Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 4, CAPUT X
1 | (1 seqq.)---Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes iniustitiam scripserunt, ut opprimerent in iudicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei, ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent. Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cuius confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram? ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis. |
2 | Super omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. Haec plerique adhuc contra decem tribus dici arbitrantur, quae habitabant in Samaria, quod ad priora scelera etiam ista sociarint [Al. resociarent]. Nobis autem videtur contra iudices tribus Iudae, et Ierusalem, Scribas videlicet et δευτερωτὰς, sermo propheticus conclamare, quod adversum legem Dei iniquas scripserint leges, et traditionibus suis subverterint iudicii veritatem. |
3 | Deo enim dicente: Honora patrem tuum, et matrem [Exod. XX, 12]: illi e contrario monuerunt filios parentibus dicere: Donum quodcumque est ex me, tibi proderit, ne honorent [Al. honorarent] patrem, et matrem [Matth. XV, 5, 6] [Marc. VII, 11], et caetera his similia. Propterea autem scripserunt leges pessimas, ut opprimerent pauperes et humiles populi, ut praedas agerent de viduis, et pupillos diriperent. |
4 | Qui interrogantur quid facturi sint, cum vel captivitatis, vel iudicii dies advenerit, et calamitatis de longe venientis, quae multo tempore ante praedicta est. Ad cuius, inquit, fugietis auxilium, cum offenderitis Deum, qui verus auxiliator est, et ubi derelinquetis gloriam vestram? Non enim proderunt divitiae in die furoris, ne vinctos in hostilem terram ducat Assyrius, ne corruatis in praelio [Prov. XI, 4]. Et ad extremum sicut in superioribus contra Samariam crebro dixerat: In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta, etiam contra Iudam loquitur, quod non sit finis mali [Al. malitiae] eorum extrema captivitas, sed etiam in hostili terra Domini eos gladius persequatur. |
5 | Iuxta anagogen, omnis haereticus scribit iniquitatem, ut pauperes et humiles populi decipiat, viduas et pupillos diripiat. Qui enim dives est, de quo legimus: Redemptio animae viri propriae divitiae [Prov. XIII, 8], non sustinet comminationem, non cito ab eis capitur. Pauper autem, et qui humilis est et parvus in populis, cito ab eis scandalizatur. Vidua quoque, quae virum perdiderit Deum, et pupillus qui patrem amiserit Creatorem, de quo scriptum est: Deum, qui te genuit, dereliquisti, et oblitus es Dei nutritoris tui [Deut. XXXII, 18], facile supplantantur. |
6 | Quid igitur facient in die iudicii, cum tantos deceperint, et calamitatis de longe venientis? Sicut enim ad iustum virum dicitur, Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo [Rom. X, 8]; et in alio loco: Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII, 2]; sic haereticorum calamitas de longe veniet, multo eis tempore praeparata. |
7 | Ad quem confugient, cum fictum habeant Deum? Cui tradent gloriam suam, cum simulata sint omnia? Nec poterunt evadere vinculum, quo plurimos ligaverunt. Unde et in visione vallis Sion, quae Dei altitudine derelicta, et haeretica humilitate decepta est, dicitur de magistris falsi nominis scientiae: Omnes principes tui fugerunt, et qui capti sunt, dure ligati sunt [Isa. XXII, 3]: quodque cum singulis interfectis cadant, et in aliorum nece ipsi pereant, et cum multa patiantur, diesque visitationis advenerit, non sit finis eorum interitus: sed semper sibi impendentem manum Domini pertremiscant. |
8 | Hucusque contra decem et duas tribus, id est, contra Samariam, et Ierusalem, Dei comminatio est, quae regnante adhuc Achaz, coepit in populo: de quibus duae et semis tribus sub eo captae sunt, et reliquae sub Ezechia, qui Achaz successit in regnum [II Reg. XVI, 17]. Sequens Prophetia, contra Assyrios scribitur. |
