monumenta.ch > Hieronymus > 9
Hieronymus, in Isaiam, , VIII <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 3, CAPUT IX

1 (Vers. 1 seqq.) Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Iordanem Galilaeae gentium. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. LXX: Hoc primum bibe, velociter fac regio Zabulon, terra Nephthalin, et reliqui, qui iuxta mare estis trans Iordanem Galilaeae gentium.
2 Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: qui habitatis in regione et umbra mortis, lux orietur vobis. Duplicem posuimus editionem, quia vulgatum est testimonium, et usurpatum ab Evangelista Matthaeo: ut vel diversitas interpretationis, vel similitudo noscatur. Ac primum notandum quod testimonium hoc Evangelista Matthaeus non iuxta LXX, sed iuxta Hebraeos posuerit.
3 Dicit enim sermo Evangelicus: Audiens autem Iesus, quod Ioannes esset traditus, secessit in Galilaeam, et derelinquens Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum, quae est iuxta mare in finibus Zabulon et Nephthalim: ut impleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Terra Zabulon et terra Nephthalim, via maris trans Iordanem Galilaeae gentium: populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam; sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
4 Ex eo tempore coepit Iesus praedicare et dicere: Appropinquavit regnum coelorum [Matth. IV, 13 et seqq.]. Et Ioannes Evangelista refert quod Iesus cum discipulis suis in Cana Galilaeae invitatus ad nuptias, primum ibi signum fecerit, aquas in vinum convertendo: Hoc fecit principium signorum Iesus in Cana Galilaeae: et manifestavit gloriam suam: et crediderunt in eum discipuli eius [Ioan. II, 11]. Unde et in LXX dicitur: Hoc primum bibe, velociter fac: quia terra Zabulon et terra Nephthali prima Christi videre miracula: ut prima biberet fidei potionem, quae prima viderat Dominum signa facientem.
5 Et, iuxta Hebraicum, primo tempore relevata esse dicitur onere peccatorum: quia in regionibus duarum tribuum primum Salvator Evangelium praedicavit. Unde et in sexagesimo septimo Psalmo dicitur: Benedicite Dominum de fontibus Israel. Ibi Beniamin adolescentior [Ps. LXVII, 27, 28] [Act. IX]; Paulus apostolus, in mentis excessu: qui et alibi loquebatur: sive mente excedimus Deo [II Cor. V, 13]: Principes Zabulon, principes Nephthali duces eorum; quia in his tribubus fuerunt viculi, de quibus duces nostri Apostoli crediderunt.
6 Et crediderunt iuxta Symmachum velociter, ut audientes: Venite, et faciam vos piscatores hominum [Matth. IV, 19], statim et patrem relinquerent et naviculam. Novissimo autem tempore aggravata est fides eorum plurimis Iudaeorum in errore permanentibus. Mare autem hic lacum appellat Genesareth, qui Iordane influente efficitur; in cuius littore Capharnaum, et Tiberias, et Bethsaïda, et Chorozaïm sitae sunt: in qua vel maxime regione Dominus commoratus est; ita ut populus, qui vel sedebat, vel ambulabat in tenebris, lucem videret, nequaquam parvam, ut aliorum prophetarum, sed magnam, ut eius qui in Evangelio loquitur: Ego sum lux mundi [Ioan. VIII, 12]. Et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
7 Inter mortem et umbram mortis, hoc esse puto, quod mors eorum est, qui cum operibus mortuis ad inferos perrexerunt: Anima enim, quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. XVIII, 20]; umbra autem mortis eorum est, qui cum peccent, necdum de vita ista egressi sunt: possunt enim si voluerint agere poenitentiam. Pro Galilaea gentium, Aquila θῖνας gentium, Symmachus terminos gentium interpretati sunt; θῖνας autem tumulos intelligimus arenarum, qui vel in littoribus, vel in ripis sunt. Hebraei credentes in Christum, hunc locum ita edisserunt.
8 Primo tempore liae duae tribus Zabulon et Nephthali ab Assyriis captae sunt, et ductae in hostilem terram; et Galilaea deserta est [IV Reg. XV], quam nunc propheta dicit relevatam esse, eo quod peccata populi sustineret. Postea autem non solum duae tribus, sed et reliquae, quae habitabant trans Iordanem et in Samaria, ductae sunt in captivitatem [IV Reg. XVII ] [et XVIII]. Et hoc, inquiunt, Scriptura nunc dicit, quod regio cuius populus primus ductus est in captivitatem, et Babyloniis servire coepit, et quae prius in tenebris versabatur erroris, ipsa primum lucem praedicantis viderit Christi, et ex ea in universas gentes sit Evangelium seminatum.
