monumenta.ch > Hieronymus > 8
Hieronymus, in Isaiam, , VII <<<     >>> IX

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 3, CAPUT VIII

1 (Vers. 1-4.) Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, velociter spolia detrahe, cito praedare. Et adhibui mihi testes fideles, [Uriam sacerdotem. Editio Erasmiana retinet Zachariam pro Uriam. In aliquot antiquissimis codicibus mss. legebatur Zacharias prima manu scriptus; sed emendatores restituerunt Uriae nomen. MARTIAN.] Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiae, et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen eius, accelera, spolia detrahe, festina praedari: quia antequam sciat puer vocare patrem suum, et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum. LXX pro libro grandi, interpretati sunt librum novum, et magnum. Et pro eo quod in Hebraeo habetur, adhibui mihi testes fideles, dixerunt: adest enim, et testes fac mihi fideles homines. Et pro Uria Sacerdote, tantum Uriam, caetera similiter.
2 Primum Propheta missus est ad Achaz [Isa. VII], ut ei praediceret quae Scriptura commemorat: quo audire nolente, ipse Dominus loquitur ad Achaz, et praecepit ei, ut petat sibi signum in profundum, sive in excelsum. Quo respondente, Non petam, et non tentabo Dominum: dimisso rege impio, ad domum David Dei verba vertuntur, et promittitur ei Virgo paritura filium, cuius nomen sit Emmanuel, hoc est, nobiscum Deus. Qui si crebro fuerit invocatus, Samaria subvertatur et Syria: subvertatur autem a rege Assyriorum, qui et ipsum Iudam postea capturus sit; ita ut omnis terra Iudaeae vertatur in solitudinem.
3 Rursum ergo sub alia figura partus describitur virginalis. Et dixit Dominus ad Prophetam, ut nequaquam in populos proferat novae nativitatis arcanum, sed scribat eam in isto grandi volumine, quod nunc legimus. Et quo sit mirabilius, humanis verbis, et stylo, quo homines scribere consueverunt, Dei sacramenta comprehendat. Quid est autem illud quod scribitur humano stylo? Ut puer natus velociter spolia detrahat, et cito praedetur, hoc est, ne ultra patiatur regnare diabolum: nec mittat Angelos, nec Prophetas; sed ad salvandas creaturas suas ipse descendat. Facit ergo Propheta quod iussum est, et adhibet sibi duos testes fideles, Uriam sacerdotem, qui legis doctor est, dicente Malachia: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia Angelus Domini exercituum est [Malach. II, 7]: et Zachariam filium Barachiae, quem Prophetam fuisse, dubium non est.
4 Legimus, quod regnante Achaz, [In Vatic. quemadmodum et in aliis quibusdam mss. Martianaeo teste, et penes Erasmum Zacharias, pro Uria scribitur.] Urias sacerdos fuerit Templi Domini [4 Reg. IV]: cui praecepit Achaz, ut altare simile altaris Damasci faceret. Et Dierum narrat liber [II Par. XXIX], quod Ezechias filius Achaz quaesierit Dominum in diebus Zachariae eruditi in timore Dei. Exhibuit autem se Isaias dignum spiritu prophetali, et praebuit prophetissae, id est, Spiritui sancto, qui sermone Hebraico vocatur genere feminino RUA, iuxta illud quod scriptum est: Accedite ad Dominum, et illuminamini [Ps. XXXIII, 6]. Spiritu itaque sancto conceptus est Dominus.
5 Et licet humanus sermo nativitatis eius nequeat explicare mysteria: tamen Gabriel ipsi Virgini loquitur, quae concepit: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [Luc. I, 35]. Quidam prophetissam sanctam Mariam interpretantur, quam [Quam Prophetin. Erasmus legit Propheten, et infra Prophetes. Marianus autem Victorius Prophetin et Prophetis. Mss. codices primo loco Prophetem et Prophetissam; deinde Prophetis. Hanc lectionem secuti sumus, quia Graecum Prophetes est gen. masculini, προφῆτις feminini; quod in accusativo casu habet Prophetin, vel Prophetida. Porro in mss. exemplaribus e et i promiscue scribuntur, sicut consonantes m et n; unde Prophetem loco Prophetin. MARTIAN. ---Notum, sic Graece efferri in accusandi casu προφῆτιν, prophetissam.] prophetin fuisse, non dubium est: ipsa enim loquitur in Evangelio: Ecce enim amodo beatam me dicent omnes generationes: quoniam fecit mihi magna qui potens est [Luc. I, 48, 49], et reliqua.
