Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 3, CAPUT VII
1 | (Vers. 1, 2.) Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda: Ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, in Ierusalem ad praeliandum contra eam, et non potuerunt debellare eam. Et nuntiaverunt domui David dicentes: consensit Syria cum Ephraim, et commotum est cor eius, et cor populi illius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. Ozias qui et Azarias, rex Iuda, regnavit in Ierusalem annis quinquaginta duobus [IV Reg. XV]. Cuius extremo iam tempore vidit Isaias quae praeteritus sermo disseruit. |
2 | Quo mortuo, et regnante pro eo Ioatham filio eius, rege iustissimo, vidit statim propheta Dominum Salvatorem in sua maiestate regnantem, et annuntiantem Iudaici populi caecitatem, et subversionem Ierusalem, et caeterarum urbium sub Vespasiano, et Adriano: et quomodo in Apostolis reliquiae sint salvandae. Tertius rex filius Ioatham succedit Achaz impiissimus [IV Reg. XVI] [II Par. XXVIII], qui clausit ianuas templi, et in valle Benbannom adoravit Baalim, et filium suum idolis consecravit. |
3 | Ita ut auferret altare aeneum, quod Salomon fecerat, et poneret in Templo Dei altare idolorum, cuius exemplar de Damasco acceperat. Iuste igitur a Domini auxilio derelictus est, et consurrexerunt adversus eum Rasin rex Syriae, id est, Aram, et Phacee filius Romeliae, rex Israel in Samaria, et venerunt in Ierusalem, ut expugnarent eam [Ibidem]. Legimus in Paralipomenon libro, Rasin regem Damasci, victo Achaz, multos de Iudaea Damascum transtulisse: et Phacee filium Romeliae regem decem tribuum, quae appellabantur Israel, et regnabat in Samaria, una die centum viginti millia percussisse de Iuda hominum bellatorum, et ducenta millia mulierum, puerorumque, et puellarum cum infinita praeda in Samariam duxisse captiva. |
4 | De quo certamine propheta nunc tacuit, sed secundum refert praelium, quando experimentum habentes fortitudinis suae atque victoriae, et invitati praedae magnitudine rursum veniunt ad Iudaeam, et Ierusalem cupiunt debellare, et non potuerunt, quia auxiliatus ei est Dominus, ut sub occasione misericordiae, qua populum liberabat obsessum, filium suum nuntiaret de Virgine nasciturum. |
5 | Quod eum audisset domus David, hoc est, domus regia, Syriam scilicet et Ephraim, Rasin, et Phacee iuncto venire exercitu, exterrita est atque pertimuit, et tam rex quam populus ita contremuerunt, ut putares arborum folia ventorum flatibus ventilari. Iuxta anagogen facilis interpretatio est: quod regnante Achaz rege impio, rex Aram, qui interpretatur excelsus atque sublimis, ut indicet arrogantiam sapientiae saecularis: et Phacee filius Romeliae, qui et ipse iuxta Osee prophetam ex tribu Ephraim, de qua Ieroboam filius Nabath vitulos aureos in Bethel, et Dan constituerat [III Reg. XXXII], et a David Dei populum separarat, refertur ad haereticos, consentientes sibi, ut expugnent Ecclesiam. Quod cum audierit domus David, quem in Ezechiel bonum pastorem legimus suscitandum [Ezech. XXXIV], et populus eius simpliciter credens in Dominum, pertremiscet. Et ideo pertremiscet, quia non arboribus frugiferis, sed infructuoso saltui comparatur. Iisdem autem haereticos atque gentiles contra domum David argumentorum et dialecticae artis gladiis dimicare, nulli dubium est: ut qui inter se discrepant, in Ecclesiae oppugnatione consentiant: iuxta illud quod Herodes, et Pilatus inter se discordantes, in Domini passione amicitia foederantur. |
6 | (Vers. 3, 4 et seq.) Et dixit Dominus ad Isaiam: egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Iasub filius tuus, ad extremum aquae ductus piscinae superioris, in via agri fullonis. Et dices ad eum: Vide ut sileas, noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, et Syriae, et filii Romeliae, eo quod consilium inierit contra te Syria pessimum, Ephraim, et filius Romeliae, dicentes: Ascendamus ad Iudam, et suscitemus eum, et evellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio eius filium Tabeel. |
