monumenta.ch > Hieronymus > 6
    >>> VII

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 3, CAPUT VI

1 (Vers. 1.) Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Sub quatuor regibus prophetasse Isaiam, super Iudam et Ierusalem, primae visionis titulo demonstratum est; id est sub Ozia, Ioatham; Achaz et Ezechia. Mortuo ergo Ozia, sub quo dicta sunt universa, quae supra exposuimus, successit filius eius Ioatham, qui regnavit annis sedecim, et fecit rectum in conpectu Domini, et portam templi aedificavit excelsam. Quo imperante, vidit Isaias sedentem Dominum super solium excelsum et elevatum, ut habitum regnantis ostenderet.
2 Et ea quae sub ipso erant, implebant Templum, sive ut Theodotio et Symmachus transtulerunt: Et ea quae sub pedibus eius erant, implebant Templum. Pro quo LXX interpretati sunt. Et plena domus gloria eius. De hac visione ante annos circiter triginta, cum essem [Cum essem Constantinopoli, etc. Anno Christi 380, vel 381, Hieronymus subitum tractatum dictavit et Damaso papae iubenti dedicavit (qui inter epistolas hunc locum tenet 18). MARTIAN.---Circa medium anni 381, quod nobis probatum est, ubi eum Tractatum excudimus tom. I inter epistolas XVIII.] Constantinopoli, et apud virum eloquentissimum Gregorium Nazianzenum, tunc eiusdem urbis episcopum, sanctarum Scripturarum studiis erudirer, scio me brevem dictasse subitumque tractatum, ut ex experimentum caperem ingenioli mei, et amicis iubentibus obedirem.
3 Ad illum itaque libellum mitto lectorem, oroque ut brevi huius temporis expositione contentus sit. Oziam, quia sibi illicitum sacerdotium vindicabat, lepra fuisse percussum, sacra narrat historia; quo mortuo, Dominus videtur in Templo, quod ille polluerat [II Paral. XXVI]. Ex quo animadvertimus, regnante in nobis leproso rege, nos Dominum in sua maiestate regnantem videre non posse, nec sanctae Trinitatis nosse mysteria.
4 Unde et in Exodo postquam mortuus est Pharao, qui opprimebat Israel luto et paleis, et lateribus, populus clamavit ad Dominum, qui, illo vivente, clamare non poterat. Et Ezechiel, mortuo Phaltia filio Bananiae pessimo principe, cadit in faciem suam, et voce excelsa clamat ad Dominum. Pulchreque iuxta Hebraicum, non ipse Dominus implebat Templum, cuius coelum thronos est, et terra scabellum pedum eius; et de quo in alio loco legimus: Dominus in Templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius [Ps. X, 5]; sed ea quae sub pedibus eius erant, implebant Templum [Isai. LXVI]. Quis sit autem iste Dominus qui videtur, in evangelista Ioanne, et in Apostolorum Actis plenius discimus.
5 Quorum Ioannes ait: Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo [Ioan. XII, 41], haud dubium quin Christum significet. Rursum Paulus in Actis Apostolorum, ubi Romae loquitur ad Iudaeos: Bene, inquit, Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis; incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertant se, et sanem eos [Act. XXVIII, 26, 27]. Visus est autem Filius in regnantis habitu, et locutus est Spiritus sanctus propter consortium maiestatis, unitatemque substantiae.