6 Praecipiturque Isaiae, ut ipsum puerum, qui prius vocabatur Emmanuel, nunc appellet, accelera, spolia detrahe, festina praedari. Ascendens enim in altum, captivam duxit captivitatem; accepit dona hominibus [Ps. LXVII] [Ephes. IV, 8]. Et antequam humanum corpus assumeret: et iuxta infantiam patrem vocaret Deum, et matrem Mariam, auferetur Damasci fortitudo, et spolia Samariae per regem Assyriorum: ut necdum natus populum suum, domum David, sola invocatione salvaret.
7 Urias interpretatur lux Domini; Zacharias, memoria Domini; et Barachias, benedictio Domini: quibus testibus Christi nativitas comprobatur. Ipse enim in Evangelio duobus euntibus in Emmaus [Luc. XXIV]. incipiens a Mose et Prophetis, edisseruit quod de se omnia prophetassent.
8 Iuxta tropologiam, in anima virginali, et nulla sorde maculata, de Spiritu sancto Dei sermo conceptus, velociter de adversariis potestatibus spolia detrahit, et sibi facit universa servire. Cumque ex parte nunc videat, et ex parte prophetet [I Cor. XIII], priusquam possit esse perfectus, et merito vocare Deum Patrem, et matrem suam coelestem Ierusalem, adhuc in infantia et in profectu positus, vincet fortitudinem Damasci, doctrinam videlicet sapientiae saecularis: et auferet spolia Samariae, quibus Ecclesiam haeretici spoliaverunt, dicentes: Non est nobis portio in David, neque haereditas in filio Iesse [III Reg. XII, 16], praesente rege ipso Assyriorum, diabolo, qui eis non poterit auxiliari.
9 Tales autem filios non solum Maria Prophetis, Virgo perpetua, sed et sanctae mulieres patriarchis generant. Sara, quae interpretatur ἄρχουσα, id est, princeps: et Rebecca, quae in lingua nostra patientiam sonat.
10 (Vers. 5, seqq.). Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens: Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio: et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae: propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam eius: et ascendet super omnes rivos eius, et fluet super universas ripas eius. Et ibit per Iudam inundans, et transiens usque ad collum veniet, et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel. Dixerat supra auferendam Damasci fortitudinem, et spolia Samariae in conspectu regis Assyriorum, et duos reges, Assyrio pugnante, capiendos: nunc Deus loquitur ad Prophetam charactere solito Scripturarum, per translationem Siloe fontis Ierusalem, et Assyrii fluminis violentissimi, quod omnem terram Israel suis inundet aquis, et egrediatur ripas alvei, tantoque feratur impetu, ut postquam decem tribuum occupaverit terram, ad Iudam perveniat, et transiens ad collum usque pertingat: per quae vicinam significat captivitatem. Non enim tunc captus est Iudas, sed cunctis duarum tribuum urbibus subiugatis, sola remansit Ierusalem, quae incredibili Dei misericordia liberata est.
11 Potentiam ergo Assyrii et innumerabilis eius exercitus, quam sub fluminis inundatione descripserat, nunc per aliam ostendit translationem, quod alis suis, id est, ducibus, et infinita multitudine operuerit terram Emmanuelis, hoc est, defendentis eam Dei; sed tamen non possederit, quamquam Emmanuel a LXX sequenti capitulo coaptetur, non proprio nomine, ut apud Hebraeos vocatur, sed interpretato, id est, nobiscum Deus. Siloe autem fontem esse ad radices montis Sion, qui non iugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebulliat, et per terrarum concava et antra saxi durissimi cum magno sonitu veniat, dubitare non possumus, nos praesertim qui in hac habitamus provincia.
