Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 5, PRAEFATIO
1 | Plures anni sunt quod a sanctae memoriae viro Amabili episcopo rogatus, ut in decem Isaiae scriberem Visiones, pro angustia illius temporis quid mihi videretur in singulis brevi sermone perstrinxi: historiam tantum quod petebat, edisserens. Nunc ad te, φιλοπονωτάτη Eustochium, cogor in totum prophetam Commentarios scribere, et interim orationibus tuis ad Babylonem usque perveni [Al. pervenimus], quae prima decem visionum est, de quibus ante iam dixi. |
2 | Superfluum autem mihi visum est, aut eadem rursus iterare, aut in uno opere diversas sententias promere. Unde quintus in Isaiam liber erit hic, qui quondam solus editus est, quo ad calcem usque perfecto, sexti voluminis iuxta tropologiam arripiemus exordium, et eadem te Dominum deprecante, spiritalis intelligentiae culmina persequemur. |
3 | «Hucusque papa Amabilis, columen charitatis et nomen, ac mihi omnium quos terra genuit amantissime, per litteras flagitabas, ut tibi decem visiones quae in Isaia obscurissimae sunt, historica expositione dissererem, et omissis nostrorum Commentariis, qui varias opiniones secuti, multa volumina condiderunt, Hebraicam panderem veritatem: meque retractantem, et molestissimum explanationis genus in tempus aliud differentem, saepissime commonebas. |
4 | Hoc autem anno misisti filium nostrum Heraclium diaconum, qui me manu conserta in ius vocaret, et promissum per momenta exigeret. Quid igitur faciam? subeamne opus in quo viri eruditissimi sudaverunt, Origenem loquor, et Eusebium Pamphili, quorum alter liberis allegoriae spatiis evagatur, et interpretatis nominibus singulorum, ingenium suum facit Ecclesiae sacramenta, alter historicam expositionem titulo repromittens, interdum obliviscitur propositi, et in Origenis scita concedit? An taceam, et aperte huius generis expositionem nescire me dicam? et quando tibi potero persuadere, me non potuisse magis quam noluisse: quorum alterum imbecillitatis est, alterum superbiae? Quibus adactus causis, malui a te ingenium meum quam voluntatem quaeri: breviterque annotabo quae didici, fundamenta iaciens Scripturarum. Caeterum si aut tu volueris, aut spatium fuerit, et voluntati nostrae Christus annuerit, spiritale supra struendum est aedificium, ut imposito culmine, perfecta Ecclesiae ornamenta monstremus. |
5 | Proposuisti de Isaia Visionem Babylonis, et Philisthiim, Moab, et Damasci, Aegyptique, et deserti maris, et Idumaeae, et Arabiae, et Vallis visionis, et Tyri: quas si latius nitar exponere, multis libris opus erit, et exactoris mei navigatio in annum alterum differetur. Itaque ut vis, singulis testimoniis breves sententiolas coaptabo, ut non tam exponam quid sentiam, quam paucis verbis tibi sentienda dimittam. Dictamus haec, non scribimus: currente notariorum manu currit oratio. |
6 | Nolumus enim nostra laudari, sed Prophetae dicta intelligi, nec iactamus eloquentiam, sed scientiam quaerimus Scripturarum. Incipiamus ergo a Babylone.» |