6 Quaerat aliquis, quomodo nunc Propheta Dominum vidisse se dicat, et non absolute Dominum, sed Dominum sabaoth, ut in consequentibus ipse testatur; cum evangelista Ioannes dixerit: Deum nemo vidit unquam [Ioan. I, 20]. Et ad Mosen loquatur Deus: Non poteris faciem meam videre: neque enim videbit homo faciem meam, et vivet [Exod. XXXIII, 20]. Ad quod respondebimus, [Hunc quoque locum recitat ex Hieronymo S. Augustinus Commonitorio, sive epist. 148, ad Fortunatianum, exponitque suo sensu his verbis: Quid hac manifestatione lucidius? Si enim tantummodo dixisset, Nec Patris, nec Filii, nec Spiritus sancti divinitatem posse oculos carnis aspicere, nec deinceps addidisset, sed oculos mentis, forte diceretur, carnem iam non esse appellandam, cum corpus fuerit spiritale. Addendo ergo et dicendo, sed oculos mentis, ab omni genere corporis alienavit huiusmodi visionem. Ne quis autem putaret eum tantum de praesenti tempore locutum, subiecit etiam Domini testimonium, volens ostendere, quos dixerat oculos mentis: quo testimonio non praesentis, sed futurae visionis promissio declaratur. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.] non solum Patris divinitatem, sed ne Filii quidem et Spiritus sancti, quia una in Trinitate natura est, posse oculos carnis aspicere; sed oculos mentis, de quibus ipse Salvator ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Legimus quod Abraham visus sit Dominus in hominis figura: et cum Iacob quasi homo luctatus sit, qui Deus erat.
7 Unde et appellatus est locus ipse Phanuel, hoc est, facies Dei: Vidi enim, ait, Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea [Gen. XXXII]. Ezechiel quoque vidit Dominum in forma hominis sedentem super Cherubim, a lumbis eius et deorsum erat quasi ignis, et superiora habebant speciem electri [Ezech. I]. Ergo Dei natura non cernitur, sed videtur hominibus, ut voluerit.
8 (Vers. 2.) Seraphim stabant super illud, sex alae uni, et sex alae alteri: duabus velabant faciem eius, et duabus velabant pedes eius, et duabus volabant. Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius. Hoc quod nos, sequentes alios Interpretes et Hebraicam veritatem, in qua scriptum est MEMMALLO , id est, ἐπάνω αὑτοῦ, quod Latine dicitur, super illud, vertimus: LXX transtulerunt in circuitu eius, ut non super Templum stare Seraphim, sed in circuitu Domini describantur.
9 Rursum ubi nos diximus, quod unus de Seraphim velaret faciem et pedes eius, per quod intelligitur, Dei: in Hebraeo scriptum habetur PHANAU et REGLAU, quod potest interpretari et eius, et suam: ut Seraphim iuxta Hebraei sermonis ambiguitatem, et faciem pedesque Dei, et suam faciem ac pedes operire dicantur: [Falso legebatur in septuagesimo Psalmo tantum.] In septuagesimo nono psalmo legimus: Qui sedes super Cherubin manifestare [Psal. LXXIX, 3]: qui in nostra lingua interpretantur scientiae multitudo. Unde et Dominus in aurigae modum super Cherubim aperte sedere ostenditur. [Seraphim. Seraphim Angelorum nomen non legitur alibi in Scripturis Canonicis; sed nomen Hebraeum Saraph, et Seraphim, significans igneum et igneos, sive comburentes, legimus Num. XXI, 6 et 8. Fac tibi Saraph, id est, presterem, seu serpentem. Et immisit Deus Seraphim. serpentes ignitos. Angelos porro Seraphim vocat Kimchi Malache esch, Angelos ignis, quasi dicas Angelos fulgentes et coruscantes, qui sint igneae naturae. MARTIAN.] Seraphim autem praeter hunc locum, in Scripturis Canonicis alibi [Sub hac scilicet Angelorum significatione. Caeterum ubi ignitos sonat, alibi legimus, quod et Martianaeo notatum est, Numer. II, 6, 8, etc.] legisse me nescio, qui stare dicuntur super Templum, vel in circuitu Domini.
10 Ergo errant qui solent in precibus dicere: Qui sedes super Cherubim et Seraphim, quod Scriptura non docuit. Seraphim autem interpretantur [Martian. ἐμπρηστὰ. Vid. quae ad lib. Nomin. annotamus.] ἐμπρησταὶ, quod nos dicere possumus incendentes, sive comburentes, iuxta illud quod alibi legimus: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem [Psal. CIII, 5]. Unde et Paulus Apostolus in Epistolas ad Hebraeos, quam Latina consuetudo non recipit: Nonne omnes, inquit, ministri sunt spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem accepturi sunt salutis [Hebr. I, 14]? Daniel quoque cum in habitu regnantis Dominum descripsisset, adiecit: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. [Dan. VII, 10]. In Cherubim ergo ostenditur Dominus: in Seraphim ex parte ostenditur, ex parte celatur.
