Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 5, CAPUT XIV
1 | (Vers. 1.) Prope est ut veniat tempus eius: et dies eius non elongabuntur. Instare dicit tempus quo ab hostibus capienda sit. Post captivitatem quippe Ierusalem, non multum tempus in medio, et a Medis Persisque vastata est |
2 | Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam. De hoc Sophonias plenius loquitur: Lauda, filia Sion; iubila, Israel; laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem: quia abstulit Dominus iudicium tuum: avertit inimicos tuos [Soph. III, 14, 15]. Significat autem tempus quo Cyrus rex Persarum captivum populum Ierusalem redire permisit. |
3 | Lege Esdrae librum [I Esdr. I], Aggaeum (Aggaei I) et Zachariam [Zach. I], quando sub Zorobabel, et Iesu sacerdote magno, et Esdra, et Neemia, altare, Templum, murique urbis exstructi sunt. |
4 | (Vers. 2.) Adiungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Iacob, et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum, et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subiicient exactores suos. Multos de diversis gentibus cum populo Iudaeorum Ierosolymam venisse coniicimus, credentes Deo Israel, et errorum idola relinquentes. |
5 | Quod autem reducti sint ad litteras regis, et acceperint munera et impensas Templi, nulla dubitatio est. In hoc solum arctari videtur intelligentia, quomodo possederit Israel in terra Domini victores quondam suos, et subiecerint exactores, servosque eos habuerint et ancillas. Nisi forte synecdochicῶs totum intelligamus ex parte: quod tantae postea felicitatis fuerint, ut de diversis quoque per circuitum gentibus sibi servorum et ancillarum familias compararint. |
6 | Potest et in Assueri temporibus intelligi [Esth. IX] [Iudith. XIII], quando occiso Holoferne hostilis ab Israel est caesus exercitus. Quod haereo litterae, et in more serpentis terram comedo, tuae est voluntatis, qui historicam tantum interpretationem audire voluisti. |
7 | (Vers. 3.) Et erit in die illa cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute tua dura quia [Al. quam] ante servivisti: sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices. Sermo dirigitur ad Israelem, quod postquam reversus fuerit Ierusalem, et iugum servitutis excusserit, recordetur potentiae quondam Nabuchodonosor, et culminis Babylonii, miserabilique eum voce deploret: quia ad tantam venerit calamitatem, ut hostibus quoque suis dignus miseratione videatur. |
8 | (Vers. 4-7.) Quomodo cessavit exactor: requievit tributum? Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium caedentem populos in indignatione: plaga insanabili subiicientem in furore gentes, persequentem crudeliter: conquievit et siluit: omnis terra gavisa est et exsultavit. Vox ista plangentis et miserantis est Israelis, quomodo Dominus quondam victorque terrarum, et tributis cuncta depopulans, contritus sit et redactus in nihil. |
9 | Ille, inquam, qui fuit baculus impiorum, qui sceptrum et virga regalis omnes furibunde percutiens, cuius plaga non poterat sustineri, qui fugientes quoque crudeliter persequebatur: quomodo conquievit et humiliatus est, et ad ruinam eius omnis terra consiluit, vocem tantum [Al. tamen] laetitiae gestientis emittens? |
10 | (Vers. 8.) Abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani: Ex quo dormisti, non ascendit qui succidat nos. Per abietes et cedros Libani principes gentium intellige, qui Nabuchodonosor percutiente succisi sunt, qui et ipsi in vocem laetitiae prorumpentes dicunt: Ex quo ad inferna deductus es, nullus alius potuit inveniri, qui magnos potentesque succideret. |