9 | (Vers. 5 seqq.) Vae Assur, virga furoris mei, et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea. Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitratus est, et cor eius non ita aestimavit, sed ad conterendum erit cor eius et ad internecionem gentium plurimarum. |
10 | Dicit enim, numquid non principes mei simul reges sunt? Numquid non ut Charcamis, sic Chalanno [Al. Chalan et Arphat], et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus sic Samaria? Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Ierusalem, et de Samaria. Numquid non sicut feci Samariae, et idolis eius, sic faciam Ierusalem, et simulacris eius? Ponamus in hoc loco translationem LXX, qui ab Hebraico discordat in plurimis. |
11 | LXX: Vae Assyriis: virga furoris mei ipse est in manibus eorum, iram meam in gentem iniquam mittam, et populo meo praecipiam, ut faciat spolia, et praedam, et conculcet civitates, et ponat eas in pulverem: ipse autem non sic cogitavit, et non ita arbitratus est; sed ut conterat, mens eius, et disperdat gentes plurimas. |
12 | Quod si dixerint ei: Tu solus es princeps, respondebit: Non tuli regionem quae est supra Babylonem, et Chalane, ubi turris aedificata est. Tuli autem Arabiam, et Damascum, et Samariam: sicut has tuli, sic omnia regna capiam. Ululate sculptilia in Ierusalem, et Samaria; sicut enim feci Samariae, et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulacris illius. Primum sciendum est quod in Hebraico non habet Chalane, sed CHALANNO. Ultima enim nominis huius littera non est IOD, ut illi putaverunt, sed VAU, quae litterae sola inter se distant magnitudine. |
13 | Turris autem aedificata est in campo Sennaar, in quo erant Arec [Al. Arce], Acad, et Chalanne, et Babylon, quae ex confusione linguarum nomen accepit [Genes. XI]. Arabia autem non habetur in Hebraeo, sed Emath, quam Syri usque hodie Epiphaniam vocant. Ululate quoque sculptilia in Ierusalem, de suo addiderunt. Quodque supra scriptum est: Si dixerint ei, tu solus es princeps, respondebit, non tuli regionem illam, et illam, sed tuli Arabiam, et Damascum, et Samariam, hunc suggerit sensum: Cum inquit, dixerint Assyrio qui capti sunt, tu princeps es omnium, ille adhuc infirmum se esse sentiens, respondebit [Al. respondit]: Quomodo me vocatis principem, cum tantum Arabiam, et Damascum, et Samariam ceperim, et longe positas nationes trans Babylonem, necdum meae subdiderim potestati? Quo modo autem Arabiam cepi, Damascum, et Samariam, sic omnia mihi regna substernam. |
14 | Transeamus ad Hebraicum, et quid nobis videatur, breviter annotemus. Vae Assyrio, id est, Sennacherib, quia ipse est virga, et baculus furoris mei, in manu enim eius indignatio mea, et per illum percutiam gentem fallacissimam, quae inter me semper et idola claudicavit, quae praecepta mea se facturam esse mentita est, et contra populum furoris mei ipsi praecipiam, ut spoliet eum atque praedetur, et redigat in pulverem, et conculcet quasi lutum platearum, id est, ut percutiat eum, et non interficiat, ut vulneret, et non animam auferat. |
15 | Ipse autem modum iracundiae meae egressus est, et non solum contra Israel, ad quem directus fuerat, sed in gentes plurimas debacchatus est, ut omnia per circuitum regna contereret, et usque ad internecionem gentium plurimarum illius mucro saeviret. Erectus enim in superbiam, haec ausus est dicere: Duces mei aliarum gentium reges sunt, et mihi subiecti, cunctis nationibus imperabunt. |
16 | Quomodo cepi Charcamis, sic cepi et Chalanno: quomodo Arphad, sic obtinui et Emath, quomodo Damascum, sic mihi subieci et Samariam. Quomodo caetera regna, quae idolorum cultui serviebant, meis subieci pedibus, sic et Ierusalem, et Samariam, in qua eadem idola sunt, meae subiiciam potestati. Quo modo cepi Samariam cum idolis suis, sic et Ierusalem capiam, quia eosdem veneratur deos. |