12 Est autem sensus, quia populus decem tribuum magis voluit Rasin et filio Romeliae, id est, Damasci et Samariae regibus esse subiectus, quam stirpi David, quae meo coepit regnare iudicio, faciam eum nequaquam his regibus, quos assumpsit, sed regio servire Assyrio, cuius potentia occupantis terram Samariae, inundationi fluminis comparatur.
13 Et fit apostropha ad Emmanuel, hoc est, ad praesentem Deum, quod in tantum se erexerit Assyrius, ut etiam terram ipsius Iudam conatus sit possidere. Iuxta anagogen, omnis haereticus qui iunxerit auxilio suo sapientiam saecularem, et Ierusalem, id est, Ecclesiam voluerit oppugnare, derelinquens aquas Siloe fontis [Ioan. IX], qui interpretatur missus, et qui salit in vitam aeternam, tradetur Assyriorum principi (quem sensum magnum in posterioribus lecturi sumus) cuius traditus potestati, in profundum veniet peccatorum.
14 Tantae est enim arrogantiae, ut ausus sit ostendere Salvatori universa regna terrae, et dicere: Haec omnia mihi tradita sunt (Matth. et [Luc. IV]. Conabitur quoque Iudam, id est, domum confessionis intrare, et crebro per eos qui in Ecclesia negligentes sunt, usque ad collum veniet, credentes in Christo cupiens suffocare, et extendet alas suas, implens universam regionem Emmanuelis; sed non poterit obtinere, quia habet Iudas praesentem Deum.
15 Legimus in Evangelio secundum Ioannem [Ioan. IX], quod caecum a nativitate, cuius oculos, luto ex saliva sua facto Dominus linierat, miserit ad aquas Siloe, quibus cum caecus lavisset lutum, caecitate detersa, clarum oculorum lumen accepit: quod post signi magnitudinem, indicat, non aliter caecitatem Iudaeorum et omnis increduli posse sanari, nisi doctrina aquarum Christi, quae absque strepitu et clamore verborum leniter fluit, tenebrae prioris fugentur erroris.
16 Hoc quod in Septuaginta legitur: Et ambulabit super omnem murum vestrum, et auferet de Iudaea hominem, qui possit caput levare, aut forte aliquid facere: in Hebraico non habetur, et in Graecis codicibus ÷ veru iugulante confossum est.
17 (Vers. 9, 10.) Congregamini populi et vincimini, et audite universae procul terrae: confortamini et vincimini. Accingite vos, et vincimini: inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus. Pro congregamini, sive infirmamini, et confringimini, ut interpretati sunt alii, LXX posuerunt, scitote. Verbum enim Hebraicum, ROU, propter RES litterae, et DALETH similitudinem, intellexerunt DOU. O igitur populi Samariae et Syriae, infirmos et debiles esse cognoscite, et Emmanuele praesente, nihil posse contra Ierusalem urbem Dei: et hoc non solum vos, qui vicini estis, sed cuncta procul terra cognoscat.
18 Quamvis enim exercitum congregetis, et accingatis vos ad praelium, et maior sit numerus obsidentium quam obsessorum, tamen non semel, sed iterum dicam, vincimini. Et quodcumque contra Ierusalem inieritis consilium, dissipabitur. Et licet supra dixeritis [Isai. VII, 6]: Ascendamus ad Iudam, et suscitemus eum quiescentem, et ponamus regem [Voculas super eum Vatic. ignorat.] super eum filium Tabeel: loquimini quidem verbum, sed non fiet, quia nobiscum est Deus, id est, Emmanuel. Possumus hoc testimonio et contra gentes abuti in persecutionis tempore, quod quamvis fortes esse videantur, et nos superare in his qui lapsi sunt, tamen vincantur in his qui pro Christo fuderunt sanguinem, et quod post bella pax reddatur Ecclesiis: et universa eorum contra Emmanuelem consilia dissipentur, quia nobiscum sit Deus.
19 Contradicentes quoque veritati utiliter audient, ut tandem ratione superentur, et nequaquam velint in mendacio vincere, quia quodcumque dixerint, numquam perversitas possit superare quod rectum est.