11 Faciem enim et pedes eius operiunt, quia et praeterita ante mundum, et futura post mundum scire non possumus; sed media tantum quae in sex diebus facta sunt, contemplamur. Nec mirum hoc de Seraphim credere, cum, et apostoli Salvatorem credentibus aperiant, infidelibus abscondant: et velum ante Arcam fuerit Testamenti [Exod. XL]. Alas quoque habere dicuntur, propter velocitatem, et in cuncta discursum: sive quia semper in altioribus commorantur. Neque enim illud quod de ventis dicitur: Qui ambulat super pennas ventorum [Psal. CIII, 4], vere ventos, iuxta fabulas poetarum et pictorum licentiam, pennas habere testatur; sed celerem in cuncta discursum.
12 Et singuli senas alas; quia de fabricatione tantum mundi et praesentis saeculi novimus. Quod autem clamant, alter ad alterum, vel, iuxta Hebraeos, iste ad istum, id est, unus ad unum, invicem se ad laudes Domini cohortantur, et dicunt: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus exercituum, ut mysterium Trinitatis in una Divinitate demonstrent: et nequaquam Templum Iudaeorum, sicut prius, sed omnem terram illius gloria plenam esse testentur, qui pro nostra salute dignatus est humanum corpus assumere, ad terrasque descendere.
13 Denique, et Mosi, cum pro adorato vitulo Dominum precaretur, ut parceret populo peccatori, respondit Dominus: Propitius ero illis. Verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum: quia implebitur gloria mea omnis terra [Num. XIV, 20, 21]. Et septuagesimus primus psalmus canit: Implebitur gloria eius omnis terra [Psal. LXXI, 19]. Unde, et Angeli clamabant pastoribus: Gloria in excelsis Deo, et super terra, pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]. Impie ergo [Ergo quidam, etc. Origenem notat his verbis, ut manifestum exstat ex epistola ad Pammachium et Oceanum: In hac lectione Isaiae, inquit, in qua duo Seraphim clamantia describuntur; illo (Origene) interpretante Filium et Spiritum sanctum: nonne ego detestandam expositionem in duo Testamenta mutavi, etc. MARTIAN.---Nimirum Origenes, cuius ego detestandam expositionem in duo Testamenta mutavi, inquit Hieron. epist. 84, ad Pammach. et Ocean., num. 3.] quidam duo Seraphim, Filium, et Spiritum sanctum intelligit: cum iuxta evangelistam Ioannem, et Paulum apostolum, Filium Dei visum in maiestate regnantis, et Spiritum sanctum locutum esse doceamus.
14 Quidam Latinorum duo Seraphim, vetus et novum Instrumentum intelligunt, quae tantum de praesenti saeculo loquuntur. Unde et sex alas habere dicuntur, et faciem Dei pedesque velare, et certatim proferre testimonium veritatis, et omne quod clamant Trinitatis sacramenta monstrare. Et mirari adinvicem quod Dominus Sabaoth in forma Dei Patris positus formam servi acceperit, et humiliaverit se usque ad mortem, mortem autem crucis [Philipp. II], et nequaquam ut prius coelestia eum tantum, sed et terrena cognoscant.
15 (Vers. 4.) Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus impleta est fumo. Clamantibus Seraphim, et in tota terra Trinitatis mysterium praedicantibus, quando passionem Domini Salvatoris terra universa cognovit, statim commotum est, sive sublatum liminare Templi, et omnes illius cardines conciderunt, impleta Salvatoris comminatione, dicentis: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII, 38]. Et quam pulcher ordo verborum. Postquam terra repleta est gloria Domini Sabaoth, Iudaeorum Templum impletum est ignorantiae tenebris, et caligine, et fumo, qui noxius est oculis.