11 | (Vers. 9.) Infernus subter te conturbatus est, in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantes: omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis: cuncti principes nationum universi respondebunt, et dicent tibi. Haec emphaticῶs legenda sunt et scenae modo; non quod facta sint, sed quod fieri potuerint: nisi forte animas regum quos interfecerat, insultantes regi Babylonio occurrisse credimus. |
12 | Solatium enim malorum est, cum inimicos viderint eadem sustinere. |
13 | (Vers. 10, 11.) Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es: detracta est ad inferos superbia tua: concidit [Al. concidetur] cadaver tuum, subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Sermo potentium et principum terrae, quos supra cedros et abietes appellarat, ad regem Babylonium dirigitur in inferis constitutum. |
14 | Iam non dolemus nos fuisse succisos, cum et tu eadem securi corrueris. Omnis potentia tua, et in coelum elevata superbia, ad terram detracta est. Ergone et tuum cadaver tineam sustentabit, et scatentium operiet vermium multitudo? Senties per mortem hominis vilitatem, qui Dei in te potentiam praeferebas. |
15 | (Vers. 12-14.) Quomodo cecidisti de coelo, lucifer, qui mane oriebaris: corruisti in terram qui vulnerabas gentes: qui dicebas in corde tuo: In coelum ascendam, super sidera Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo. Pro eo quod nos interpretati sumus ob facilitatem intelligentiae: Quomodo cecidisti de coelo, lucifer, qui mane oriebaris, in Hebraico, ut verbum exprimamus ad verbum, legitur: Quomodo cecidisti de coelo, ulula fili diluculi. Significatur autem aliis verbis lucifer; et dicitur ei quod flere debeat et lugere, qui quondam sic fuerit gloriosus, ut fulgori luciferi comparatus sit. Sicut, inquit, lucifer discutiens tenebras, ardens et rutilus illucescit; sic et tuus progressus in populos et publicum claro sideri similis videbatur; sed cecidisti in terram gentium vulnerator, qui per superbiam loquebaris: Tantam potentiam consecutus sum, ut coelum mihi restet et sidera ut sub pedibus meis superna debeant subiacere. |
16 | Quamquam Iudaei coelum et astra Dei se velint intelligi, ex eo quod sequitur: Sedebo in monte testamenti, id est, in Templo, ubi Dei iura sunt condita, et in lateribus Aquilonis, id est, in Ierusalem. Scriptum est enim: Montes Sion latera Aquilonis [Ps. XLVII, 3]. Nec suffecerat superbiae eius desiderare coelestia, nisi ad tantam prorupisset insaniam, ut Dei sibi similitudinem vindicaret. |
17 | (Vers. 15.) Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. Qui per superbiam dixerat: In coelum ascendam, ero similis Altissimo, non solum ad infernum, sed ad infernum ultimum detrahitur. Hoc enim significat laci profunditas, pro quo in Evangelio tenebras exteriores legimus, ubi est fletus et stridor dentium [Luc. XIII, 28]. |
18 | (Vers. 16, 17.) Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient (subauditur dicentes): Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit; vinctis eius non aperuit carcerem? Et haec vox insultantium est atque mirantium, quomodo vastator omnium et ipse vastatus sit. |
19 | Quod autem ait: Vinctis eius non aperuit carcerem? magnitudo crudelitatis et impietatis exprimitur, ut etiam vinctos teneret in carcere: et non sufficerent miseris catenae, nisi illos et tenebrarum horror includeret. |
20 | (Vers. 18, 19.) Omnes reges gentiam, universi dormierunt in gloria, vir in domo sua. Tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps inutilis, pollutus et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci; quasi cadaver putridum non habebis consortium, neque cum eis in sepultura. Narrant Hebraei huiusmodi fabulam: Evilmarodach qui, patre suo Nabuchodonosor vivente per septem annos inter bestias, ante regnaverat, postquam ille restitutus in regno est, usque ad mortem patris cum Ioachim rege Iudae in vinculis fuit: quo mortuo, cum rursus in regnum succederet, et non susciperetur a principibus, qui metuebant ne viveret qui dicebatur exstinctus; ut fidem patris mortui faceret, aperuit sepulcrum, et cadaver eius unco et funibus traxit. |