20 (Vers. 11 seqq.) Haec enim ait Dominus ad me: Sicut in forti manu erudivit me, ne irem in via populi huius dicens: Non dicatis, coniuratio; omnia enim quae loquitur populus iste, coniuratio est: et timorem eius ne timeatis, neque paveatis. Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester.
21 Et erit vobis in sanctificationum, in lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel: in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. Septuaginta hunc locum ita interpretati sunt: Haec dicit Dominus: forti manu recesserunt ab itinere viae populi huius loquentes: ne forte dicant, Durum est.
22 Omnia enim quae loquitur populus iste, dura sunt; timorem autem eius ne timueritis, neque conturbemini. Dominum virtutum ipsum sanctificate, et ipse erit timor tuus, et si in ipso confisus fueris, erit tibi in sanctificationem, et non ut lapidi offensionis occurretis, neque ut petrae ruinae. Domus autem Iacob in laqueo et in convalle erit sedentibus in Ierusalem: ideo infirmi erunt in ipsis plurimi, et ruent et conterentur, et appropinquabunt, et capientur. Quodque sequitur, homines in tuitione, obelo praenotandum est.
23 Quia multum inter se Hebraicum distat et Vulgata Editio: ideo utrumque posuimus. Et primum de Hebraico disputandum est. Haec ad me locutus est Dominus. [Qui propter, etc. Locus omnino intricatus et obscurus, quem editio Mariani Victorii ita commutavit: Qui propter bona opera et gratiam quam per bona opera consecutus sum; sive in manu forti sua erudivit me et instituit, ne ambularem, etc. Ego vero hanc lectionem reperire non potui in aliquo mss. codice, sed omnes quos inspexi, constanter retinent iuxta editionem Erasmi et gratiam quae per bona opera consecutus sum, uno tamen excepto exemplari Cluniacensi quod secuti sumus, quia sensus in eo est manifestior. Eligat prudens lector quidquid voluerit, modo non inducat sensum et errorem Pelagianorum; fateaturque gratiam a Deo dari hominibus propter bona opera facienda, non ex operibus nostris iam factis. MARTIAN. ---Haec, quae negotii nonnihil facessunt, verba et gratiam, quae propter bona opera, in Vaticano ms. non sunt. Victorius legerat, gratiam quam per bona opera, etc., mox sicut legit pro sive.] Qui propter bona opera, et gratiam quae propter bona opera, consecutus sum; sive forti manu sua erudivit me et instituit, ne ambularem in via populi huius, et pari tenerer errore: vel certe fecit me recedere a via populi huius pessima, et dixit mihi: noli duorum regum timere coniurationem; sed hoc magis considera, quod omne quod loquitur hic populus adversum me, coniuratio sit; et secundum Symmachum, qui interpretatus est, ἄνταρσιν, in me exstiterit perduellis. Tu autem Propheta, et hi qui tecum sunt, ne timeatis insidias populi, sed Dominum timete, et ipse sit timor vester.