16 Vel certe per fumum Templi monstratur incendium. Prius enim Evangelium Salvatoris in toto orbe praedicatum est, et post quadraginta duos annos Dominicae passionis, capta Ierusalem, Templumque succensum est. Iudaei putant Templum impletum fumo, thymiama significare, id est, incensum, et per hoc adventum divinae maiestatis.
17 (Vers. 5.) Et dixi: Vae mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego [Vatic. cum Vulg., ego habito. Quae porro subsequuntur Hieronymianae expositionis ex Eusebio mutuantur.] habitabo, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. Et Abraham postquam vidit Dominum, et audivit vocem eius, terram et cinerem esse se dicit [Genes. XVIII] et Isaias iuxta LXX Interpretes compunctum se esse testatur, non ob alia crimina, sed quia labia haberet immunda.
18 Felix conscientia, quae tantum in sermone peccavit, non suo vitio, sed societate populi habentis polluta labia, cum quo loqui saepissime cogebatur. Ex quo ostenditur noxium esse, vivere cum peccatoribus: Qui enim tangit picem, inquinabitur ab ea [Eccl. XIII, 1]. Sed quia in Hebraeo legimus: Vae mihi, quia tacui, plangit se Propheta, quia non fuerit dignus laudare Dominum Sabaoth, cum Seraphim, quos Angelicas fortitudines intelligimus.
19 Non fuit autem ausus laudare Dominum: quia labia habebat immunda. Et propterea labia habebat immunda, quia cum peccatore populo versabatur. Vel certe ita intelligendum: Quia tacui, et non audacter Oziam impium regem corripui, ideo labia mea immunda sunt, et laudes Domini cum Angelis cantare non audeo, ne mihi dicatur: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum [Ps. XLIX, 16]? Non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris [Eccl. XV, 9]. Hoc autem dicimus, non quod Isaiam talem fuisse doceamus; sed quod ipse pro humilitate, et immundis tantum labiis, iudignum se Dei laude fateatur.
20 (Vers. 6.) Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce [Ex Hebraico, Graeco, ipsoque Latino interprete iuxta plerosque mss. codices Victorius rescripsit tetigit.] tetigi hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Volavit, vel missus est unus de Seraphim, qui interpretatur incendens, ut Prophetae labia purgaret immunda, et pruna vel calculo, quem de altari tulerat, excoqueret.
21 Multi autem putant, duos esse Seraphim, quia clamabat alter ad alterum, cum et de pluribus possint singuli clamare ad singulos; et LXX editio magis significet plurimos, qui interpretati sunt, Seraphim stabant in circuitu eius. Quod si de duobus diceretur, non in circuitu, sed ex utraque parte dixissent. Et hoc convenit Angelorum multitudini, quae in Dei ministerium praeparata est.
22 Seraphim autem plurali numero appellantur, et singulari Seraph: sicut Cherubim, et Cherub. Quod autem altare sub quo animae martyrum sunt, videantur in coelo, et Ioannes in Apocalypsi loquitur [Apoc. VI]: et calculus iste qui a solis LXX ἅνθρας, id est, carbunculus est interpretatus [Al. interpretatur] potest non carbonem significare, vel prunam, ut plerique existimant, sed ἄνθρακα, id est, carbunculum lapidem, qui ob coloris flammei similitudinem igneus appellatur.
23 Ex quo intelligimus altare Dei plenum esse carbunculis, hoc est, ignitis calculis et prunis, peccata purgantibus. Unde scriptum de Deo legimus: Carbones succensi sunt ab eo [Ps. XVII, 9]. Et de ipso Domino dicitur, quod ignis consumens sit. Et Salvator in Evangelio: Ignem veni mittere super terram [Luc. XII, 49]: ut baptizaret in Spiritu sancto, et igni.