17 | Pro Charcamis autem LXX addentes de suo, regionem trans Babylonem interpretati sunt, et Chalane ubi aedificata est turris, Arphad penitus relinquentes. Possumus autem iuxta translationem eorum, et tropologiae, dummodo pia sit, libertatem, ex eo quod ait, et populo meo praecipiam, ut faciat spolia et praedam, et conculcet civitates, et ponat eas in pulverem, etiam hoc dicere, quod quotidie populo suo praecipiat Dominus, ut adversariorum civitates quae eriguntur contra scientiam Dei, et haereticorum nimio labore constructae sunt, in pulverem redigat, et nihil esse demonstret. Qui intelligens infirmitatem cordis humani, et quod mortali carne circumdatus, non possit perfectam virtutum habere victoriam, nec omnes gentes capere, licet eum alii admirentur, et dicant: Tu solus es princeps, respondebit eis: Multa sunt quae destruere debeo, et adhuc destruere non potui: scio quod nesciam. |
18 | Et quamquam multa adversariorum argumenta superaverim: tamen sunt pleraque, quae adhuc superanda sunt. Simulque spe futurorum ex his, quae superavit, etiam caeterorum sibi victoriam repromittit. Iubentur autem ululare simulacra Ierusalem, et Samariae: non ipsa quae ficta sunt; sed hi qui ea finxerunt: μετωνυμικῶς hi qui fecerunt, per ea quae facta sunt: ut non solum hi qui in haeresibus idola fabricati sunt, sed qui in Ecclesia per ignorantiam defendunt pro veritate mendacium, ululatu et poenitentia se errasse testentur. |
19 | (Vers. 12-14.) Et erit cum compleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion, et in Ierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum eius. Dixit enim, in fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi, et obstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes; et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova, quae derelicta sunt; sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, atque ganniret. LXX pro fructu, sensum, vel mentem magnam interpretati sunt. |
20 | Post captivitatem Samariae, et Assyriorum victoriam, et comminationem adversum Ierusalem, quia simulacra imitata Samariae, simili sit ferienda sententia; nunc adversum ipsum Assyrium qui elatus est in superbiam, et suae fortitudinis putavit esse quod vicit, Propheta loquitur. Dixit enim Assyrius, cordis tumore se iactans, quod in fortitudine manus suae, cunctas vicerit nationes, et incredibili sapientia omnium possederit terminos. |
21 | Et iuxta LXX tantae potentiae fuerit, ut bellatorum hominum urbes funditus subruerit, totumque orbem quasi nidum apprehenderit, et quasi derelicta ova a matribus, in suam praedam verterit. Et quia semel metaphoram ab avibus, nido et ovis sumpserat, servavit in reliquis, ut diceret: Non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, atque ganniret. Tantus, inquit, terror fuit fortitudinis meae atque victoriae, ut ne fletum quidem et gemitum victi libere proderent. |
22 | Sunt qui haec generaliter contra regnum Assyriorum dici arbitrentur, quod postquam compleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, hoc est, postquam subversa fuerit Ierusalem, Assyriorum imperium destruatur. Mihi autem ex his quae sequuntur, proprie contra Sennacherib regem Assyriorum videtur comminatio. Quod autem ait: Postquam compleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, non subversionem urbis significat, sed obsidionem, quando venit Rabsaces dux Sennacherib, et ea fecit quae in posterioribus idem Propheta commemorat [Isai. XXXVII, 17]. Secundum tropologiam, cum Samaria et Ierusalem Domini iram sustinuerint, et in fabricatione idolorum errasse se senserint: tunc destruetur sensus magnus, Assyrius [Al. Assyriorum], qui in tantam contra Dominum inflatus est superbiam, ut sapientiae suae aestimaverit cuncta cessura, et quaevis excelsa dogmata, et dialectica arte munita, concutienda, et penitus destruenda: intantum ut in similitudinem pullorum avium, non valeant in sublime consurgere, et necdum animata insensibilia esse atque torpentia, quod ovorum demonstrat exemplum, et ne mutire quidem, et commovere linguam contra rationem et fortitudinem sui sermonis audire. |