7 | Haec dicit Dominus Deus, non stabit, et non erit istud, sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin, et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus. Et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis. Iasub filius Isaiae, qui interpretatur reliquus atque convertens, in typum populi Iuda, qui erat de duorum regum manibus fiberandus, iubetur egredi cum parente, et occurrere Achaz regi Iudae in loco aquaeductus piscinae superioris, in via agri fullonis, ubi postea lecturi sumus, sub Ezechia rege Iuda stare Rabsacem, et ex praecepto Sennacherib regis Assyriorum Dei populum blasphemare. |
8 | In quem locum egressi sunt, missi ab Ezechia principes civitatis, quos in Regum volumine legimus. Praecipiturque Achaz [IV Reg. XVIII], quamvis impio regi, propter Domini misericordiam, ut agat silentium, et non terreatur, neque formidet cor eius, putans se passurum similia quae prius sustinuerat. Duas autem caudas titionum, id est, torrium fumigantium, vocat Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae regem Samariae, eo quod in illis finitum sit regnum Syriae, id est, Damasci, et regnum Samariae, id est, decem tribuum, quae alio nomine appellabantur Ephraim. Scriptum est enim [IV Reg. XVI] quod Theglathphalassar rex Assyriorum, sub rege Achaz ascenderit in Damascum, et vastaverit eam, et transtulerit habitatores eius Cyrenem, et Rasin interfecerit: et quod tetenderit insidias Phacee filio Romeliae, Osee filius Ela, et percusserit eum, et interfecerit, et regnaverit pro illo in Israel annis novem: et quod venerit Salmanasar rex Assur, et obsederit Samariam, quae nunc Sebaste vocatur, tribus annis: et nono anno regni Osee ceperit eam, vinctumque Osee in carcerem miserit, et transtulerit Israel in Assyrios, posueritque eos in Halla, et in Habor iuxta fluvium Gozam in civitatibus, sive, ut Septuaginta transtulerunt, in montibus Medorum [IV Reg. XVII]. Quamvis enim inierint consilium hiduo reges pessimi, ut ascenderent ad Iudam, cuius regio in montibus sita est, et suscitarent eum quiescentem, et quodammodo dormientem, suoque imperio subiugarent: et superponerent ei regem filium Tabeel, qui interpretatur bonus Deus, ut vel hominem hoc nomine, vel idolum demonstrarent. |
9 | Tamen haec dicit Dominus Deus: Non stabit hoc consilium, sed interim modo caput Syriae urbium erit Damascus, et in ipsa metropoli Damasco imperabit Rasin. Porro in Ephraim propter Ieroboam filium Nabath, qui primus regnavit de Ephraim, erit caput Samaria, hoc est, regia domus in urbe Samaria, et Samariae caput erit filius Romeliae, id est, Phacee: regnum autem decem tribuum, id est, populi Ephraim post sexaginta et quinque annos esse cessabit. |
10 | Quod nisi diligentius attendamus, stare non poterit. Duodecimo enim anno Achaz filii Ioatham in tribu Iuda, regnavit Osee super Samariam, et nono anno imperii sui captus est [IV Reg. XVII]. Regnavit autem Achaz super Iudam annis sedecim [IV Reg. XVI], post cuius mortem septimo anno imperii sui captus est Osee, et destructa Samaria, omnisque populus est transductus in Medos: ita ut si voluerimus sedecim annos Achaz, et septem Osee ponere, efficiantur anni viginti tres, aut ut multum, viginti quatuor; et ubi erunt sexaginta, et quinque anni, in quibus regnum Israel dicitur finiendum? Igitur Hebraei hunc locum ita edisserunt, ut Amos qui sub Ozia cepit prophetare, quando et Isaias prophetiae suae habuit exordium, primus prophetaverit contra Israel, dicens: Israel autem captivus ducetur de terra sua (Amos VII, 11, 17). Titulus quoque prophetiae eius contra Samariam sit: et prophetare coeperit in diebus Oziae regis Iuda ante duos annos terrae motus, quem volunt eo tempore accidisse, quo ingressus Ozias in Templum Dei, sibi sacerdotium vendicabat, et terra percussa est, et cineres altaris effusi sunt, et ipse rex percussus est lepra [II Par. XXVI]. Volunt autem annum fuisse vigesimum quintum Oziae, quando haec acciderunt, cuius reliqui anni sunt viginti septem. Ozias enim regnavit annos quinquaginta duos [IV Reg. XV], post eum regnavit Ioatham filius eius annis sedecim, et huius filius Achaz annis aliis sedecim: post quem regnavit Ezechias, cuius sexto imperii anno capta Samaria est, atque ita effici simul annos sexaginta quinque [IV Reg. XVI]. Haec per prophetam Domino praedicente, et Achaz et populus futura non credidit. |