24 Uniuscuiusque enim opus quale sit, ignis probabit [I Cor. III]. Et qui salvandus est, sic salvabitur, quasi per ignem transierit. Et hoc notandum, quod ad Ieremiam, cui dictum est: Prius quam te formarem in utero novi te, et in vulva matris tuae sanctificavi te [Ierem. I, 5], quia labia non habebat immunda, sed tantum dixerat: nescio loqui, quia iuvenis sum, extendit ipse Dominus manum suam, et tetigit os eius, et dixit: Ecce dedi sermones meos in os tuum. Porro ad Isaiam qui dixerat: Vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, non Dei manus porrigitur, sed Seraphim mittitur a Deo, vel volat propria voluntate, quia huic officio mancipatus est.
25 Et in manu sua tenet calculum, quem iuxta LXX et Theodotionem, forcipe: iuxta Aquilam, et Symmachum, qui Hebraicum sunt secuti, forcipibus apprehendit, id est, MALCAIM, ut tangeret os eius, et pristina delicta purgaret. Manus autem, et a Deo et Seraphim mittitur, ut Propheta sui corporis membrum videns, tactu non terreatur externo.
26 Quidam nostrorum forcipem, quo calculus comprehenditur, duo Testamenta putant, quae inter se Spiritus sancti unione sociantur. Quia vero sedens Dominus introducitur, et sedens in Templo, et domus impleta est fumo, ut Iudaei putant, thymiamatis; consequenter ponuntur et forcipes, quos et in sacerdotali ministerio legimus [Exod. XXXVII].
27 (Vers. 8.) Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam, et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Pro eo quod et nos et alii omnes interpretes transtulerunt, nobis, quod Hebraice dicitur LANU, nescio quid volentes LXX posuerunt ad populum istum, quod penitus in Hebraeo non habetur.
28 Quando autem ex Dei persona dicitur, nobis, illo sensu accipiendum est, quo, et in Genesi legitur: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram [Gen. I, 26], ut sacramentum indicet Trinitatis. Quomodo enim in Evangelio legimus, [Vatic. legimus dicentem Dominum.] dicente Domino: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]; et unum ad naturam referimus, sumus, ad personarum diversitatem: sic, Domino iubente, Trinitas imperat.
29 Propterea autem non dicit Dominus quem ire praecipiat, sed proponit audientibus optionem, ut voluntas praemium consequatur. Et Propheta non temeritate et arrogantia propriae conscientiae se ire promittit; sed fiducia: quoniam purgata sunt labia eius, et ablata iniquitas, mundatumque peccatum. Ergo et Moses, cui dixerat Dominus: Veni, mittam te ad Pharaonem regem Aegypti [Exod. III, 10], et ille ait: Obsecro, Domine, non sum dignus, provide alium quem mittas, sive ut in Hebraeo legitur, Mitte quem missurus es [Exod. IV, 13], non de contemptu, sed de humilitate respondit, quia nihil de purgatis labiis suis audierat, qui omni sapientia Aegyptiorum fuerat eruditus.
30 Et Isaias non suo [Al. sui] merito, sed Domini gratia, qua purgatus est, offert se ad ministerium. Alii autem putant, idcirco se obtulisse Isaiam, quia aestimabat populo prospera nuntianda: sed quia audivit: Vade, dic populo huic: Auribus audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non cognoscetis [Isai. VI, 9], propterea in consequentibus, dicente ad eum voce Domini: Clama, non statim clamat, sed interrogat, quid clamabo? Et Ieremias, cui dictum fuerat: Accipe calicem, et potionabis omnes gentes, ad quas ego mittam te [Ier. XXV, 15], libenter accipiens suppliciorum calicem, ut adversariis gentibus propinaret, biberentque, et vomerent, et caderent, postquam audivit, vade, et primum propinabis Ierusalem, respondit: Decepisti me, Domine, et deceptus sum [Ier. XX, 7]. Haec Hebraeorum observatio est.