24 Principium enim sapientiae, timor Domini [Prov. I, 7] [Ps. CX, 9]. Qui erit credentibus in sanctificationem, incredulis autem in lapidem offensionis, et in petram scandali, duabus scilicet domibus Iudae et Israel. Praecipue autem in laqueum et in ruinam habitantibus in Ierusalem. in quo impingent plurimi, et cadent, et conterentur, peccatorumque suorum vinculis irretiti, ducentur in captivitatem. Duas domus, Nazaraei (qui ita Christum recipiunt, ut observationes Legis veteris non omittant [Al. amittant] duas familias interpretantur, Sammai et [Mendose scriptum hactenus hic atque infra Hillel, contra mss. fidem, ac Veterum legendi morem, quos constat sexcentis exemplis pro i brevi, e substituisse, quod in nominibus Emmanuel pro Imanuel, et Hennom pro Hinnom, Drusius observat, quem videsis, lib. II de tribus Sectis, cap. 11. Fuit porro Hellel, sive Ellel Scholae Iudaicae princeps circa annum mundi ex Iudaeorum narratione et calculo 3730, octogesimo aetatis suae, ante Christum trigesimo. Auditorem habuit ipsum Samai, quem Σαμέαν vocat Iosephus, deinde in principatu doctrinae Iudaeis tradendae collegam, ac denique adversarium. Utriusque doctoris mentio frequens est in Hebraeorum libris, in Thalmude, apud Zacutum, in Iuchasin, Abrahamo Ben Dior, atque aliis. Hieronymus quoque eorum interdum sententias laudat, ut in Epist. 121, ad Algasiam, quaest. 10. atque alibi.] Hellel, ex quibus orti sunt [Scribae et Pharisaei. De his Sectis Iudaeorum consule Iosephum, lib. XVIII Antiqq. Iudaic. cap. 2, et lib. II de Bello Iudaico, cap. 12. Vide etiam epistolam Hieronymi ad Algasiam, Quaest. 10, ubi Iudaeorum δευτερώσεις insectatur. MARTIAN. ---Immerito succensent S. Doctori, magni nominis critici, quod Scribas, quorum saepe in Veteri Testamento mentio est, a Samai ortos dicat. At non eo sensu Scribas hic vocat Hieron., sed eos proprie notat, qui solam Scripturam, reiectis Rabbinorum traditionibus, recipientes, aliam a Pharisaeis domum et sectam constituebant, qui et Karei, vel Karaitae ab Hebraico verbo nuncupantur. E contrario Rabbanitas vocant Pharisaeos ab Ellele ortos, qui praeterea Rabbinorum ac Patrum scriptis fidem adhiberent. Luculentissimum in hanc rem Origenis testimonium est tract. 24 in Matthaeum. Qui non recedunt a littera Legis, SCRIBAE dicuntur: qui autem maius aliquid profitentes, dividunt seipsos, quasi meliores a multis, secundum hoc PHARISAEI dicuntur.] Scribae et Pharisaei, quorum suscepit scholam Akibas, [De Akiba vide quae diximus in cap. 4 Comm. in Ecclesiasten p. 424, not., ubi et Barakiba, et Rabbi Akiba nominatur. De Meir vero, quod nomen Vatic. aspirat Mehir, vide cum primis Iuchasin. Corrupte alii Machir, aut Achir legunt. Circa annum Christi 130 traditur obiisse. Qui subsequitur Iohannam sive Iochanan, filius Saccai (in Vatic. Zachei) charus Tito imperatori fuit, teste R. Abraham in lib. Cabbalae. Proximus Eliezer fortassis ille est, quem disputasse de Orali Lege cum R. Iochanan discimus ex Iatkuth ad Exod. XXXIV, 27.] quem magistrum Aquilae proselyti autumat, et post eum Meir, cui successit Ioannan filius Zachai, et post eum Eliezier, et per ordinem [Hactenus scriptum est Delphon, contradicentibus mss. tum nostris, tum quibus ipse Martianaeus usus est: qui Telphon constanter legunt. Ad haec Delphon nullus apud Iudaeos scriptores reperitur, et siquidem liceat levi unius litterulae, quae eiusdem est organi, mutatione Therphon rescribere, quemadmodum et Drusius coniecerat, iam expedita res sit: Tharphon quippe, ut Iudaei pronuntiant, vernaculum nomen Hebraicum est, idemque putatur atque illud, quod scribitur Graece Τρύφων. Atque adeo opinati sunt docti viri, hunc ipsum esse Iudaeum illum Tryphonem, quem contra disserit Iustinus martyr in Dialogo. Qua de re ut nihil definire ausim, sic profecto minime repugnat temporum nota: nam Tryphonem Akibae fuisse collegam, Auctor Iuchasin, et Maimonides tradunt: Akibam vero in Barcocebae seditione obiisse circ. an. Christi 120, et S. Iustinum an. 136 martyrium subiisse compertum est. Suppar quoque R. Akibae, ut constat ex Bava Kamma, cap. 8, qui subsequitur Ioseph Galilaeus fuit: quamquam pro Ioseph legendum Iose, satis erudite alii velint: Hebraice etiam est . Postremus, quem hic absolute Iosue Hieronymus vocat, in Iudaeorum libris dicitur Iosua ben Chanania, discipulus Iochanan ben Saccai.] Telphon, et rursum Ioseph Galilaeus, et usque ad captivitatem Ierusalem Iosue.
