monumenta.ch > Hieronymus > 15
Hieronymus, in Isaiam, , XIV <<<     >>> XVI

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 5, CAPUT XV

1 (Vers. 1.) Onus Moab: quia nocte vastata est Ar, Moab conticuit: quia nocte vastatus est murus, Moab conticuit. De onere, et pondere semel dixisse sufficiat. Hoc tantum breviter admoneo, quod onus semper tristia consequantur. Visionem autem vel statim laeta, vel in fine laeta post tristia. Moab provincia est Arabum, in qua fuit Balac filius Beor [Num. XXII]; qui conduxit hariolum Balaam de Mesopotamia, ut malediceret Israel, ubi et initiatus est populus Beelphegor [Ibid., XXV]. Huius metropolis civitas AR, quae hodie ex Hebraeo et Graeco sermone composita Areopolis nuncupatur; non ut plerique existimant quod ἄρεος, id est, Martis civitas sit. Interpretatur autem Ar et ἀντίδικος, id est adversarius. Quantae autem fuerit potentiae, Ieremias testatur [Ierem. XLVIII, 2, 7 et seqq.], dicens: Non est ultra exsultatio in Moab. Et iterum: Habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis. Et iterum: Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis, nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit, et idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus. Et in alio loco [Ibid., 25]: Quomodo fracta est virga fortis, baculus gloriosus? Et post modicum: Audivimus superbiam Moab, superbus est valde.
2 Sublimitatem eius, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis illius ego scio, ait Dominus, et iactantiam eius. Sicut ergo contra Babylonem, et Philisthiim Propheta vaticinatus est, quod oppresserit populum Iudaeorum; ita nunc vastitas praedicitur Moabitarum, id est, Arabiae; ab Assyriis, et Babyloniis. Ab utraque enim gente vastati sunt, eo tempore quo Sennacherib captivum duxit Israel, et quando Nabuchodonosor subvertit Ierusalem [IV Reg. XVII ] [et XXV]. Insultaverat enim ad utramque hostem Ephraim et Iudae, dicente Ieremia: Allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
3 Fuit enim in derisum tibi Israel, quasi inter fures reperisses eum [Ierem. LXVIII, 26, 27]. Propter verba ergo tua, quae adversus illum locutus es, captivus duceris. Quod autem ait: Nocte vastata est AR, Moab conticuit, decorum invectionis principium, ut vastaretur in tenebris; qui de incestu patris nocte conceptus est.
4 Nisi forte noctem pro magnitudine [In Vatic., pro magnitudine erroris: ad cuius item ms. fidem quod, superfluum atque incommodum sensui adverbium, post quia hinc amovimus.] terroris accipimus: et credendum, quia sibi confidebat in muris, insidiis eam, et cuniculis fuisse superatam. Audivi quemdam Areapolitem, sed et omnis civitas testis est, motuterrae magno in mea infantia, [Quando totius, etc. Id ex Ammiano videtur accidisse sub Consulatu Valentiniani atque Valentis, anno Domini 365. ---Vulgo creditum est, innui celeberrimum toto orbe terraemotum, quem Consule Valentiniano primum cum fratre Valente, sive anno Domini 365, Ammianus Marcellinus, aliique eorum temporum historici tradunt contigisse. Verum cum infantem tunc se fuisse dicat Hieronymus, eaque aetas, iuxta ipsam Pythagoricam computandi methodum, annos ad summum quindecim nato imputetur, post ann. 350 S. Doctoris ortum referre necesse esset: id quod cum aliis de eius vita testimoniis constare nullo modo potest. Itaque verosimilius est, alium indicari, quem ipse Hier. in Chronico ad an. refert 344, cum multae Orientis urbes terraemotu horribili conciderunt.] quando totius orbis littus transgressa sunt maria, eadem nocte muros urbis istius corruisse.