23 | (Vers. 15.) Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea, aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra levantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. Contra Sennacherib, sive ut multi putant, Nabuchodonosor gloriantem atque dicentem: In fortitudine manus meae feci, in sapientia mea intellexi, et reliqua, sanctus Propheta respondit: O stultissime mortalium, Dei iram, tuam putas esse sapientiam, et illius iussionem ad tuam refers fortitudinem? Quomodo si securis glorietur contra eum qui securim tenet, et serra contra illum a quo trahitur, et dicant, cuncta opera quae per securim et serram fiunt, sua arte perfecta. |
24 | Et si elevet quispiam virgam, et exaltet baculum ad percutiendum quem voluerit, et ipsa virga ac baculus glorientur, et dicant a se percussum esse qui percussus est: sic et tu cum organum Dei fueris voluntatis, erigeris in superbiam, et cuncta quae geruntur, tuae gloriaris esse virtutis. Quidquid autem Assyrio dicitur, et ad haereticorum superbiam, et ad diabolum referri potest, qui securis, et serra, et virga in Scripturis appellatur, eo quod per illum infructuosae arbores succidantur, et dividantur, atque serretur incredulorum duritia, et percutiantur virga qui non recipiunt disciplinam. |
25 | Haeretici quoque quorum os in coelum ponitur, et lingua eorum pertransit in terram, et sensu quem a Deo in bonam partem acceperunt, abutuntur in contrarium atque perversum, ut loquantur contra eum a quo conditi sunt, et linguae ministerium, quo laudandus est Dominus, vertant in blasphemiam [Psal. LXXII]. |
26 | (Vers. 16 seqq.) Propter hoc mittet dominator Dominus exercituum in pinguibus eius tenuitatem, et subtus gloriam [Al. gloriae] eius succensa ardebit quasi combustio ignis. Et erit lumen Israel in igne, et sanctus eius in flamma: et succendetur et devorabitur spina eius, et vepres in die una. Et gloria saltus eius, et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur, et erit terrore profugus, et reliquiae ligni saltus eius prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos. Quia ista fecisti, et locutus es quae supra narravi, propterea mittet Dominus Angelum suum, et una nocte centum octoginta quinque millia de tuo morientur exercitu: ita ut potentissimi quique, quos pingues appellat, redigantur in tenuitatem et in nihili: et sicut Hebraei tradunt, illaesis vestibus Assyriorum, corpora occulto crementur ardore: tunc lumen Israel et sanctus, hoc est, angelus, erit in igne et in flamma, et omnes spinae ac vepres Assyriorum, id est, malitia consumetur, non longo tempore, sed uno die atque momento. |
27 | Et quomodo saltus et Carmelus, qui est mons in Galilaea nemoribus consitus, supposito igne velociter concrematur: sic ab anima usque ad carnem omnis Assyrii gloria consumetur. Tunc spoliatus exercitus fugiet, quod idem in consequentibus Propheta testatur, et de tam innumerabili multitudine quae Carmelo et saltui comparata est, ad tantam veniet paucitatem, ut puer parvulus eos possit numerare et describere. |
28 | Tradunt enim Hebraei, decem tantum de eius exercitu remansisse; nostrorum quidam volunt hunc regem typum esse adversariae fortitudinis. Et quomodo in Daniele (Cap. X) legimus principes regni Persarum, et regni Medorum, et regni Graecorum, sic et principem esse Assyriorum, qui propter superbiam sensus magnus vocetur, et in die iudicii gehennae tradatur ardoribus, quae praeparata est diabolo et angelis eius. |