25 Sammai igitur et Hellel non multo [Annis scilicet plus minus triginta, ut diximus. Prioris porro magistri nomen Hieron. interpretatur quasi a , quod est vastare, duceretur, alterius paulo violentius, quasi a , profanum.] priusquam Dominus nasceretur, orti sunt Iudaea, quorum prior dissipator interpretatur, sequens profanus: eo quod per traditiones et δευτερώσεις suas Legis praecepta dissipaverit atque maculaverit. Et has esse duas domus, quae Salvatorem non receperint, qui factus sit eis in ruinam et scandalum. Iuxta LXX, manu forti restitit [Al. resistet] populus Dei voluntati, et dicit omnia dura esse quae Dominus praecepit, secundum illud quod in Evangelio legimus: Durus est hic sermo, quis poterit audire eum [Ioan. VI, 61]? Unde praecipitur eis ut Dominum audiant, et ipsum solum timeant.
26 Si enim in ipso confisi fuerint, habebunt eum in sanctificationem, et non impingent quasi in lapidem scandali, et quasi in petram ruinae. De hoc loco et Apostolus sumit testimonium, quod Christus Iudaeis factus sit in scandalum: gentibus autem in stultitiam [I Cor. I, 23]. Et rursum: Israel sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit [Rom. IX, 31]. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus legis offenderunt in lapidem offensionis, sicut scriptum est: Ecce ponam in Sion lapidem offensionis et petram scandali: omnis qui credit in eo, non confundetur [Ibid., 33]. Ergo qui non receperunt Emmanuelem, sed factus est eis in lapidem offensionis et in petram scandali, conterentur, captivique ducentur.
27 Quodque ait: Domus autem Iacob in laqueo et in convalle erit sedentibus in Ierusalem, hoc significat, quod non habitent in montibus, nec in excelsis Scripturarum versentur locis; sed semper humilia intelligant, peccatis peccata sociantes, et vincti laqueis delictorum.
28 (Vers. 16, 17.) Liga testimonia, signa legem in discipulis meis, et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum. Vox Domini loquentis ad Prophetam: quia, inquit, factus est Dominus in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, et missum ad se Emmanuel suscipere noluerunt: Liga testimonia veteris Instrumenti, et trade illa discipulis meis, qui Evangelium susceperunt, Apostolis videlicet, sive apostolicis viris. Vel certe lex et prophetia usque ad Ioannem ligetur apud eos [Matth. XI], et clausa sit atque signata, ut quod legunt, non intelligant.
29 Pro discipulis enim, iuxta Hebraici sermonis ambiguitatem, possumus et doctrinas interpretari. Unde Propheta respondit: quia Evangelio succedente, Lex apud Iudaeos clausa est atque signata, et iubes eam nequaquam Iudaeis, sed gentibus assignari: idcirco ego exspectabo Emmanuelem, quem promittis esse venturum, de quo supra dixisti, quod ipse sit pavor noster, et ipse terror noster, et nobis sit in sanctificationem; et praestolabor Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob, hoc est, a Iudaeis, quia eum recipere noluerunt. LXX hunc locum ita interpretati sunt: Tunc manifesti erunt qui signantur, ut non discant legem. Quod hunc sensum habet, quando ceciderint plurimi, et contriti fuerint, et impegerint in lapidem offensionis, et in petram scandali, tunc manifesti erunt qui signantur in populo, ut nequaquam discant legem Mosis; sed obediant praeceptis evangelicis.