5 (Vers. 2.) Ascendit domus, et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo, et super Medaba Moab ululabit. Ne molestum tibi sit quod per historiae viam gradior, ut enim hoc facerem, ipse voluisti. Subauditur autem, domus regia, et urbs Dibon ad idola quae in editis posita sunt ascendit: super Nabo, et super Medaba, nobiles [Videtur e contrario non urbis alicuius, sed idoli Moabitarum nomen esse Nabo: quod ex ipsius Isaiae, XLVI, 1, testimonio compertum est: Confractus est Bel, contritus est Nabo, facta sunt simulacra eorum bestiis, et iumentis. Nec id probatur, quod quidam autumant, de urbis nomine deum illum potuisse appellari Nabo. LXX Dagon hunc vocant.] civitates, ululabit universa provincia. In Nabo enim erat Chamos idolum consecratum, quod alio nomine appellatur Beelphegor.
6 In cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba radetur. Apud antiquos barbae capitisque rasura luctus indicium fuit. Per haec ergo magnitudo moeroris ostenditur, Ieremia contra Moab eadem conclamante: Omne caput calvitium, et omnis barba radetur, et in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium [Ierem. XLVIII, 37].
7 (Vers. 3.) In triviis eius accincti sunt sacco; super tecta eius, et in plateis eius omnis ululatus descendet in fletum. Non erunt privatae lacrymae, publicum luctum publica lamenta resonabunt; nec matronae, nec virgines, nec aetas parva puerorum, nec fracti senum gressus tenebuntur domibus, pudorem et imbecillitatem extrema captivitas nesciet.
8 (Vers. 4.) Clamabit Esebon et Eleale. Nomina civitatum Moabiticae provinciae, quarum Esebon urbs fuit quondam regis Amorrhaeorum, de qua idem Ieremias, Ignis egressus est de Esebon, et flamma de medio Seon. Interpretatur autem Esebon, cogitatio, et ideo Ieremias alludens ad nomen, contra Esebon, ait, cogitaverunt mala [Ierem. XLV.]
9 Usque Iaza audita est vox eorum. Urbs Iaza [al. Iasa] Mortuo mari imminet, ubi est terminus provinciae Moabitarum. Hoc ergo indicat, quod usque ad extremos fines ululatus provinciae personabunt. Unde et Ieremias ait: De clamore Esebon, usque Eleale et Iaza dederunt vocem suam [Ierem. XLVIII, 34].
10 Super hoc expediti Moab ululabunt, anima eius ululabit sibi. Verbum Hebraicum ELUSE, pro quo Aquila ἐξώμους, id est, expeditos, et exertis humeris, Symmachus accinctos interpretatus est, quidam putant non viros, sed nomen urbis intelligi, quae hodie appellatur Eluza, et est in Moabitidis partibus sita. Possumus autem et hoc dicere, quod universa pugnatorum fortitudo corruerit, et mutuis fletibus omnis terra resonarit.
11 Sin autem Eluse, ut Aquila voluit, exertis humeris intelligantur, ille nobis sensus suggeritur, quod ad plangendum cuncti nudaverint pectora.
12 (Vers. 5.) Cor meum ad Moab clamabit. Propheta loquitur dolentis affectu, vel quod hostes quoque creatura Dei sint, in quos tot mala superveniant: vel quod tantis calamitatibus opprimendi, ut etiam inimicis miserabiles fiant. Idipsum Ieremias ait: Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit.
13 Vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem. Et Ieremias: A Segor, inquit, usque ad Oronaim vitulam conternantem. De hac et in libris [Et in libris Quaestionum, etc. Consule Quaestiones Hebraicas in Genes. col. 306. MARTIAN. ---Vide Quaestiones in Genes. tom. III, pag. 326 et 334, et quae ibi annotavimus: Libros quoque Nominum Hebraicorum. In Epitaphio Paulae Segor, inquit, vitulam conternantem, quae prius Bala vocabatur, et in Zoaram, id est, parvulam Syro sermone translata est, etc.] Quaestionum Hebraicarum diximus, et nunc breviter annotamus, quod ipsa sit quinta urbs post Sodomam, et Gomorrham, Adamam, et Seboim, quae ad preces Lot parva servata est.
14 Appellaturque Bala, id est, absorpta, tradentibus Hebraeis, quod tertio terrae motu prostrata sit. Ipsa est quae hodie Syro sermone vocatur Zoora [Al. Zora], Hebraeo Segor, utroque parvula. Possumus vitulam conternantem pro perfecta aetate accipere. Sicut enim tricesimus annus in hominibus, ita in pecudibus ac iumentis tertius robustissimus est.