11 | Unde subiungitur: Si non credideritis, non permanebitis, ut Symmachus transtulit, id est, et vos non permanebitis in regno vestro, sed in captivitatem ducemini, sustinentes eorum poenas, quorum imitati estis infidelitatem. Vel certe iuxta LXX, non intelligetis. Et est sensus: quia quae Dominus dicit futura, non creditis, intelligentiam non habebitis. Haec iuxta historiam dixerimus. Caeterum iuxta coeptam tropologiam considerandum est, quod impio regi Isaias iubeatur occurrere, exiens de loco suo, non in principio aquaeductus, sed in extremis finibus piscinae superioris, quae erat in agro fullonis, ubi sordes et maculae purgabantur. |
12 | Quamvis enim Achaz regnaret super Iudam: tamen quia impius erat, in superioris piscinae extremis finibus morabatur. Ergo Deus non tam regis miseretur, quem indignum aestimabat salute, quam populi sui. Duas autem caudas torrium fumigantium, ut prius diximus, vocat sapientiam saecularem, haereticumque sermonem, quorum finis exustio est. Qui frustra inierunt consilium, ut ascenderent contra Iudam, et quasi negligentem et dormientem caperent, et suis erroribus copularent, ponerentque super eum regem filium Tabeel, hoc est, bonum Deum. Uterque enim adversarius apud se veritatem, apud se aestimat optimam esse doctrinam. |
13 | Denique Marcion haereticus, boni Dei filium, hoc est, alterius, putat esse Christum, et non iusti, cuius Prophetae sunt; quem sanguinarium, crudelem et iudicem vocat. Haec illis dicentibus, Dominus comminatur, quod non stet consilium ipsorum, sed interim nunc quamdiu mundus iste stat, et ea quae mundi sunt in suis finibus, et in suis urbibus dominentur. |
14 | Cum autem consummationis tempus advenerit, hoc est, sexaginta quinque anni, et tam mundi res quae in sex diebus factae sunt, quam omnia quae ad quinque sensus pertinent, finem acceperint, tunc universa esse solvenda, quae gentiles et haeretici futura non credunt, et propter infidelitatem non intelligunt quae dicuntur. |
15 | (Vers. 10, 11.) Et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Qui prius per prophetam locutus fuerat ad Achaz: Vide ut sileas, noli timere, et caetera: illo non credente, et ideo non intelligente, ipse loquitur ad Achaz: ut saltem auctoritate Domini territus suscipiat quae dicuntur. |
16 | Quia tibi, inquit, videtur esse difficile, quod regna potentissima brevi tempore finienda sunt, et tu cum populo tuo de magno periculo libereris; pete tibi signum, nequaquam ab idolis, quorum errore retineris, sed a Domino Deo tuo qui tibi auxilium pollicetur, et ipsum signum optionis tuae est unde postules, sive de profundo, sive de excelso. |
17 | Quod cum soli Septuaginta dixerint, caeteri iuxta Hebraicum significantius transtulerunt, de profundo inferni. Ergo sicut profundum infernum significat; ita excelsum supra coelos intelligere debemus: ut cum de inferno sive de excelso signum acceperis, credas futura quae dixi. Vis, inquit, ut scindatur terra, et grandi hiatu inferi pateant, qui in corde terrae esse dicuntur: an ut aperiantur coeli? Quod utrumque ad typum pertinet mortis Domini et ascensionis: Qui enim descendit, ipse est qui et ascendit [Ephes. IV, 10]. Et in Apostolo legimus: Ne dixeris in corde tuo, quis ascendit in coelum? hoc est Christum deducere. Aut, quis descendit in abyssum? hoc est Christum de mortuis reducere [Rom. X, 6, 7]. Et in alio loco de Christo disputans, ait: Quae sit latitudo, et longitudo, et excelsum, et profundum supereminentis scientiae et dilectionis Christi [Ephes. III, 18]. Hoc quantum ad mysticos pertinet intellectus. |