31 Caeterum nos dicimus non temeritatis esse, sed obedientiae, Domino se obtulisse mittendum.
32 (Vers. 9 seqq.) Et dixit: Vade, et dices populo huic: Auditu audite, et nolite intelligere, et videte visu, et nolite cognoscere. Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude, ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et corde intelligat, et convertatur, et sanetur. LXX hunc locum ita interpretati sunt, ut evangelista Lucas in Apostolorum Actibus posuit: Cumque invicem non essent consentientes, haud dubium quin Iudaei, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, dicens: vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis; incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertant se, et sanem illos [Act. XXVIII, 25 seqq.]. Quo autem haec prophetia impleta sit tempore, ipse Apostolus Paulus in consequentibus loquitur: Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient [Act. XXVIII, 28]. Unde et in eisdem Apostolorum Actis legimus, quod Paulus, et Barnabas Iudaeis nolentibus credere, dixerint: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam [Victorius praefert repellitis, et iudicatis.] repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46, 47]. Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentibus, ut sis in salutem usque ad extremum terrae [Isai. XLIX, 6]. Ergo secundum LXX facilis interpretatio est, quod Isaias propheta Domino imperante praedicat, quid populus sit facturus.
33 In Hebraico difficultas est, quomodo ipse Deus praecipiat populo, ut auditu audiat, et non intelligat, et videns videat, et non agnoscat, et postea propheta inducatur loquens, et Dominum precetur et dicat: Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude, ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et corde intelligat, et convertatur, et sanetur [Isa. VI, 10]. Ac primum solvenda est illa quaestio, quae nobis obiici potest: quare apostolus Paulus cum Hebraeis disputans, non iuxta Hebraicum, quod rectum esse cognoverat; sed iuxta LXX sit locutus? Evangelistam Lucam tradunt veteres Ecclesiae tractatores medicinae artis fuisse scientissimum, et magis Graecas litteras scisse quam Hebraeas.
34 Unde et sermo eius tam in Evangelio, quam in Actibus Apostolorum, id est, in utroque volumine comptior est, et saecularem redolet eloquentiam, magisque testimoniis Graecis utitur quam Hebraeis. Matthaeus autem et Ioannes, quorum alter Hebraeo, alter Graeco sermone Evangelia texuerunt, testimonia de Hebraico proferunt, ut est illud: Ex Egypto vocavi filium meum [Ose. II, 1]. Et: Quoniam Nazareus vocabitur [Matth. II, 23]. Et: Flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ioan. VII, 38]. Et: Videbunt in quem compunxerunt [Zach. XII, 10] [Ioan. XIX, 37], et caetera his similia.
35 Pauli quoque idcirco ad Hebraeos Epistolae contradicitur, quod ad Hebraeos scribens utatur testimoniis quae in Hebraeis voluminibus non habentur. Quod si aliquis dixerit, Hebraeos libros postea a Iudaeis esse falsatos, audiat Origenem quid in octavo volumine Explanationum Isaiae huic respoudeat quaestiunculae, quod numquam Dominus, et Apostoli, qui caetera crimina arguunt in Scribis et Pharisaeis, de hoc crimine, quod erat maximum, reticuissent.
36 Sin autem dixerint post adventum Domini Salvatoris, et praedicationem Apostolorum libros Hebraeos fuisse falsatos, cachinnum tenere non potero, ut Salvator, et Evangelistae, et Apostoli ita testimonia protulerint, ut Iudaei postea falsaturi erant. De praesenti autem loco hoc dicendum est, frustra nos ad LXX translationem confugere, ne blasphemum videatur esse quod iuxta Hebraicum dicitur: Auditu audite, et nolite intelligere: et videte visionem, et nolite cognoscere, cum huiusmodi testimonia, etiam in LXX Interpretibus reperiamus, ut est illud in Exodo quod ad Pharaonem dicitur: Propterea suscitavi te, ut ostendam in te virtutem meam [Exod. IX, 16]. Si autem ipse suscitavit, et induravit cor Pharaonis ne crederet: et de aliis dicitur: Dedit eis Deus spiritum compunctionis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant [Rom. XI, 8]; et in Psalmis: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem: obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsa eorum semper incurva [Ps. LXVIII, 23, 24]: non sunt illi in culpa qui non vident; sed ille qui dedit oculos ad non videndum.