29 | Et lumen Israel et sanctum, hoc est, ipsum Dominum succendere vepres ac spinas Assyrii, omnemque illius potentiam et innumerabiles populos ad nihili deducendos. Tunc eum timore perterritum, quasi colubrum tortuosum et fugitivum, imminentes poenas velle vitare. Qui autem de saltu et confusione eius lignisque perituris potuerint evadere, eos dignos existere, qui numerentur et describantur a puero, cuius principatus in humeris eius est. |
30 | Hoc ipsum et ad haereticos referri potest: quod postquam Ecclesiastica doctrina illuxerit, et omnes eorum decipulae patuerint, tunc ad tantam veniant solitudinem, ut de saltu et infructuosis arboribus et innumerabili eorum multitudine, quam haeretica fraude deceperant, vix pauci resideant qui eorum sequantur errorem. Pro eo quod nos vertimus, mittet Dominus in pinguibus eius tenuitatem, LXX transtulerunt, mittet Dominus in honorem tuum ignominiam. Et pro eo quod nos diximus: et sanctus eius in flamma, illi verterunt: et sanctificabit eum in igne: per quod quidam intelligi volunt poenas atque tormenta ad hoc adhiberi peccatoribus, ut divino igne purgentur. |
31 | Quodque nos diximus: Et gloria saltus eius, et Carmeli eius: Illi interpretati sunt: Exstinguentur montes, et colles, et saltus, quo omnis Assyriorum claritas et superbia, et multitudo humilietur exstincta. |
32 | (Vers. 20 seqq.) Et erit in die illa, non adiiciet residuum Israel, et hi qui salvati fuerint de domo Iacob, inniti super eo qui percutit [Al. percutiet] eos, sed innitetur super Dominum sanctum Israel in veritate. Reliquiae convertentur, reliquiae, inquam, Iacob, ad Dominum fortem. Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo. Consummatio abbreviata inundabit iustitiam. |
33 | Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Ubi in Graeco dicitur: Convertentur reliquiae Iacob ad Deum fortem, pro Deo forti, in Hebraeo scriptum habet EL GIBBOR, duo nomina de sex nominibus, quibus parvulum puerum et filium, qui datus est nobis, supra legimus appellatum. |
34 | Et pro eo quod scriptum est: Reliquiae convertentur, pro eo dicitur in Hebraeo numero singulari, quod reliquum est convertetur, id est, τὸ ὑπόλειμμα ἐπιστρέψει, in Hebraeo scribitur SAR IASUB. Et ex hac occasione sermonis putant Iasub filium Isaiae in signum salvandi ex Israel populi, praecessisse. |
35 | Quando ergo lumen Israel, et sanctus Carmeli saltus vepresque consumpserit, et rex Assyrius cum paucis fugerit: tunc residui Israel, qui cum Ezechia principe captis caeteris Iudaeae urbibus obsidebantur in Ierusalem, nequaquam confident in Assyrio: sicut nunc faciunt sub Achaz rege, qui misit nuntios ad regem Assyriorum dicens: Servus tuus ego sum, ascende et libera me de manu regis Syriae, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me [IV Reg. XVI, 7]; quando tulit aurum et argentum, quod inventum est in thesauris domus Domini, et in domo regia, et misit regi Assyriorum munera, audivitque eum rex Assyrius, et venit in Damascum, et cepit eam, et transtulit, et Rasin interfecit; sed liberati ab ipso Assyrio percussore, qui prius amicus, et postea hostis exstiterat, innitentur atque confident super Dominum sanctum Israel, nequaquam falso, ut sub prioribus fecerant regibus, sed in veritate. |
36 | Quod sub Ezechia factum legimus: ita ut idolis derelictis, converterentur ad cultum Dei. Et quia dixerat reliquias esse salvandas, transit ad posteriora tempora, et plenam salvationem futuram dicit esse sub Christo. Quod et apostolus Paulus intelligens scribit ad Romanos: Isaias autem clamat pro Israel. |
37 | Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. Verbum enim consumens et brevians in aequitate, quia verbum breviatum faciet Dominus super terram [Rom. IX, 27]. Et sicut dixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et Gomorrhae similes fuissemus [Isai. I, 9]. Ubi ergo tanti viri praecedit auctoritas, cesset alia omnis interpretatio. |