18 | Caeterum et Moses accepit signa de terra, de quibus in Psalmis legimus: Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte [Ps. CXXXIV, 9], ranas, locustas, ciniphes, et coenomyiam; de coelo autem grandinem et ignem et trium dierum tenebras. Ego reor et Ezechiam, quando sol decem regressus est lineis, signum accepisse de coelo [IV Reg. XX]: et Iesum filium Nave in Gabaon et Haialon, stantibus sole et luna (Iosue X). Plerique putant, Saulem signum accepisse de terra, et de profundo inferni, quando Samuelem per incantationes et artes magicas visus est suscitasse [I Reg. XXVIII]. Sed et Ionas propheta de abysso, et de profundo ac mortis faucibus liberatus, signum dedit et accepit inferni (Ionae II). Legi in cuiusdam Commentariis hunc locum per allegoriam extenuatum, ut profundum et excelsum αἰσθητὰ et νοητὰ intelligeret, quae nos possumus sensibilia dicere, et intelligibilia, quorum alterum refertur ad sensus, alterum ad mentem et rationem. Virginem quoque interpretatur animam, quae nulla peccati corrupta est conscientia, et potest de se Emmanuel, nobiscum Deum, id est, praesentem Dei generare sermonem. |
19 | Sed nos elixas agni carnes non comedimus [Exod. XII] verum assas, et quae in nobis possint omnes voluptatum siccare pituitas, ne sacramentum fidei nostrae, dum plus sapimus quam oportet sapere, negligamus. |
20 | (Vers. 12.) Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. Non humilitatis est, sed superbiae, quod non vult signum a Domino postulare. Quamquam enim scriptum sit in Deuteronomio : Non tentabis Dominum Deum tuum [Deut. VI, 16], et hoc contra diabolum Salvator usus sit testimonio [Matth. IV]: tamen iussus ut peteret, obedientia debuit explere praeceptum, praesertim cum et Gedeon et Manue signum petierint et acceperint [Iudic. VI ] [et XIII]. Quamquam iuxta Hebraei sermonis ambiguitatem, in quo scriptum est ULO ENASSE ADONAI, et omnes similiter transtulerunt, non tentabo Dominum, possit legi, non exaltabo Dominum. Sciebat enim rex impius quod si signum peteret, accepturus esset, et glorificaretur Dominus. |
21 | Ergo quasi idolorum cultor, qui in omnibus angulis platearum et in montibus lucisque nemorosis aras constituerat, et pro Levitis habebat fanaticos; non vult signum petere quod praeceptum est. |
22 | (Vers. 13.) Et dixit, audite ergo, domus David: Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Quis est iste qui dixit: Audite ergo, domus David? Nequaquam Deus qui supra ad Achaz dixerat: Pete tibi signum a Domino Deo tuo; sed Propheta, ut ex consequentibus comprobatur: Quia molesti estis et Deo meo. Et est sensus: quia non solum prophetas persequimini, et eorum dicta contemnitis; sed et praesentis et iubentis Dei sententiae contradicitis; ita ut ei exhibeatis laborem, qui in alio loco ait: Laboravi sustinens [Isai. I, 14], idcirco Dominus faciet quae sequuntur. Pro labore et molestia, quod Aquila et Symmachus transtulerunt, LXX et Theodotio agonem interpretati sunt, id est, luctam atque certamen, quia contentiosi non subiiciant collum Domini servituti, sed illo vulnera eorum volente curare, respuant sanitatem. |
23 | Et hoc notandum, quod Achaz rege impiissimo nolente signum petere, sermo propheticus ad domum David, hoc est, ad tribum regiam convertatur, de qua supra legimus: Et nuntiaverunt haec domui David, dicentes: Consenserunt Syria et Ephraim. |
24 | (Vers. 14.) Propterea dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce Virgo concipiet et pariet, et vocabis nomen eius Emmanuel. Nequaquam multifarie iuxta apostolum Paulum, et multis modis loquetur Deus [Hebr. I]; nec iuxta alium prophetam (Osee XII), in manibus prophetarum assimilabitur; sed qui ante loquebatur per alios, dicet ipse, adsum (Infra, 58). De quo et Sponsa rogabat in Cantico Canticorum: Osculetur me osculo oris sui [Cant. I, 2]. Dominus enim virtutum ipse est rex gloriae [Ps. XXIII, 10]: ipse descendet in uterum virginalem, et ingredietur et egredietur Orientalem portam quae semper est clausa [Ezech. XLIV]; de qua Gabriel dicit ad Virginem: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur in te sanctum, vocabitur Filius Dei [Luc. I, 35]. Et in Proverbiis: Sapientia aedificavit sibi domum [Prov. IX, 1]. Quando autem dicitur: Dabit Dominus ipse vobis signum, novum debet esse atque mirabile. |