9 Nazaraei, quorum opinionem supra posui, hunc locum ita explanare conantur: Adveniente Christo et praedicatione illius coruscante, prima terra Zabulon et terra Nephthali Scribarum et Pharisaeorum est erroribus liberata, et gravissimum traditionum Iudaicarum iugum excussit de cervicibus suis. Postea autem per Evangelium Apostoli Pauli, qui novissimus Apostolorum omnium fuit, ingravata est, id est, multiplicata praedicatio: et in terminos gentium et viam universi maris Christi Evangelium splenduit. Denique omnis orbis, qui ante ambulabat, vel sedebat in tenebris, et idololatriae ac mortis vinculis tenebatur, clarum Evangelii lumen aspexit.
10 (Vers. 2-4.) Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam: laetabuntur coram te, sicut laetantur in messe, sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia. Iugum enim oneris eius, et virga humeri illius, et sceptrum exactoris eius superasti, sicut in die Madian. Quia omnis violenta praedatio cum tumultu: et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem et cibus ignis. LXX: Plurimam partem populi deduxisti in laetitia tua: et laetabuntur in conspectu tuo, sicut laetari solent in messe, et sicut hi qui dividunt spolia: quia ablatum est iugum quod supra ipsos erat positum, et virga de collo eorum.
11 Virga enim exactorum dissipabitur, sicut in die Madian. Quia omnem stolam congregatam dolo, et vestimentum commutationis restituent: et cupient igne esse combusti. In obscuris locis utramque editionem ponimus, ut quantum a caeteris editionibus et ab Hebraica veritate distet Vulgata translatio, diligens lector agnoscat.
12 Ad lucem ipsam, quae apparuit populo in tenebris constituto, id est, ad Dominum Salvatorem fit apostropha. Et dicitur ad eum: Multiplicasti gentem, hoc est, replesti omnes gentes notitia tui; sed non magnificasti laetitiam. Iuxta quod Apostolus moerorem sibi dicit esse perpetuum pro fratribus suis qui sunt Israelitae [Rom. X]. Et Ionas contristatur, quod ita salvati sint Ninivitae (Ionae IV), ut cucurbita, sive CICEION aruerit.
13 Et ipse Dominus loquitur in Evangelio: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel [Mat. XV, 24]. Et in passione: Pater, si fieri, inquit, potest, transeat calix iste a me [Mat. XXVI, 39]. Qui locus hunc sensum habet: Si potest fieri, ut sine interitu Iudaeorum credat gentium multitudo, passionem recuso.
14 Sin autem illi excaecandi sunt, omnes gentes videant, fiat, Pater, voluntas tua. Cum ergo Christus advenerit, et Christianorum gens de universis gentibus fuerit congregata: tunc laetabuntur Apostoli, sicut messores laetantur in messe, de quibus Dominus loquebatur: Messis quidem multa, operarii autem pauci [Matth. IX, 37]. Et sicut exsultant victores, qui captam dividunt praedam.
15 Cum enim fortis captus fuerit et ligatus, omnis domus eius diripitur, et dividuntur spolia [Matth. XII]. Tu autem, Domine atque Salvator, iugum oneris eius, hoc est diaboli, qui prius exsultabat in mundo, qui cunctis gentibus imperabat, qui gravissimo servitutis iugo colla omnium deprimebat; et virgam qua percutieabat universos, et peccata sibi quasi quoddam tributum reddere compellebat, detraxisti de humeris eorum: et tibi liberatos servire fecisti absque ullo exercitu et absque effusione sanguinis in abscondita manu: sicut quondam sub Gedeone populo Israel [Vitiose erat absque de praepositione Israeli Madianitis. Mss. emendant.] de Madianitis victoriam praebuisti [Iudic. VII]. Quomodo enim vestis, quae humano sanguine cruentata [Al. cruenta] est, lavari non potest; sed infecta sanguine, igne comburitur, ut maculae cum vestimento foedi cruoris intereant: sic diaboli violenta praedatio et tumultus ac turbae, quibus humanum sibi subiecerat genus, gehennae ignibus deputatae sunt.
16 LXX non omnes, sed partem quamdam populi credidisse significant: licet pro eo quod illi dixerunt, deduxisti in laetitia, alii interpretati sint magnificasti. Et cum in reliquis eumdem sensum teneant, stolam congregatam dolo, et vestimentum commutatum, eum adiiciunt redditurum, id est, diabolum: quod scilicet omnes animas, quas Dei auxilio nudaverat, cum ornamentis pristinis redditurus sit: non solum ipse, sed et satellites eius daemones: quibus si optio detur, magis eligant perire flammis, quam praedam perdere.
17 (Vers. 6.) Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis: et factus est principatus super humerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis: super solium David, et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet hoc. LXX: Quia parvulus natus est nobis, filius datus est nobis, cuius principatus factus est super humerum eius: et vocatur nomen eius magni consilii nuntius.