30 (Vers. 18.) Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signa atque portenta Israelis, a Domino exercituum qui habitat in monte Sion. Praecepit mihi, ait Dominus, ut ligarem testimonium in Iudaeis, et legem discipulis eius traderem atque signarem, quia abscondisset faciem suam a domo Iacob: ideo praestolabor eum, et exspectabo Dominum meum, et non solum ego, sed et pueri, quos mihi dedit Dominus, alii videlicet prophetae et filii prophetarum, qui non ex voluntate carnis et sanguinis, sed ex Deo nati sunt [Ioan. I, 13]. De quibus et Apostolus loquebatur: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Galat. IV, 19]. Isti autem pueri, id est, prophetae, in signa dati sunt et in portenta Israeli, iuxta illud quod in Ezechiele legimus: Et erit Ezechiel vobis in signum [Ezech. XXIV, 24]. In Zacharia quoque sancti viri, prophetarumque discipuli τερατοσκόποι, id est, portentorum signorumque [Perperam Vatic., signorumque factores appellantur.] spectatores appellantur, eo quod semper Prophetae in signum praecesserint futurorum [Zach. III, 16]. Hoc interim iuxta litteram.
31 Caeterum beatus Apostolus in Epistola, quae ad Hebraeos scribitur, docet (licet eam Latina consuetudo inter Canonicas Scripturas non recipiat) hoc testimonium ex persona debere intelligi Domini Salvatoris. Quamobrem non erubescit fratres eos vocare, dicens: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te [Hebr. II, 12]; Et iterum: Ego ero confidens in eum [Ibid., 13]; et rursum: Ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit Deus.
32 Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter particeps factus est earumdem passionum [Isai. VIII, 18]. Quomodo autem isti pueri in signum fuerint atque portentum sapientiae saeculi et superbiae Iudaeorum, idem Apostolus docet: qui elegisse dicit Dominum Salvatorem, stulta mundi et infirma, ut confunderet sapientes et fortia [I Cor. I]. Unde et ad Apostolos Salvator aiebat: Nisi conversi fueritis quasi unus de pueris, non intrabitis in regnum coelorum [Matth. XVIII, 3]. Puer autem efficitur novi Evangelii praedicator, qui deponit veterem hominem, qui corrumpitur in desideriis seductionis, et induitur novo, qui renovatur in cognitionem iuxta imaginem Creatoris.
33 Habitare autem Dominum exercituum in monte Sion, idem Apostolus scribit: Accessistis ad montem Sion et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem [Hebr. XII, 22]. Unde miror quemdam nostrorum, pueros istos duos Isaiae filios intelligere, quos de prophetissae mulieris conceptione generarit, Iasub videlicet, et Emmanuel: quorum prior in abiectione prioris populi, sequens in assumptione gentium praecesserit. Quod qui recipit, consequenter et Osee prophetam vere meretricem uxorem habuisse firmabit.
34 (Vers. 19 seqq.) Et cum dixerint ad vos, quaerite a Pythonibus et a divinis, qui strident in incantationibus suis, numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis? Ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non eis erit matutina lux. Et transibit per eam: corruet, et esuriet: et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo.
35 Et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, angustia, et caligo persequens: et non poterit avolare de angustia sua. Si Isaiae prophetae vox est, ut Iudaei aestimant: Ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israelis; et haec quae sequuntur, ipse ad discipulos suos credendus est dicere.
36 Cum dixerint, inquit, ad vos gentes et populi, de quibus supra lectum est: Infirmamini, populi, et vincimini; quid prophetas vultis audire, quid Isaiae verbis decipimini, et illum putatis quae ventura sunt nosse? Quaerite magis a Pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis. Pro quibus LXX interpretati sunt: Qui de terra loquuntur, qui de ventre clamitant. Omnis enim, qui de terra est, de terra loquitur [Ioan. III, 31]. Et cuius Deus venter est, et gloria in confusione eius [Phil. III, 19], de ventre clamare credendus est.