25 | Sin autem iuvencula vel puella, ut Iudaei volunt, et non virgo pariat, quale signum poterit appellari, cum hoc nomen aetatis sit, non integritatis? Et revera, ut cum Iudaeis conferamus pedem, et nequaquam contentioso fune praebeamus eis risum nostrae imperitiae, virgo Hebraice BETHULA appellatur, quae in praesenti loco non scribitur: sed pro hoc verbo positum est ALMA, quod praeter LXX omnes adolescentulam transtulerunt. Porro ALMA apud eos verbum ambiguum est: dicitur enim et adolescentula; et abscondita, id est, ἀπόκρυφος . . . . . Unde et in titulo psalmi noni, ubi in Hebraeo positum est ALAMOTH, caeteri Interpretes transtulerunt, pro adolescentia, quod LXX interpretati sunt, pro absconditis. Et in Genesi legimus: ubi Rebecca dicitur alma [Genes. XXIV], Aquilam non adolescentulam, nec puellam sed absconditam transtulisse. |
26 | Sunamitis quoque mulier, amisso filio, cum Elisaei fuisset pedibus provoluta, et prohiberet eam Iezi, audit a Propheta: Dimitte eam, quia in dolore est, et Dominus abscondit a me [IV Reg. IV, 27]. Pro eo quod in Latino dicitur, abscondit a me, in Hebraeo scriptum est, EELIM MEMMENNI. Ergo alma, non solum puella vel virgo, sed cum ἐπιτάσει virgo abscondita dicitur et secreta, quae numquam virorum patuerit aspectibus; sed magna parentum diligentia custodita sit. Lingua quoque Punica, quae de Hebraeorum fontibus manare dicitur [Al. ducitur], proprie virgo alma appellatur. Et ut risum praebeamus Iudaeis, nostro quoque sermone alma, sancta dicitur. Omniumque pene linguarum verbis utuntur Hebraei: ut est illud in Cantico Canticorum [Cant. III, 9] de Graeco φορεῖον id est, ferculum sibi fecit Salomon, quod et in Hebraeo ita legimus. Verbum quoque nugas et mensuram Hebraei eodem modo et eisdem appellant sensibus. Et quantum cum mea pugno memoria, numquam me arbitror alma in muliere nupta legisse, sed in ea quae virgo est: ut non solum virgo sit, sed virgo iunioris aetatis, et in annis adolescentiae. |
27 | Potest enim fieri ut virgo sit vetula, ista autem virgo erat in annis puellaribus. Vel certe virgo, non puellula, et quae adhuc virum nosse non posset: sed iam nubilis. Denique in Deuteronomio [Deut. XXII, 25 et seqq.] sub puellae et adolescentulae nomine virgo intelligitur. Si invenerit, inquit, homo in campo puellam desponsatam, et vi opprimens dormierit cum ea, interficietis virum solum, qui concubuit cum ea, et puellae nihil facietis: non est adolescentulae peccatum mortis. |
28 | Quia quomodo si quis in insidiis insurgat contra proximum suum, et interficiat animam eius, sic hoc negotium accidit. In agro invenit eam: clamavit puella desponsata, et non est inventus qui auxiliaretur ei. Et in Regum volumine legimus [III Reg. I], quod quaesierint puellam virginem nomine Abisag, et introduxerint ad regem, quae dormiret cum eo, et foveret eum et erat puella pulchra nimis, et ministrabat ei, et rex non cognovit eam. |
29 | Quodque sequitur: Et vocabis nomen eius Emmanuel, et LXX et tres reliqui similiter transtulerunt, pro quo in Matthaeo scriptum est, vocabunt: quod in Hebraeo non habetur. Ergo iste puer qui nascetur ex Virgine, o domus David, nunc a te appelletur Emmanuel, id est, nobiscum Deus, quia rebus ipsis probabis a duobus inimicis regibus liberata, Deum te habere praesentem: et qui postea vocabitur Iesus, id est, Salvator, eo quod universum hominum genus salvaturus sit, nunc a te Emmanuelis appelletur vocabulo. Verbum CARATHI, quod omnes interpretati sunt vocabis, potest intelligi et vocabit: quod ipsa scilicet Virgo quae concipiet et pariet, hoc Christum appellatura sit nomine. |