15 Vectes quoque pro terminis, et robore intellige, eo quod Segor in finibus Moabitarum sita sit, dividens ab eis terram Philisthiim.
16 Per ascensum enim Luith flens ascendet. Et Ieremias: Per ascensum Luith plorans ascendet in fletum. Intelligimus autem clivum esse itineris quod ducit ad Assyrios, et per hoc captivitatem significari.
17 Et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. Rursum Ieremias: Vox clamoris Oronaim, vastitas, et contritio magna. Longum est, si velim de singulis dicere, cum perspicuum sit vel urbium in Moab, vel locorum esse nomina, quae deserunt transmigrantes.
18 (Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et ob hoc ipsum sterilibus. Sive autem allusit ad nomen, sive quod ante non fuerat, post vastitatem accidit, ut etiam aquae in amaritudinem verterentur.
19 Quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. Non ut quidam putant, vere propter steriles Nemrim aquas omnis herba exaruit, sed per metaphoram Scriptura loquitur. Et est sensus, in cuncto Moab aquae Nemrim erunt salsae et amarae; quomodo ibi nulla herba pullulat, sic totam provinciam siccitas consequetur, id est, a Segor usque ad Oronaim, a finibus usque fines.
20 Id ipsum Ieremias: Aquae Nemrim pessimae erunt [Ierem. XLVIII, 34].
21 (Vers. 7.) Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem salicum ducent eos. Pro salicibus in Hebraeo legimus ARABIM, quod potest et Arabes intelligi, et legi ORBIM, id est, villa in finibus eorum sita, cuius a plerisque [Hanc dudum instaurare conati sunt docti viri sententiam de incolis montis Oreb pro corvis, qui Eliae praebuerint alimenta. Verum illa nedum antiquissimae Traditioni, contraria est etiam obvio ac nativo Scripturae sensui, quae vocabulo corvos aves, non homines constanter ubique appellat. Adde, non in monte Oreb, sed iuxta torrentem Crith Eliam fuisse nutritum; nec posse, quod suspicari videtur Hieronymus, ullo modo Arabes pro corvis illis, aut accolis Oreb intelligi.] accolae in monte Oreb Eliae praebuisse alimenta dicuntur: quod nomen propter ambiguitatem transfertur et in corvos, atque Occidentem, locaque campestria. Est autem sensus: iuxta morbi magnitudinem erit visitatio.
22 Visitationem hic non pro remedio, sed pro plaga accipe. Visitabo, inquit, in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum [Ps. LXXXVIII, 33]. Torrentem salicum, Babyloniae accipe flumina, de quibus David, In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra [Ps. CXXXVI, 2]: sive vallem Arabiae, per quam pergitur ad Assyrios.
23 (Vers. 8.) Quoniam circuibit clamor terminum Moab, usque ad Agallim ululatus eius, et usque ad puteum Elim clamor eius. Eadem prope omnia, et Ieremias scribit. Sunt autem urbes, et loca Moabitarum, in quibus clamor, et eiulatio captivi populi describitur.
24 (Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine. Ubi prius erat luxuria propter irriguos agros, et fontes iugiter emanantes, ibi prae multitudine interfectorum rivi sanguinis fluent.
25 Ponam enim super [In vatic. Dimon, de qua lectione mox ipse Hieronymus disserit.] Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. Ne quis Scriptoris vitium putet, et errorem emendare dum vult, faciat, una urbs et per M, et per B, litteram scribitur: E quibus Dimon, silentium interpretantur; Dibon, fluens. Indito utroque nomine propter latices qui tacite fluant, usque hodie indifferenter et Dimon et Dibon hoc oppidulum dicitur.
26 Quod autem ait: Ponam super Dibon additamenta, et quaestionem facere videbatur, quid esset, sequenti versiculo demonstravit dicens: His qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae: ut etiam qui fuga lapsi sunt, a bestiis consumantur. Quamquam et per metaphoram leonem, regem hostium possumus intelligere, ut potentiam eius quasi rugitum nemo possit evadere.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , XIV <<<     >>> XVI
monumenta.ch > Hieronymus > 15