Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 4, CAPUT XII
1 | (Vers. 1, 2.) Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi: conversus est furor tuus, et consolatus es me. Ecce Deus Salvator meus, fiducialiter agam, et non timebo, quia fortitudo mea, et laus mea Dominus Deus, et factus est mihi in salutem. Qui prius in solitudine dixeratis, quando ascendistis de terra Aegypti, et mare siccatum est Rubrum: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus [Al. honorificatus] est [Exod. XV, 1], et reliqua: nunc percussa lingua maris Aegypti, et flumine illius arefacto atque conciso, et humiliato, glorificate Dominum, et dicite: Confitebor tibi, Domine: quoniam qui iram merui et furorem tuum, misericordiam consecutus sum; tu es enim Salvator meus, id est, Iesus, et nequaquam fiduciam habeo in idolis, nec timebo quae non sunt timenda; sed tu es fortitudo mea, et laus mea, qui factus es mihi in salutem. |
2 | Audiat sceleratissima haeresis, factum Dominum his qui salvantur, et quorum prius Dominus non erat, ut creationem in Scripturis sanctis atque facturam, non semper conditionem eorum quae non erant, sed interdum gratiam in eos qui meruerint sibi Deum fieri, intelligamus. |
3 | (Vers. 3.) Haurietis aquas in gaudio, de fontibus Salvatoris. Quem supra Emmanuel, deinde, spolia detrahe, festina praedari, et reliquis appellarat nominibus, ne videretur alter esse praeter eum quem Gabriel Virgini nuntiavit, dicens: Et vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum [Matth. I, 21]: nunc vocat Salvatorem, et de eius fontibus aquas praedicat hauriendas, nequaquam de aquis fluminis Aegypti, quae percussae sunt, neque de aquis fluminis Rasin, sed de fontibus Iesu, hoc enim Hebraeorum lingua Salvator exprimitur. |
4 | Unde et ipse clamabat in Evangelio, Qui sitit, veniat ad me, et bibat. Qui crediderit in me, sicut dicit Scriptura: Flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Hoc autem, inquit Evangelista, dicebat de Spiritu sancto, quem credentes in eum accepturi erant. Et in alio ipse loquitur Evangelii loco: Qui biberit de aqua quam ego dedero ei, non sitiet in aeternum: sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. VII, 8; IV, 13, 14]. Fontes Salvatoris, doctrinam intelligamus Evangelicam, de qua in sexagesimo septimo psalmo legimus, In Ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel [Psal. LXVII, 27]. |
5 | (Vers. 4, 5.) Et dicetis in illa die, confitemini Domino et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius: mementote, quoniam excelsum est nomen eius. Cantate Domino, quoniam magnifice fecit: annuntiate hoc in universa terra. Haec praecipiuntur ab Apostolis et reliquiis Israel his qui de gentibus crediderunt: ut soli confiteantur Domino, et idolis derelictis, invocent nomen eius: et cuncta opera eius praedicent infidelibus; ut sciant, quoniam solus excelsus est: cui cantandum sit quod magnifice fecerit, et in omni orbe illius misericordia praedicetur. |
6 | (Vers. 6.) Exsulta et lauda, habitatio Sion: quia magnus in medio tui Sanctus Israel. Primum dicendum iuxta litteram: O habitatio Sion, exsulta et lauda Deum tuum, quod qui tuus ante videbatur Deus, et modicis Iudaeae terrae claudebatur angustiis, nunc repleverit omnem terram scientia sua, et de morte consurgens, regnet in gentibus, et ipsum nationes deprecentur, atque adorent; ita dumtaxat, ut adiiciat secundo manum suam et possidendum quod reliquum est populi sui, et congregandos profugos Israel, et dispersos Iuda colligendos a quatuor plagis terrae: quia seminarium Evangelii per Apostolos, qui ex Iudaeis erant, processit a fontibus Israel. |
7 | Melius autem est, ut Sion, id est, speculam in sublimibus collocatam, interpretemur Ecclesiam, de qua et quinquagesimus psalmus canit: Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et aedificentur muri Ierusalem [Psal. L, 20]; ut acceptabile fiat in ea Deo sacrificium iustitiae, oblationes, et haulocausta, et vitulus, quem filio poenitenti pater clementissimus immolavit [Luc. XV]. |