monumenta.ch > Hieronymus > 13
    >>> XIV

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 5, CAPUT XIII

1 (Vers. 1.) Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. Verbum Hebraicum MESSA, vel onus, vel pondus, intelligi potest. Et ubicumque praepositum fuerit, minarum plena sunt quae dicuntur. Unde miror LXX Translatores in re tristi voluisse ponere visionem; sed de hoc alias. Nunc quod cepimus exsequamur: Babylon fuit metropolis Chaldaeorum, cuius rex Nabuchodonosor cunctis usque ad Aethiopiam gentibus superatis, inter caeteras vastavit et Iudaeam, diuque obsessam Ierusalem undecimo anno cepit regni Sedechiae: quem et ipsum captum duxit in Antiochiam, quae tunc vocabatur Reblatha, ibique coram patre filiis interfectis, oculos Sedechiae iussit auferri, excaecatumque misit in caveam, et in ritum ferarum traxit in Babylonem; completo vaticinio Ieremiae, quod canebat: [Intrabis in Babylonem. Nullus est apud Ieremiam versiculus huic sententiae conformis; sed apud Ezechielem cap. XII, 13, haec de Sedechia dicta leguntur: Et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldaeorum; et ipsam non videbit, ibique morietur. Verum audiendus ipse Hieronymus in cap. XVII Ezechelis: Legimus, inquit, Sedechiam captum, ductum esse in Reblatha, ibique interfectis filiis excaecatum, et instar ferae clusum cavea translatum in Babylonem. Unde et Scriptura, cum videatur esse contraria; tamen in utroque verissima est. Dictum enim erat ad Sedechiam: Et intrabis Babylonem, et non videbis eam. Intravit enim, quia ductus est Babylonem: et non vidit, quia fuerat excaecatus. Ex huiusmodi dictis satis liquet, sensum Ieremiae, non ipsissima verba Hieronymum recitasse. MARTIAN.] Intrabis in Babylonem, et non videbis eam [Ierem. XXXIV] [Ierem. XXXIX] [Ierem. LII]. Ad consolationem ergo populi Iudaeorum, Babylonis ruina praedicitur, quod quomodo Ninive metropolis Assyriorum, quorum reges Phul, et Theglathphalasar, et Salmanasar, et Sennacherib, decem tribus ceperant, Chaldaeo vastante, subversa est: ita etiam haec, quae contra Deum superbierit, Medorum atque Persarum impetu subvertatur.
2 (Vers. 2.) In montem caliginosum elevate signum, exaltate vocem, levate manum. Montem caliginosum, sive tenebrosum, quod Hebraice dicitur NESPHE, Babylonem propter superbiam intellige. Isti sunt montes tenebrosi, tristitiam, et caliginem praeferentes, de quibus Ieremias ait: Date gloriam Domino Deo vestro, antequam offendant pedes vestri ad montes tenebrosos [Ierem. XIII, 16]. Praecipiturque vel Angelis, vel quibuslibet ministris, ut iubente Deo, et exaltata nuntiorum manu, ventura Babyloni captivitas praedicetur.
3 (Vers. 3, 4.) Et ingrediantur portas duces: ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea exsultantes in gloria mea. Principes, et gigantes iuxta LXX Translatores Eusebius virtutes Angelicas interpretatur, et pessimos daemones, qui ad eversionem Babylonis missi sunt. Nos autem historiae ordinem prosequentes, Medos esse dicimus.
4 De quibus in consequentibus apertius Scriptura testatur, dicens: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint. Nec mirum si Medos ad subversionem Babylonis sanctificatos vocet, cum per Ieremiam ipsum Nabuchodonosor, quia eius imperio serviebat, destruens praevaricatricem Ierusalem, servum suum et columbam dixerit.
5 Porro quod ait: Fortes meos, et exsultantes in gloria mea, ostendit eos non suis viribus, sed Dei ira tam sublimis regni potentiam subvertisse.
6 (Vers. 4, 5.) Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium: vox sonitus regum gentium congregatarum. Dominus exercituum praecepit militiae belli venientibus de terra procul a summitate coeli. Dominus et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram. Medorum atque Persarum describitur impetus: quod multis secum auxiliis congregatis, Domino eorum exercitum praecedente, ad vastitatem veniant Babylonis, ut disperdant omnem terram: non quod totum orbem vastaverint, sed omnem terram Babylonis et Chaldaeorum.
7 Idioma est enim Sanctae Scripturae, ut omnem terram illius significet provinciae, de qua sermo est: quod quidam non intelligentes, ad omnium terrarum subversionem trahunt.
8 (Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet. Apostropha fit ad populum Chaldaeorum, ut ventura mala fletibus resonent: nec de ruina ambigant civitatis, cum Dominus vastator adveniat.