21 | Et est sensus: Sepultis omnibus qui a te interfecti sunt, tu solus insepultus iacebis. Alii vero locum istum sic interpretantur: Omnes animae apud inferos aliquam requiem accipient, tu solus in extremas tenebras religaberis. Omnium enim operieris sanguine, et universorum te cruor premet velut obvolutum sanie mortuorum. |
22 | Symmachus hunc locum sic transtulit: Etiam cum his qui occiduntur in bello, non mereberis habere consortium sepulturae. Pro eo autem quod nos diximus, quasi stirps inutilis, et in Hebraeo legitur: CHANESER NETHAB, Aquila interpretatus est, quasi sanies polluta. NESER autem proprie virgultum appellatur, quod ad radices arborum nascitur, et quasi inutile ab agricolis amputatur: possumus id ipsum saniem tabemque intelligere. |
23 | Simulque discimus quod infernus sub terra sit, dicente Scriptura: Usque ad fundamenta laci. |
24 | (Vers. 20.) Tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti. Iuxta LXX Interpretes qui dixerunt: Quia terram meam perdidisti, et populum meum occidisti, quid dicant, nulla dubitatio est. Terram enim Iudaeam, et populum eius Israel Nabuchodonosor interfecit et perdidit. |
25 | Iuxta Hebraicum difficilis intellectus est, quomodo terram suam perdiderit, et populum suum occiderit: nisi forte hoc sensu accipiendum est, eos, quos tibi Deus in correptionem dederat, tu penitus perdidisti. Vel aliter: antiquum Assyriorum regnum, te multum superbiente et elevante contra Deum cervicem tuam, omnino destructum est. |
26 | Si enim te egisses humiliter, et scisses mensuram tuam, Assyrius et Babylonius hucusque regnaret. Sive hoc modo: tam crudelis fuisti in externos, ut etiam subiectos tibi populos furibundus opprimeres. |
27 | (Vers. 21.) Non vocabitur in aeternum semen pessimorum. Praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec haereditabunt terram, neque implebunt facies orbis civitatum. Omnes historiae consentiunt, quod occiso Balthasar nepote Nabuchodonosor, et succedente Dario in regnum Chaldaeorum, nullus de Nabuchodonosor deinceps stirpe regnarit. |
28 | Hoc ergo Scriptura praedicit, quod in tantam Babylon veniet vastitatem, ut etiam de semine regio nullus remaneat, sed propter impietatem patris omnis soboles deleatur. Pro eo autem quod nos in ultima parte sententiae transtulimus, neque implebunt facies orbis civitatum, in Hebraeo scriptum est pro civitatibus, ARIM, quod nos transferre possumus et adversarios; ut sit sensus: nullus ex semine tuo qui cupiat reparare regnum, adversarius suscitabitur. |
29 | Secundum Septuaginta Interpretes, qui dixerunt: Semen pessimum, para filios tuos interfectioni propter peccata patris tui, quem sensum habeat, scire non valeo. |
30 | (Vers. 22, 23.) Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus. Et ponam eam in possessionem hericii, et in paludes aquarum: et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. Babylonem fuisse potentissimam, et in campestribus per quadrum sitam, ab angulo usque ad angulum muri, sedecim millia tenuisse passuum, id est, simul per circuitum sexaginta quatuor, refert Herodotus, et multi alii qui Graecas historias conscripserunt. Arx autem, id est, Capitolium illius urbis, est turris quae aedificata post diluvium, in altitudine quatuor millia dicitur tenere passuum, paulatim de lato in angustias coarctata, ut pondus imminens facilius a latioribus sustentetur. |