38 | Et revera si legamus Iosephum (lib. X, cap. 2), et quanta hominum in Ierusalem, et in Iudaea fuerit multitudo, quando passus est Dominus; intelligimus vix paucos in Apostolis et Apostolicis viris ex Iudaeis esse salvatos [Al. salvandos]. Abbreviatus autem atque perfectus sermo Evangelicus est, qui pro cunctis laciniosae Legis caeremoniis, dedit praeceptum brevissimum dilectionis et fidei, ut quod nobis fieri noluerimus, ne fecerimus alteri. |
39 | Unde et Dominus in Evangelio: In his, inquit, duobus mandatis pendet omnis Lex et Prophetae [Matth. XXII, 40]. Nonnulli hoc capitulum ad illa tempora referunt, quando sub Zorobabel filio Salatiel, et Iesu filio Iosedec, et Esdra, et Neemia quaedam pars populi reversa est in Iudaeam. Quibus respondebimus, non eos servare ordinem historiae, maxime cum ea quae sequuntur, non adversum Babylonios, quorum rex Nabuchodonosor fuit, sed adversum Sennacherib regem dicantur Assyriorum. |
40 | (Vers. 24 seqq.) Propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus habitator Sion ab Assur, in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Aegypti. Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio mea, et furor meus super scelus eorum. Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, iuxta plagam Madian in petra Oreb, et virgam suam super mare, et levabit eam in via Aegypti. |
41 | Et erit in die illa: auferetur onus eius de humero tuo, et iugum eius de collo tuo, et computrescet iugum a facie olei. Pro petra, quod iuxta Hebraicum interpretatus est Aquila, Symmachus et Theodotio ipsum verbum posuerunt Hebraicum SUR OREB. Pro quo LXX interpretati sunt, locum tribulationis: de quo in suo dicemus loco. |
42 | Difficile, inquit, tibi videtur, o habitator Sion, ut cunctis in circuitu ab Assyrio gentibus subiugatis, tu solus de eius manibus libereris. Ausculta quae dico: noli timere, populus meus, quod Assur vincente capiaris. Licet enim anno quarto decimo regis Ezechiae [IV Reg. XVIII] ascensurus sit Sennacherib rex Assyrius super omnes civitates Iudae munitas, ut capiat eas, et missurus Rabsacen, qui obsessum in Ierusalem populum terreat; tamen hoc scire debes, quod non te gladio, sed virga percussurus sit, et pergens contra Taracham regem Aethiopiae, et Aegyptios ac mare Rubrum per viam Aegypti, baculum tantum suum elevet contra te, et ferire non possit. |
43 | Adhuc enim paululum, et reversus de Aegypto cum infinita exercitus multitudine, atque obsidere te cupiens, statim mea indignatione ferietur, et flagellum illud, quod quondam adversum Madianitas sub Gedeone [Iudic. VII], qui altero nomine vocabatur Ierobaal, suscitavi: quando Oreb et Zebee principes Madianitarum occisi sunt super petram durissimam, id est, silicem, quae Hebraice appellatur SUR, ita ut ex petra et ex rege, qui in ea occisus est, locus petrae Oreb nomen acceperit. |
44 | Levabit ergo virgam suam super mare Rubrum pergens adversus Aethiopes, et levabit revertens ad te per viam Aegypti: sed statim ut de Aegypto venerit, auferetur onus de humeris tuis et iugum imperii eius, ac servire desistes. Quod iugum, id est, potentia Assyrii, a facie olei, id est, Dei misericordiae computrescet. Possumus autem hoc quod dixit: In virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Aegypti: Et rursum: Et virgam suam super mare, et levabit eam in via aegypti: etiam sic intelligere, quod idcirco percusserit plurimos de tribu Iuda, et in circuitu regni Ierusalem ceperit civitates, quia non in Deo, sed in Aegyptiis habuerint fiduciam. |
45 | Unde et Rabsaces exprobrat eis dicens: Ecce confidis super baculum arundineum confractum super Aegyptum. Cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam [IV Reg. XVIII, 22]: sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo. Historia Madianitarum in Iudicum libro scripta est [Iudic. VII], quam et in Psalmo legimus: Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana [Ps. LXXXII, 12]. Errant ergo qui putant illud significari tempus, quando in libro Numerorum (Cap. XXV) Madianitae caesi referuntur ab Israel a deserto Sur usque ad montem Dei Oreb: quae aliis apud Hebraeos scribuntur litteris, cum eo tempore non fuerint in monte Oreb, sed in solitudine Sethim. Iuxta anagogen praecipitur populo in Ecclesia commoranti, ne timeat adversarios, qui ad pugnandum semper parati sunt, et multa disputatione sua animas subverterunt. |