18 Adducam enim pacem super principes, et sanitatem eius: magnus principatus illius, et pacis non est terminus, super thronum David et regnum eius: ut corrigat illud, et auxilietur in iudicio et iustitia: ex hoc nunc et usque in saeculum. Zelus Domini sabaoth faciet haec. Ideo diabolus, et omnis eius violenta praedatio, qua humanum oppresserat genus, et sanguinem sanguini miscuerat, erit in combustionem et cibus ignis aeterni: quia natus est nobis de Virgine puer, de quo supra dictum est: Antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum [Isai. VII, 16]: et postea in generatione Prophetissae: Antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam [Isai. VIII, 4]. Iste igitur puer, qui natus est de Virgine, appellatur Emmanuel, id est, nobiscum Deus: et de Prophetissa, hoc est, de Sancto generatus Spiritu, nuncupatus est, accelera, spolia detrahe festina praedari: nunc multis nominibus appellatur. Et licet ex eo quod supra dixerat, Emmanuel, id est, nobiscum Deus, Deum illum esse monstraverit: tamen nunc dicit factum illius principatum super humerum eius, vel quod crucem suam ipse portaverit: vel per humerum ostendens brachii fortitudinem, eodem Isaia dicente: [Ex Graeco ἀποκαλύψει Victor. reponit Revelabit.] Revelavit Dominus Deus brachium sanctum suum omnibus gentibus [Isai. LII, 10]. Et rursum: Domine, quis credidit auditui nostro: et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Vocabitur ergo post duo nomina, sex aliis nominibus: Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis.
19 Non enim, ut plerique putant, bina iungenda sunt nomina, ut legamus, Admirabilis consiliarius, et rursum, Deus fortis; sed, Admirabilis legendum est separatim, quod Hebraice dicitur PHELE: et Consiliarius seorsum, qui lingua eorum appellatur IDES: et Deus separatim, qui Hebraice EL dicitur. Denique in consequentibus ubi legimus: Tu es enim Deus, et nesciebamus: Et iterum: Ego sum Deus, et non est alius praeter me [Isai. XLV, 5], et multa his similia: pro eo quod in Latino dicitur Deus, in Hebraico EL scriptum est.
20 Quodque sequitur, Fortis, Hebraice GIBBOR appellatur. Unde et in eo loco ubi idem propheta commemorat: Erunt confidentes super Deo sancto Israel in veritate: et quod residuum est Iacob super Deo forti [Isai. VIII], pro Deo forti in Hebraico scriptum habet EL GIBBOR. Patrem autem futuri saeculi et resurrectionis, quod in nostra vocatione completur; et principem pacis, qui locutus est ad Apostolos: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 2]: non dubitabit, qui pacem nostram iuxta Paulum apostolum legerit Salvatorem. Qua nominum maiestate perterritos LXX reor non esse ausos de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit, et caetera: sed pro his sex nominibus posuisse, quod in Hebraico non habetur, magni consilii Angelum, et adducam pacem super principes, et sanitatem eius. Quod hunc mihi sensum habere videtur: Magni consilii Angelus est, qui nuntiavit nobis abiiciendum pro tempore Israel, et gentes esse salvandas: deditque pacem principibus suis, Apostolis et apostolicis viris, et sanitatem dogmatum suorum credentibus dereliquit.
21 Quod autem sequitur: Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis: pro quo LXX transtulerunt: Magnus principatus eius: scire debemus quod verbum Hebraicum MESRA et hic et supra LXX ἀρχὴν id est, [In Vatic., id est, principium.] principatum interpretati sunt. Pro quo nos supra principatum, hic imperium vertimus.
22 Aquila autem verbi ambiguitate deceptus μέτρον, id est, mensuram interpretatus est, quae et Hebraice [Hebraice , mesura, dicitur, quae vox ut fere eadem est cum mensura Latinorum, ita a , quae in textu est, et principatum sonat, minimum fere distat.] et Latine eodem appellatur nomine. Nec dubitare poterit de multiplici Salvatoris imperio et pace eius, quae non habeat finem, qui in Psalmis legerit: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Ps. II, 8]; et rursum: Et multitudo pacis, donec auferatur luna [Ps. LXXI, 7], id est, usque ad consummationem saeculi.
23 Principatus autem illius et imperium erit super solium et regnum David, quod post captivitatem Babyloniam fuerat dissipatum, ut confirmet illud et corroboret, et doceat esse [Rursum Vatic., esse prophetam, ne cassa promissio Dei iudicetur.] perpetuum (ne cassa Dei promissio videretur) ab Incarnationis tempore usque in sempiternum. Propterea autem zelus, id est, aemulatio Domini exercituum fecit hoc, quia ipsi eum ad aemulationem provocaverunt in his qui non erant dii, et ille eos provocavit ad aemulandum in gente, quae non erat gens [Deut. XXXII]. Coepta Emmanuelis et nascentis pueri de Virgine prophetia, ex eo loco ubi dicitur ad Achaz: Pete tibi signum a Domino Deo tuo, versiculo isto finita est, quo infertur: Zelus Domini exercituum faciet hoc [Isai. VII, 11]. Nunc ad reliqua transeamus.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , VIII <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 9