37 Vos respondete eis, et dicite: Numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis? Si vos, inquit, pro varietate idolorum vestrorum (non enim unum, sed plures habetis deos) eos consulitis, quos deos arbitramini; et a mortuis sive mortuorum hominum simulacris, de viventibus quaeritis: quanto magis nos Deum nostrum per prophetas audire debemus? Docet ergo discipulos; et infert ad legem magis et ad testimonium. Si de aliquo, inquit, dubitatis, scitote scriptum: Gentes, quas Dominus, Deus tuus disperdet a facie tua, [Pro somnia legendum omnia contendit Victorius ex Deuteronomii textu.] somnia audiunt et divinos: tibi autem non ita tradidit Dominus Deus tuus: Prophetam [Vatic., Prophetam de vobis, etc.] vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris, sicut me, illum audietis [Deut. XVIII, 15]. Unde si vultis nosse quae dubia sunt, magis vos legi, et testimoniis tradite Scripturarum.
38 Quod si noluerit vestra congregatio verbum Domini quaerere, non habebit lucem veritatis: sed versabitur in errore tenebrisque. Lux pertransibit eam, hoc est, congregationem vestram, sive terram, et corruetis, et esurietis, et cum esurieritis, irascemini, secundum illud quod scriptum est: Et cum non fuerint saturati, murmurabunt [Ps. LVIII, 16]: et maledicetis Deo regi vestro, et in necessitatibus sursum aspicietis in coelum, et in terram deorsum: et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio genuum, et mentis angustia, et caligo oculorum, et non poteritis erui de angustia. Haec iuxta Hebraeos. Caeterum ut supra diximus, si persona Christi est dicentis: Ecce ego, et pueri mei, quos mihi dedit Deus: etiam haec ipse loquitur ad Apostolos et ad credentes ex gentibus, qui eius Evangelium susceperunt.
39 Si dixerint, inquit, patres vestri quos reliquistis: quaerite ventriloquos, quos pythonas intelligimus (qualem et in Actibus Apostolorum ancillam legimus (Cap. XVI), quae quaestui erat dominis suis) et qui de terra loquuntur, quod in evocatione animarum magi se facere pollicentur, et caetera maleficarum artium genera; hoc scire debetis, quod unaquaeque gens proprios consulat deos, et de vivorum salute mortuos sciscitetur.
40 Vobis autem in auxilium legem dedit Deus, ut possitis dicere: non est talis ethnicorum divinatio, qui cultores suos saepe decipiunt, sicut nostra, quae absque ullo munere profertur ex lege. Unde interpretati sunt LXX: Non sicut verbum hoc, pro quo non est dare munera. Gratis enim, inquit, accepistis, gratis date [Matth. X, 8]. Veniet autem super incredulos fames durissima, non fames panis, aut sitis aquae, sed fames audiendi sermonem Dei (Amos VIII). Et cum esurieritis, contristabimini, et maledicetis principi vestro et paternis traditionibus, hoc est diabolo, et antiquis erroribus.
41 Hoc autem ad eos loquitur qui famem passi fuerint veritatis, et suspicient in coelum sursum, et in terram deorsum, et erunt in angustia, in tenebris, et in tribulatione: ut non videant usque ad tempus, donec et ipsi ad Dominum convertantur. Latam explanationem loca ista desiderant: sed parcimus librorum magnitudini, ut tollamus fastidium lectionis.
42 Haec iuxta LXX translationem ex parte perstrinximus, quae in plerisque dissonat ab Hebraeo. Caeterum Nazaraei [Al. Nazareni] locum istum ita edisserunt. Cum dixerint ad vos Scribae et Pharisaei, ut eos audiatis, qui omnia ventris causa faciunt; et in morem magorum stridunt in incantationibus suis, ut vos decipiant, hoc eis respondere debetis: non mirum si vos vestras traditiones sequamini, cum unaquaeque gens sua consulat idola.
43 Ergo et nos a vobis mortuis de viventibus consulere non debemus: magis nobis Deus legem dedit, et testimonia Scripturarum, quae si sequi nolueritis, non habebitis lucem: sed semper caligo vos opprimet, quae transibit per terram vestram atque doctrinam: ut cum decepti a vobis se in errore perspexerint, et sustinere famem veritatis, tunc contristentur, sive irascantur, et maledicant vobis, quos quasi deos suos et reges putabant.
44 Et frustra ad coelum terramque respiciant, cum semper in tenebris sint, et non possint de vestris avolare insidiis.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , VII <<<     >>> IX
monumenta.ch > Hieronymus > 8