46 | Ideo enim eos contra populum Dei pauxillum accipere potestatem, et non tam gladio percutere quam virga, id est, non occidere, sed minari, quia in via ambulaverint Aegypti, et non in Domino sint confisi. Cum autem ad Deum reversi fuerint, et reliquerint iter Aegypti, tunc flagellum Dei iudicio suscitandum contra adversarios. Madian enim interpretatur ex iudicio: ut spiritu oris eius, et oleo misericordiae iugum hostium computrescat. |
47 | (Vers. 28 seqq.) Veniet in Aioth, transibit in Magron: apud Machmas commendabit vasa sua. Transierunt cursim Gabee sedes nostra (sive ut alibi scriptum reperimus: mansione manserunt); obstupuit Rama, Gaba Saulis fugit. Hinni voce tua, filia Gallim; attende, Laisa, paupercula Anathoth: migravit Medemena: habitatores Gebim confortamini. |
48 | Adhuc dies est, ut in Nob stetur: agitabit manum suam super montem filiae Sion, collem Ierusalem. LXX: Veniet enim in civitatem Aggai, et transibit in Mageddo: et in Machmas ponet vasa sua: et transibit vallem, et veniet in Aggai. Timor apprehendet Rama civitatem Saul: fugiet filia Gallim: attende Laisa: audietur in Anathot: obstupuit Medemena, et habitatores Gebim. |
49 | Consolamini hodie in via, ut maneat: consolamini montem filiae Sion, et collem Ierusalem. Multum in hoc loco LXX ab Hebraico discrepant: quam ob rem utramque Editionem posuimus, ut quid nobis videatur in singulis, Christo, si meruerimus [Al. meruimus], inspirante, dicamus. Describit sermo propheticus Assyrii iter pompamque redeuntis de Aegypto Ierusalem, et quanto strepitu quantoque cursu ad oppugnandum eam veniet. Et primum, inquit, veniet in Aioth [Al. Aiath], ubi prae festinatione nimia nolens manere, transibit in Magron, tantamque capiendae urbis habebit fiduciam, ut apud Machmas commendet sarcinas suas, quasi cito subversa urbe rediturus: quibus depositis, transibit eam cursim, et in Gabee habebit diversorium: quo paululum ibidem subsistente, ut lassum refoveat exercitum, Rama urbs vicina terrebitur: Gaba Saulis quondam civitas fugiet. |
50 | Tunc et filia Gallim, quae Hebraice dicitur BETH GALLIM, ita eiulabit, ut equorum arbitreris hinnitum. Unde, o Laisa, et paupercula, vel obediens, sive humilis Anathoth (tribus enim modis interpretari potest), diligenter attendite, et declimate currentis impetum, si potestis: migravit enim iam de sedibus suis urbs Medemena. |
51 | Vos autem qui habitatis in collibus, quod interpretatur Gebim, tuti locorum altitudine, confortamini, id est, arma corripite. Adhuc tantum supererat diei, ut stans in oppidulo Nob, et procul urbem conspiciens Ierusalem; agitaret manum suam, atque concuteret super montem Sion, vel despiciens eam atque contemnens, vel insultans et comminans, et admirans, quod toto sibi Oriente subiecto, tam parva civitas potentiae suae audeat repugnare. |
52 | Haec iuxta Hebraeos, ut nobis ab eis traditum est, brevi sermone perstrinximus. Nunc quid iuxta LXX editionem Ecclesiastici viri de hoc loco sentiant, subiiciamus. Cum iugum Assyrii, sive ut quidam male arbitrantur, Babylonii, ablatum fuerit de humeris tuis, atque corruptum, fugiens Assyrius Sennacherib, cum paucis reliquiis veniet in Aggai, quae in Hebraico non habetur. |
53 | Et tanta erit fugientis trepidatio, ut ibi manere non audeat, sed transibit in Mageddo, quam et ipsa Scriptura non continet. Et quia sarcinis suis praepeditus velocius fugere non poterit, deponet vasa in Machmas, et gradu concito transibit vallem, quam et ipsam Hebraeus sermo non resonat: et rursum veniet in Aggai, quae bis in hoc loco ponitur, et in Hebraico non habetur. |