30 | In multis testimoniis quae Evangelistae vel Apostoli de libris veteribus assumpserunt, curiosius attendendum est, non eos verborum ordinem secutos esse, sed sensum. Unde et in praesenti loco, pro concipiet in utero, Matthaeus posuit, in utero habebit [Matth. I, 13]: et pro vocabis, vocabunt. Hebraei hoc de Ezechia filio Achaz prophetari arbitrantur, quod ipso regnante sit capta Samaria: quod omnino probari non potest. Siquidem Achaz, filius Ioatham, regnavit super Iudam et Ierusalem annis sedecim [IV Reg. XVI]: cui successit in regnum filius eius Ezechias, annos natus viginti quinque, et regnavit super Iudam et Ierusalem annis viginti novem. |
31 | Quomodo ergo, ut demus primo anno Achaz hanc ad eum factam prophetiam, de Ezechiae conceptu dicitur et nativitate, cum eo tempore quo regnare coepit Achaz, iam novem Ezechias esset annorum, nisi forte sextum Ezechiae regni annum, quo est capta Samaria, infantiam eius appellari dicant, non aetatis, sed imperii. Quod coactum esse atque violentum, etiam et stultis patet. Quidam de nostris Isaiam prophetam duos filios habuisse contendit, Iasub et Emmanuel: et Emmanuel de prophetissa uxore eius esse generatum, in typum Domini Salvatoris: ut prior filius Iasub, quod interpretatur relictus, sive convertens, Iudaicum populum significet, qui relictus est, et postea reversurus. |
32 | Secundum autem, id est, Emmanuel, et nobiscum Deus, gentium vocationem, postquam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. |
33 | (Vers. 15.) Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. Pro quo LXX transtulerunt, antequam sciat: quodque sequitur, assumere malum, in Hebraico non habetur. Et est sensus: O Domus David, cui Dei sermone praecipitur, ut voces, id est, invoces, in periculo constituta nomen Emmanuelis, id est, nobiscum Dei; non mireris ad rei novitatem, si Virgo Deum pariat, qui tantam habeat potestatem, ut multo post tempore nasciturus, te nunc liberet invocatus; ipse est enim qui visus est Abraham, et locutus est cum Mose. |
34 | Dicam et aliud mirabilius, ne eum putes in phantasmate nasciturum, cibis utetur infantiae, butyrum comedet et lac. Et licet multa post saecula de eo Evangelista testetur: Puer autem proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines [Luc. II, 52]: et hoc dicatur, ut veritas humani corporis approbetur: tamen adhuc pannis involutus, et butyro pastus ac melle, habebit boni malique iudicium, ut reprobans mala, eligat bona. |
35 | Non quod hoc fecerit, aut reprobaverit, vel elegerit; sed quod scierit reprobare et eligere, ut per haec verba noscamus, infantiam humani corporis divinae non praeiudicasse sapientiae. Denique iacentem in praesepio Angeli pastoribus nuntiant: Magi adorant de Oriente venientes, quos utique electos esse credendum est. |
36 | Et e contrario Herodes, Scribae ac Pharisaei reprobantur [Matth. II], quia pro uno infante multa parvulorum millia trucidarunt. |
37 | (Vers. 16.) Prius enim quam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra, quam tu detestaris, a facie duorum regum suorum. Sexto imperii anno Ezechiae est ab Assyriis capta Samaria [IV Reg. XVIII], id est tricesimo primo anno aetatis ipsius. Sic itaque iste qui nasciturus, vel de Virgine, ut nos probamus, vel de adolescentula, ut Iudaei volunt, butyrum et mel comedet, et tam parvulus erit, ut malum a bono discernere nequeat, et antequam ille tempus egrediatur infantiae, terra Syriae et Samariae vastanda ab Assyriis sit: respondeant Hebraei, quomodo Ezechias triginta et uno annis infantulus praedicetur, et tam rudis aetatis, ut mel, et butyrum comedens, iuxta Niniviticos pueros, nec sinistram, nec dexteram, id est, nec malum, nec bonum noverit. Relatum autem ad Emmanuel, quod interpretatur, nobiscum Deus, facilem habebit intelligentiam. Quod ad mysterium et invocationem nominis eius terra Syriae, et Samariae, Assyrio superante, vastetur: et domus David liberetur a duobus regibus quos metuit, Rasin videlicet, et Phacee. |
