet procul: et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. In tempore vesperae: et ecce turbatio in matutino, et non subsistet.
22 Haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. Qui superiorem Damasci captivitatem a Romanis illatam aestimant, et hoc quod scriptum est: Inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient, ad Christi, et Apostolorum tempora referunt. Nec non illud quod sequitur: Plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis: in die plantationis tuae labrusca, et caetera, [Vatic. de infelicitate sentiunt, etc.] de infidelitate sentiunt Iudaeorum.
23 Et hoc capitulum quod nunc proposuimus, super Ethnicis interpretantur, qui persequuntur Ecclesiam. Illud quoque quod sequitur, Increpabit eum, et fugiet procul, de diabolo accipiunt, tropologica interpretatione vastitatem persecutorum, et daemonum demonstrantes. Nos autem coeptum sequimur ordinem, et historica fundamenta historico culmine protegimus.
24 Vae, inquit, universis gentibus, quae militaverunt contra populum meum, quarum tantus impetus fuit, ut maris fluctibus coaequandus sit. Sed cum venerint saevientes, et inundaverint terram meam, tunc princeps earum Sennacherib ab eo fugiet increpatus, et sicut pulvis vento raptante dispergitur, et turbo in sublime volvitur in tempestate: sic ille appropinquabit quidem Ierusalem, obsidens eam: sed percutietur ab Angelo; veniet mane, et deletum potentiae suae videbit exercitum. Et haec erit pars eorum qui vastaverunt nos. Hoc Propheta loquitur vel ex persona populi, vel se ipsum iungens genti suae [IV Reg. XIX, 35, 36]. Postea legimus: Egressus est Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia: et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Ninive.
25 (Cap. XVIII, Vers 1.) Vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina Aethiopiae. Verbum Hebraicum SELSEL, quod Symmachus, sonitum, [Placeret Drusio ex vetere suo ms. reponi Theodotio navim pro Theodotion aves: et mox, Aquila in umbram pro bis umbram. Suffragium eius coniecturae addunt ipsi LXX, qui navim interpretati sunt: Οὐαὶ γῆς πλοίων πτέρυγες, vae terrae navium alae: tum ipse Hieronymus, lib. sequenti, ubi hoc idem caput recognoscit, et Aquilam, pro cymbalo, umbram alarum interpretatum fuisse tradit. Nihilo secius neutrum locum contra mss. fidem mutandum existimo, nam Drusiani codicis non tam hoc loco laudatur auctoritas, quam eius qui legit, studium, quo postremam N litteram in Theodotionis nomine inde avulsam subsequenti verbo aves praefixit. Contra Hieronymus in subnexa expositione, quod a singulis interpretibus translatum est, simul iungens, avium quoque ingerit nomen: Concitus, inquit, avium volatus reddit cymbali sonitum. Denique vocis geminata syllaba recte bis umbram Aquilam reddidisse persuadent.] Theodotion, aves interpretati sunt, et nos in cymbalum vertimus. Aquila bis umbram transtulit. Sed sciendum quod umbra SEL dicitur, hic autem syllaba ipsa geminatur.
26 Ex quo possumus dictum intelligere: Vae terrae, quae in umbra alarum suarum pollicetur auxilium. Et cum Scriptura dicat: Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur [Ps. XC, 1], pro quo in Hebraeo scriptum est, In umbra Omnipotentis commorabitur: ipsam Dei similitudinem habere se iactans, et in periculis constituta aliis suffragari repromittit. Significat autem sive No, Aegypti civitatem, quae nunc Alexandria dicitur, sive Aegyptum, in qua semper Ierusalem quasi super quassatam arundinem innixa est, quae confracta manum perforat incumbentis. Et est hic ordo pulcherrimus: ut quomodo in priori Visione sermo propheticus Damasco minabatur, quod decem tribus in illa habuerint auxilium, misericordiam Dei rogantes: sic etiam nunc Aegypto vastitas praedicetur; ob cuius auxilium Dei neglecta sit invocatio.
27 Ipsa est enim terra, quae est trans flumina Aethiopiae, id est, trans rivos Nili fluminis, quem de Aethiopia in Aegyptum fluere nemo dubitat. Potest Aegyptus alarum cymbalum dici propter velocitatem frugum: velox quippe et concitus avium volatus reddit cymbali sonitum. Quidam ex eo quod sequitur: Qui mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas, Romanum regnum intelligunt et omnem historiam referunt ad Vespasiani et Titi tempora, a quibus Hierosolyma subversa est.
28 Sed hoc fidei nostrae non convenit, ut minetur Dominus regno Romano, quare impiam gentem subverterit, et rursum in montem Sion dicat munera deferenda, nisi forte et haec spiritualiter in Ecclesia accipiamus.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , XVI <<<     >>> XVIII
monumenta.ch > Hieronymus > 17