54 | Ad sonitum fugae eius contremiscet Rama, civitas Saul: quod perspicue falsum est. Civitas enim Saul appellatur Gaba, ut in Hebraico continetur. Deinde veniet in Gallim: audiet Laisa, audiet Anathoth, contremiscet Medemena. Habitatores autem Gebim et colles, quae sunt in Ierusalem, id est, excelsi quique viri, provocantur ad consolandam Ierusalem: non longo post tempore, sed in praesentiarum, et eadem die dum in via est Assyrius; ut maneant in locis suis, et perturbati timore nequaquam fugiant. Hoc iuxta litteram. Caeterum quidam in isto loco, cum falsorum nominum iuxta LXX ἐτυμολογίας invenire non possit, nec se in libro Hebraicorum Nominum reperire potuisse testetur, mittit nos ad incertum, ut dicat in extremo mundi tempore, et in consummatione huius saeculi imminentibus poenis, sensum magnum, principem Assyriorum esse fugiturum: et per diversa loca variosque profectus fugere cupere ab ira Dei. |
55 | Cumque ille fugerit, habitatores Gebim, id est, excelsas quasque virtutes sermone prophetico provocari, ut consolentur fugientem, doceantque ne fugiat, sed maneat in via, et Dei praestoletur misericordiam; et non solum consolari fugientem, seu in bonis operibus filiam Sion revocare a luctu, et ad salutem poenitentiae provocare, et hos esse colles in Ierusalem de quibus in posteriore parte huius prophetae legimus: Consolamini, consolamini populum meum, sacerdotes: loquimini ad cor Ierusalem [Isa. XL, 1]. Haec dixit, quia rei veritate constrictus aliud quod diceret non habebat. |
56 | Ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur, et subvertentur condensa saltus ferro, et Libanus cum excelsis cadet. Putant quidam hunc locum adhuc dici de Assyrio, quod illo contrito, omnes in circuitu nationes, quae ditioni illius subiacebant, succidantur et humilientur, et saltus densissimus subvertatur: per quem μεταφορικῶς populum et principes intelligi volunt. |
57 | Libanum quoque cum excelsis suis cadere, ut nihil omnino Assyriae resideat potestatis. Alii vero ab hoc loco volunt principium esse de Christo: maxime cum et ea quae sequuntur, et nos de illo, et Circumcisio scripta fateatur. Dixerat supra nomen de Virgine pueri nascituri, quod appellaretur Emmanuel; et postea Prophetissae conceptus utero vocaretur, accelera, spolia detrahe, festina praedari [Isa. VIII, 3], et ipse esset lapis offensionis et petra scandali duabus domibus Israel: cuius principatus esset in humero eius, et vocaretur sex nominibus: admirabilis, et consiliarius, et Deus, et fortis, et pater futuri saeculi, et princeps pacis: et quod multiplicaretur eius imperium, et pacis non esset terminus. |
58 | Nunc in prologo adventus eius, prius quam dicatur quod de Iesse et David sit genere nasciturus, per translationem fractae lagunculae passio illius demonstratur: quod, volente Deo, idcirco caro eius morti tradita sit, ut Iudaeorum sublimitas destruatur, et excelsi quondam in terram corruant; et Libanus cum suis cedris succidatur, de quo in Zacharia legimus: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas: ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt [Zach. XI, 1, 2]. Quod autem a Patre contritus et percussus esse dicatur, et illud indicio est: Percutiam pastorem, et oves dissipabuntur [Zac. XIII, 7]. Et aliud testimonium: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt [Psal. LXVIII, 2]. Verbum Hebraicum PHURA, quod Aquila κεραμεῖον interpretatus est, Theodotio Symmachusque verterunt ληνὸν, id est, torcular, quod et ipsum iuxta inscriptionem trium psalmorum dominicam significat passionem, ipso dicente in Isaia: Torcular calcavi solus, et de gentibus vir non erat mecum [Isa. LXIII, 3]. LXX autem pro torculari, novum sensum inferentes, gloriosos interpretati sunt. |