9 (Vers. 7, 8.) Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt: quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum. Hoc expositione non indiget: sed breviter indicatur, quod tantum malorum pondus incumbat, ut pugnatorum Babylonis solvatur manus, et cor pavore languescat, et in morem parturientium feminarum dolor torqueat viscera, et unusquisque alterius quaerat auxilium, luridam faciem pallore circumferens: naturale est enim, ut imminentibus [Al. in ingentibus] malis alios sapere plus putemus.
10 (Vers. 9.) Ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus, et irae furorisque, ad ponendum terram in solitudinem, et peccatores eius conterendos de ea. Crudelem diem vocat, non merito sui, [In Vatic. verba sed populi non adduntur.] sed populi. Non est enim crudelis qui crudeles iugulat: sed quod crudelis patientibus esse videatur.
11 Nam et latro suspensus patibulo, crudelem iudicem putat. Simulque solitudo et vastitas terrae Babyloniae nuntiatur: et causa vastitatis exponitur [Al. ponitur], quod propter accolas eius haec omnia fiant.
12 (Vers. 10.) Quoniam stellae coeli et splendor earum non expandent lumen suum: obtenebratus est sol in ortu suo, et lunae non splendebit in lumine suo. Verbum Hebraicum [Vatic. Cksle, vetus Drusii mss. Chyile: mallet ipse legere Chsile, aut Xyle. Vide infra Hier. lib. VII, ubi hoc idem caput, et versiculum denuo exponit.] CHISILE LXX ὠρίωνα transtulerunt. Hebraeus, quo ego praeceptore usus sum, Arcturum interpretatus est.
13 Nos generaliter sequentes Symmachum, stellam [Al. stellas] diximus. Est autem sensus, quod cum dies Domini crudelis advenerit, et furor eius universa vastarit, prae timoris magnitudine mortalibus cuncta tenebrescant, et sol ipse et luna astraque rutilantia suum videantur negare fulgorem.
14 Unde et coelum sacco induitur, quod scilicet tenebrae cuncta operiant, et prementibus malis, nihil aliud sentiant homines, nisi quod mens videre compellit.
15 (Vers. 11.) Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum: et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. Ex hoc loco et ex superiore, ubi scriptum est, quod obtenebrescat sol in ortu suo, et luna caligine compleatur, et stellae fulgorem retrabant, et totius orbis iniquitas visitetur, quidam putant non de Babylonis ruina, sed de mundi consummatione praedici: cum utique secundum superiora et orbis, qui Hebraice dicitur THEBEL, et Graece οἰκουμένη, Babylon intelligenda sit.
16 Οἰκουμένη enim lingua nostra habitatam sonat; et habitata propter ingentem populi multitudinem Babylon dicitur: ut ubi prius fuerat innumerabilis turba populorum, ibi sit vastitas et habitatio bestiarum.
17 (Vers. 12.) Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. Causa manifesta quare Deus visitet οἰκουμένην, id est, Babylonis mala: ut habitatore deserta redigatur in solitudinem. Pretiosum autem dicitur omne quod rarum est; quomodo et supra iuxta Historiam, pro hominum raritate apprehendere legimus septem mulieres unum virum, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur; tantummodo invocetur nomen tuum super nos, et aufer opprobrium nostrum [Isa. IV, 1]. Et in Samuelis volumine continetur: Sermo Domini erat pretiosus in diebus illis (Reg. III, 1), id est rarus. Nota quod in Hebraico pro generali auro PHAZ, pro obrizo OPHIR, scriptum est.
18 (Vers. 13.) Super hoc coelum turbabo, et movebitur terra de loco suo: propter indignationem Domini exercituum, et propter diem irae furoris eius. Vel eo sensu accipe, quo supra de stellis, et sole, et luna, et orbe exposuimus: vel ὑπερβολικῶς, quod ab indignatione Dei et coelum triste sit, et terra moveatur, elementa quoque omnia iram Creatoris agnoscant.
19 (Vers. 14.) Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Babylonium significat et Chaldaeum populum, quod ita pavidus ad irruptionem Medorum Persarumque fugiat, quasi damula et ovis ad rugitum leonis et ululatum lupi: nec habet defensorem aut principem, cuius sequatur imperium.
20 Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. Postquam capta fuerit Babylon, et per portas eius intrarit hostilis exercitus, cuncta auxilia et diversarum gentium turmae, quibus prius civitas defensabatur, ad suas provincias revertentur.
21 (Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio. Qui non fugerit, mucrone ferietur: qui vero aut resistere voluerit, aut reverti, in tantum captae urbi non proderit, ut ipse quoque sanguinem [Idem Vatic., sanguinem eorum fundat.] fundat.
22 (Vers. 16.) Infantes eorum allidentur in oculis eorum: diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. Hoc est quod David in spiritu prophetat: Filia Babylonis misera, beatus qui tribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram [Ps. CXXXIX, 8]. Tanta erit urbis vastitas et victorum saevitia, ut nec innoxiae parcatur aetati, ut cunctae domorum diripiantur opes, et in conspectu maritali uxorum violetur pudicitia.