38 | (Vers. 17.) Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, cum rege Assyriorum. Locus iste per hyperbaton legendus est. Denique et nos secuti Hebraicam veritatem, ita eum interpretati sumus: O domus David, ausculta quae dico, ut derelinquatur terra Syriae et Samariae a facie regum duorum, quos tu vehementissime reformidas: adducet Dominus dies super te, et super domum patris tui David, quos numquam habuisti ex eo tempore quo decem tribus a duabus tribubus separatae sunt, et regnum in Samaria habere coeperunt. Adducet autem istos dies, id est, tempora cum rege Assyriorum, ut illis superatis atque subversis, tu Emmanuelis praesentia libereris. |
39 | LXX hunc locum ita verterunt: Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui dies, qui necdum venerunt, ex qua die abstulit Ephraim a Iuda regem Assyriorum. Quod quem sensum habeat, scire non possumus, nisi forte hoc dicendum est, quod peccatorum suorum magnitudine Ephraim, id est, Samaria primum ad se Assyriorum fecerit impetum declinare. |
40 | Aliter: Interim nunc duo reges Rasin et Phacee, qui te obsident, et vastare festinant, brevi tempore subvertentur: tuae autem vastationis tempus illud adveniet, quando, quod numquam speraveras, immo numquam metueras, Assyrius venerit. Per quae docet, domui David, non Syriam et Samariam, sed Assyrios esse metuendos. |
41 | Praesenti ergo formidine liberat, et de futuro tempore comminatur. |
42 | (Vers. 18, 19). Et erit in die illa, sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api quae est in terra Assur: et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus. Cum fuerit duorum regum terra deserta, Damascus et Samaria, quam tu nunc detestaris et metuis: tunc adducet Dominus, o domus Iuda, super te et populum tuum dies, quos numquam ante vidisti, et regem Assyriorum. |
43 | Frustra igitur praesentia metuis, semiustos torres, et ignem penitus non habentes: scire enim debes, quod sibilo suo Dominus muscas Aegypti, et fluminum eius, haud dubium quin septem διωρυχὰς Nili significet, vocaturus sit: et apem, quae est in terra Assur. Muscas autem Aegyptios vocat propter sordes idololatriae, et imbellem populum: et apem Assyrios, quorum illo tempore potentissimum regnum erat, et ad bella promptissimum: vel ob id, quia omnis prope Assyriorum et Persidis regio usum habebat sagittarum. Hi igitur et omnes venient, et occupabunt terram tuam in torrentibus vallium, et cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et foraminibus, lignisque nemorosis. Haec autem per metaphoram dicuntur, ut quia semel muscas, et apes nominaverat, translationem servaret in reliquis. |
44 | Legamus Regum et Paralipomenon libros, et inveniemus ab Aegyptiis caesum sanctum regem Iosiam, et populum Israel potestati Aegyptiae subiugatum [IV Reg. XXIII] [II Par. XXXV]: ita ut regem illis constitueret. Et post non multum temporis, venit Nabuchodonosor cum innumerabili multitudine bellatorum, captaque Ierusalem, et caeteris Iudaeae urbibus dirutis, incendit Templum, et habitatores Assyrios posuit in Iudaea [IV Reg. XXIV]. |
45 | (Vers. 20.) In die illa radet Dominus in novacula conducta, in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput, et pilos pedum, et barbam universam. Haec quidam putant de Assyriis prophetari, qui mille trecentis annis, antequam Ierusalem subverterent, regnum Asiae Aegyptique et Libyae possederunt, quod a Medis Persisque vincendi sint, et eorum imperium destruendum. |
46 | Alii vero arbitrantur, quod trans flumen Euphratem caesi sint Aegyptii. Nos autem novaculam mercede conductam, ipsum arbitramur Assyrium, quem in Ieremia ob ultionem populi peccatoris, etiam columbam suam vocat [Ierem. XXV]. Denique et in visione Tyri [Ezech. XXVIII, 29], quia in exstruendis munitionibus, et aggere comportando Nabuchodonosor plurimum laboraverat, et illis classe fugientibus, fuerat mercede privatus, data est ei Aegyptus pro mercede et labore suo. |