31 | Describunt ibi templa marmorea, aureas statuas, plateas lapidibus auroque fulgentes, et multa alia quae pene videantur incredibilia. Hoc totum narravimus, ut ostenderemus quod ad iram Dei omnis potentia pulvis sit, et favillae et cineri comparetur. Si liceret introire barbaras nationes, et videre tantae urbis extrema vestigia, videremus possessionem hericii, et paludes aquarum, et vere completum esse quod nunc Isaiae vocibus canitur: Scopabo eam in scopa terens; exceptis enim muris coctilibus, qui propter bestias concludendas post annos plurimos instaurantur, omne in medio spatium solitudo est. |
32 | (Vers. 24, 25.) Iuravit Dominus exercituum, dicens: Si non ut putavi, ita erit, et quomodo mente tractavi, sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab humero eorum tolletur. Revertitur ad praesentia, hoc est, ad Sennacherib regem Assyriorum, qui Samariam Iudaeamque vastavit, et excepta Ierusalem, delevit per circuitum omnia; et longe post futuris vicilia consociat, ut imminens auferatur metus: quia dicere poterant audientes: Nos praesentem perpatimur obsidionem, iste multis post saeculis ventura promittit. |
33 | Est igitur ordo prophetiae, quamquam post annos plurimos Babylon destruenda sit, et omne penitus stirpis Assyriorum et Chaldaeae seminarium disperdendum: tamen ut non timeatis vicinam captivitatem, iurat Dominus (cui etiam non iuranti credendum est) quod sua aestimatio non fallatur, et quod mente conceperit, irritum non fiat. |
34 | Hoc autem humano loquitur affectu, quod scilicet non fallatur qui falli non potest: Conteram, inquit, Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcabo eum. Una enim nocte centum octoginta quinque millia exercitus Assyriorum Angelo vastante deleta sunt [IV Reg. XIX]. Et auferetur ab his qui obsidebantur in Ierusalem, iugum eius, et grave imperium quod omnibus imminebat, et pondus quo premebantur, in ipsum potius retrudetur. |
35 | Fugiente enim Assyriorum rege in terram suam, liber cum populi reliquiis egressus est Ezechias. |
36 | (Vers. 26, 27.) Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus eius extenta, et qui avertet eam? Hoc loco quidam arbitrantur generalem esse contra omnem orbem prophetiam, et quod vastitas Babylonis et Assyriae civitatis typus sit consummationis mundi. |
37 | Quibus nequaquam contradicimus, dum sciamus, hic omnem terram Assyriorum proprie significari, et universas gentes socias regis Assyrii demonstratas. Quidquid autem a Domino decretum est, nullius virtute prohibetur. Et extentam manum eius, et ad percutiendum paratam, nemo poterit coercere. |
38 | (Vers. 28.) Anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud. Quatuor reges Iudaeae titulo Prophetae legimus esse praepositos: Oziam, Ioatham, Achaz, et Ezechiam, singulos sibi ordine et sobole succedentes, quorum Oziam mortuum supra legimus, referente Isaia: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Ex quo intelligimus et Visionem sedentis Domini, et ea quae praecipiuntur Prophetae, usque ad eum locum ubi scriptum est (Cap. VI): Sicut terebinthus et sicut quercus quae expandit ramos suos: semen sanctum erit germen eius, sub Ioatham rege prophetatum [Ibid., VII]. Tertius succedit Achaz filius Ioatham filii Oziae regis Iuda, sub quo ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae, rex Israel, in Ierusalem ad praeliandum contra eam, et reliqua quae Scriptura commemorat. |
39 | Igitur sub Achaz usque ad praesentem locum, quem nunc exponere nitimur, omnia quae in medio posita sunt, vaticinata cognoscimus: quo mortuo quartas, id est, ultimus succedit Ezechias, sub quo omnis usque ad finem texitur liber. |
40 | (Vers. 29.) Ne laeteris Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem. Naturale est quod dicimus: mortuo rege adversarum gentium, semper laetantur inimici, ex rebus novis bella civilia et seditiones ac regnandi imperitiam praestolantes. |