23 (Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Apertum est quod latebat: quod nequaquam fortes et gigantes, Angeli intelligendi sunt et daemones, sed Medorum gens, quorum princeps Darius primus Babyloniorum destruxit imperium, occiso Balthasar nepote Nabuchodonosor, qui Evilmerodach [Al. Evilmarodach] filius fuit [Dan. V]. Tantam autem scribit Medorum Persarumque saevitiam, ut ardore sanguinis effundendi, aurum argentumque contemnant, et oblatas opes pro luto reputent.
24 (Vers. 18.) Sed sagittis parvulos interficient, et lactentibus uteri non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. Interficientur parvuli, quorum vulnera erunt non minora quam corpora, et praegnantium uteri secabuntur, elidenturque infantes, et ad ubera pressos filios crudelis victor occidet.
25 (Vers. 19.) Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham: non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque in generationem et generationem. Audivimus Medos, audivimus Babylonem, audivimus inclytam in superbia Chaldaeorum: nolumus intelligere quod fuit, et quaerimus audire quod non fuit.
26 Et haec dicimus, non quod tropologicam intelligentiam condemnemus, sed quod spiritualis interpretatio sequi debeat ordinem historiae: quod plerique ignorantes, lymphatico in Scripturis vagantur errore. Usque in praesentem ergo diem prophetia Babylonis expletur: et sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham: sic et ista subversa non habitabitur in aeternum.
27 Pro illa enim Seleuciam et Ctesiphontem urbes Persarum inclytas fecerunt.
28 (Vers. 20-22.) Nec ponet ibi tentoria Arabs; nec pastores requiescent ibi: sed erunt ibi bestiae, replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi. Et respondebunt ululae in aedibus eius, et Sirenae in delubris voluptatis. In tantum Babylon vastata erit atque deserta, ut ne ad pascua quidem armentorum et pecorum utilis sit. Non enim tendet ibi Arabs Saracenusque tentoria, nec pastores post vestigia gregum fessi labore quiescent: sed inter parietinas et angustias veterum ruinarum habitabunt SIIM: quod soli LXX bestias transtulerunt: alii ipso nomine quod apud Hebraeos scriptum est, volentes genera daemonum intelligi vel phantasmata.
29 Et replebuntur, inquit, domus, ut nos diximus, draconibus: ut Aquila transtulit, typhonibus, ut Symmachus [Graecis litteris, ὠχείμ.] OHIM, ipsum verbum Hebraicum exprimens: LXX vero et Theodotio clamores, vel sonitus interpretati sunt. Quodque sequitur: Pilosi saltabunt ibi, vel incubones, vel satyros, vel silvestres quosdam homines, quos nonnulli Fatuos [Fatuos ficarios, etc. Editi libri legunt Faunos ficarios; sed omnes mss. nostri codices Fatuos ficarios retinent. Fauni autem et Fatui eadem sunt monstra, sive silvestres homines, qui agrorum et silvarum putati sunt dii. Fauni apud Latinos, ii sunt qui apud Graecos σάτυροι, filii Saturni. Vide Plin. lib. XII, cap. 1. Fauni a fando fuerunt dicti, quia in silvestribus locis traditum est solitos fari. Incubi quoque dicti sunt Fauni et Satyri, ab ineundo passim cum omnibus animalibus. Consule Varronem lib. VI de Lingua Latina. MARTIAN. ---Vide quae ad Vitam S. Pauli primi eremitae observamus tom II, pag. 7, not.] ficarios vocant, aut daemonum genera intelligunt. Pro ululis quoque omnes ipsum verbum Hebraicum [Vatic. aspirat Hibim. Ex quo mox Thennim, iuxta Veterum scribendi morem restituo, pro Thannim Martianaei. Drusii supra laudatus mss. Themeni.] IIM, soli LXX onocentauros transtulerunt.
30 Sirenae autem THENNIM vocantur, quas nos aut daemones, aut monstra quaedam, vel certe dracones magnos [Minus recte antea erat interpretati sumus.] interpretabimur, qui cristati sunt et volantes. Per quae omnia vastitatis et solitudinis signa monstrantur: quod tanta sit depopulatio urbis quondam potentissimae, ut prae multitudine daemonum ac bestiarum nullus in eam audeat pastorum, id est, deserti appetitor intrare.
31 Didicimus a quodam fratre Elamita, qui de illis finibus egrediens, nunc Ierosolymis vitam exigit monachorum, venationes regias esse in Babylone, et omnis generis bestias murorum eius [Legimus tantum pro quo antea erat tamen. In eam rem tu videris nostratem Plinium. lib. VI, cap. 26; Strabonem quoque, lib. XVI, p. 738; denique et Pausaniam, in Arcadicis. Paria his habet Hieronymus noster, infra, ad subsequi capitis versiculum 23.] tantum ambitu coerceri.
Hieronymus HOME



    >>> XIV
monumenta.ch > Hieronymus > 13