47 | Ergo in ista novacula acutissima, et in his, qui habitant trans flumen Euphratem, in rege videlicet Assyrio, omnes capillos et pilos totius corporis a capite usque ad pedes decoremque barbae, quod virilitatis indicium est, radet Dominus de Iudaea, ut nihil in illa forte, nihil pulchrum resideat, sed effeminatis hominibus, immo ignominiosis mulieribus comparentur. |
48 | (Vers. 21, seqq.) Et erit in die illa, nutriet homo vaccam boum, et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum: butyrum enim et mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae. Et erit in die illa, omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis, et in spinas, et in vepres erunt. Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim, et spinae erunt in universa terra. |
49 | Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. Post subversionem Ierusalem, et captivitatem populi, et Templi incendium, Nabuzardan princeps militiae, quem LXX ἀρχιμάγειρον vocant, paucos de populo, et eos pauperes dereliquit in terra, qui vineas et agros colerent. |
50 | Denique Godolias, qui eis praeposius erat de regio genere relictus, hortatur et dicit: Nolite timere Chaldaeos: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis [IV Reg. XXV, 24]. In die igitur illa, hoc est, in illo tempore cum fuerint omnes opes Iudaeorum translatae in Chaldaeam, tanta solitudo erit in terra Iudaeae, et tam incredibilis vastitas, ut nequaquam armenta boum habeant, nec greges ovium, sicut prius habere consueverant: sed vix rarus habitator unam vaccam nutrire possit, et duas oves; non ad arandum, sed ad cibum, atque vestitum lactis, ac velleris. Propter inopiam quippe frumenti, et omnium, quae terra gignit ad comedendum, lacte ac butyro, et agresti melle vescentur. |
51 | Quodque ait: Prae ubertate lactis comedet butyrum, hoc significat, quod terra cultorum raritate fertilior sit, et magis apta pascuis. In illo tempore prae hominum paucitate, tanta erit vini inopia desertis vineis, quae metu hostili nequaquam putabuntur, ut singulae vites siclis argenteis singulis vix emantur. In vepres enim et in spinas omnis terra redigetur: tantaque erit formido, ubique saevientibus gladiis, ut absque arcu et sagittis nullus suum agrum invisere audeat, et derelictis campestribus locis, ad montana confugiant, ibique locorum difficultate muniti, vix asperos montes manu fodiant: quia boves, aratra, et vomeres non habebunt. Sicubi ergo rarus cultor in montibus fuerit inventus, inde vitam miserabilem sustentabunt. |
52 | Caetera autem patebunt pascuis, et absque ullo custode a brutis animantibus conculcabuntur. Haec post captivitatem solere fieri, utinam nesciremus! At nunc magna pars Romani orbis quondam Iudaeae similis est: quod absque ira Dei factum non putamus, qui nequaquam contemptum sui per Assyrios ulciscitur, et Chaldaeos; sed per feras gentes, et quondam nobis incognitas, quarum et vultus et sermo terribilis est, et femineas incisasque facies praeferentes (Gothos intelligit qui radebant barbam), virorum, et bene barbatorum fugientia terga confodiunt. |
53 | Legisse me novi in his locis latissimam et inextricabilem tropologiam: quod universa, quae iuxta historiam disseruimus, spiritualiter Iudaeis acciderint, vix unam habentibus vaccam et duas oves, munda videlicet animalia: ut nequaquam solido cibo, sed lacte nutriantur infantiae, et comedant mella verborum, quae distillant de labiis mulieris meretricis; et vinum non habeant, quod laetificat cor hominis: sed omnia eorum opera redigantur in spinas, ut vulnerentur ab adversariis, qui percutiunt in obscuro rectos corde [Psal. X]. Quod si quando voluerint altius quippiam sapere, et nimio labore sudantes de Scripturis sanctis mysticum aliquid invenire: nihilominus fruges non afferant doctrinae, sed vepribus compleantur et spinis, quae oriuntur in manibus ebrii. Et nequaquam terra eorum atque doctrina, ab hominibus, rationalibus animantibus: sed a bobus, quorum Deus curam non habet, et a brutis animalibus conculcetur. |