41 | Mortuo igitur Achaz peccatore, qui ambulaverat in viis regum Israel, et cognatione eis fuerat copulatus, intelligimus Philisthaeos e vicino fuisse laetatos, et insultasse Israeli, quod maturo rege perdito, Ezechiae iuveni subiacerent. Philisthaeos autem, ut supra diximus, Palaestinos significat, quos alienigenas Vulgata scribit editio: cum hoc non unius gentis, sed omnium externarum gentium vocabulum sit. |
42 | Ne, inquit, laeteris, o Philisthaea, ne insultes populo meo, quod percussoris tui Achaz virga confracta sit; quod baculus qui te ferire solitus erat, videatur morte contritus; quod coluber interfectus. Pro hoc enim nocentior nascetur Ezechias regulus, quem Graeci vocant basiliscum, qui te suo aspectu interliciat, et spiritu oris occidat. |
43 | Quomodo enim nulla avis reguli aspectum potest illaesa transire: sed quamvis procul fuerit, eius ore sorbetur: ita et tu a conspectu regis Ezechiae totus peribis. Et pulchre servavit metaphoram: quia enim serpentem et regulum nominarat, ore eius et spiritu dicit volucres devorari. Quod autem nullus regum Iuda sic percusserit Philisthiim, quomodo eos depopulatus est Ezechias, audi Regum librum: Ipse percussio Philisthiim usque ad Gazam, et usque ad terminos eius: a turre custodum usque ad urbes munitas [IV Reg. XVIII, 8]. Pro eo autem quod nos transtulimus absorbens volucrem, et in Hebraeo scriptum est SARAPH MOPHETH, interpretari potest, serpens volans: ut sit sensus: de radice colubri nascetur regulus, et fructus illius, id est, reguli serpens volans, ut draconem volantem intelligas. |
44 | (Vers. 30.) Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent. Cum te percusserit regulus, et draco volans tuos terminos devastaverit, nequaquam insidiaberis Iudae, et pauperculum populum meum tua fraude terrebis; sed pressus propriis angustiis, flebis calamitatem tuam. Humiles autem et pauperes, qui non in divitiis et in potentia, sed in meo nomine confidebant, secura pace requiescent, et nullius hostis impetum formidabunt. |
45 | Et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. Totum per figuras loquitur. Est autem sensus, quod, populo Dei fiducialiter requiescente, siccetur radix Philisthiim, et omnes reliquiae consumentur. |
46 | (Vers. 31.) Ulula porta, clama civitas, prostrata est Philisthaea omnis: ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiat agmen eius. Portam vocat pro his qui in porta sunt, et civitatem pro habitatoribus civitatis. Sermonem quoque dirigit ad urbes Palaestinorum quod eiulare debeant, et lugere veniente Senacherib, et torrentis modo cuncta vastante. |
47 | Sub rege enim Ezechia venit Assyrius, et inter caeteras nationes vastavit Philisthaeos. Ad quos loquitur Ieremias: Ecce aquae ascendent ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans: et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores ilius [Ierem. XLVII, 2]. Ab aquilone enim venit Assyrius, et de eius ardore egredientes, Ninivem et nationes caeteras subiugantes. Eo tempore quo haec canebantur, fumus ascendebat in excelsum, id est, rumor in populos vagabatur per ordinem cunctarum gentium, Phoenices quoque et Palaestinos esse vastandos. |
48 | (Vers. 32.) Quid respondebit nuntiis gentis? quia Dominus fundavit Sion, et in ipsa sperabunt pauperes populi eius. Quia dixerat, Nullus est qui effugiat agmen eius, videbatur in generali sententia etiam Iudas esse comprehensus. Si; inquit, quaesierint Angeli gentis Assyriae, quare solus Iudas evaserit, respondete eis, quia Dominus fundaverit Sion, et ipse humilem populum sua virtute protexerit: Pro Angelis LXX transtulerunt reges, unius ALEPH litterae errore decepti. |