37 Ergo et absque hoc testimonio, quod nunc conamur exponere, manet eadem quaestio in Ecclesiis, et aut cum ista solventur et caeterae, aut cum caeteris et haec indissolubilis erit. Locum istum beatus apostolus Paulus plenius explicat ad Romanos, et quod ille pene tota epistola prosecutus est, nos superfluum facimus, si voluerimus brevi sermone comprehendere.
38 Dicit enim post multa: Conclusit Deus omnia [Vatic., omnia sub peccato, ut, etc., renitente Graeco textu, ipsoque Vulgato interprete.] in incredulitate, ut omnibus misereatur [Rom. XI, 32]. Admiransque Domini sacramenta intulit: O profundum divitiarum sapientiae, et scientiae Dei, quam inscrutabilia iudicia eius, et investigabiles [Al. ininvestigabiles] viae eius. Et iterum de Iudaeorum incredulitate disputans ait: Numquid sic peccaverunt, ut caderent? absit; sed illorum delicto salus gentium fieret ad aemulandum eos [Rom. XI, 11]. Et post modicum: Si enim abiectio eorum reconciliatio mundi, quae assumptio eorum? nonne vita ex mortuis? Et iterum: Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobismetipsis prudentes, quia caecitas ex parte facta est in Israel, donec plenitudo gentium introeat, et tunc omnis Israel salvus fiat. Et post paululum [Rom. XI, 25]: Iuxta Evangelium quidem inimici propter vos, iuxta electionem autem dilecti propter patres: absque poenitentia enim sunt donationes, et vocatio Dei.
39 Sicut enim vos, inquit, aliquando non credidistis Deo, nunc autem estis misericordiam consecuti, propter eorum incredulitatem: sic et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. Ergo non est crudelitas Dei, sed misericordia unam perire gentem, ut omnes salvae fiant: Iudaeorum partem non videre, ut omnis mundus aspiciat.
40 Unde et ipse Dominus in Evangelio sacramentum caeci a nativitate, qui receperat oculos, vertit ad Tropologiam, et dicit: In iudicium ego veni in hunc mundum, ut videntes non videant, et non videntes videant [Ioan. IX, 39]. Et in alio loco Simeon loquitur: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum [Luc. II, 34]. Illis itaque non videntibus, nos videmus: illis cadentibus, nos resurgimus.
41 Quod intelligens Propheta quodammodo aliis verbis dicit: O Domine, praecipis mihi loqui populo Iudaeorum, ut audiant, et non intelligant Salvatorem, et videant eum, et non cognoscant. Si vis impleri iussionem tuam, et totum salvari mundum, quod et ego fieri desidero, tu excaeca cor populi huius et aures aggrava, et oculos claude, ne intelligant, ne audiant, ne videant.
42 Si enim illi viderint, et conversi fuerint, et intellexerint, et sanati fuerint, totus mundus non recipiet sanitatem. Ex quo animadvertimus, quamvis grave sit peccatum, si quis convertatur, eum posse sanari. Simulque et hoc intelligendum quod pro magnitudine sceleris etiam poenitentia indigni iudicati sint. Ipso Domino dicente ad Ierusalem: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas, et noluisti [Matth. XXIII, 37].
43 (Vers. 11-13.) Et dixi, usquequo Domine? et dixit, donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine hominibus, et terra relinquatur deserta. Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae. Et adhuc in ea erit decimatio, et rursum erit in depraedationem, sicut terebinthus, et sicut quercus quae proiecit fructus suos, sanctum semen erit quod steterit in ea. Dicente Domino: Vade, et dic populo huic, quod audiat et non audiat, videat et non videat.
44 Idcirco autem nec audiat, nec videat: quia non sit intellecturus verba Domini, nec eius opera cogniturus, et quoniam incrassatus est, et dilatatus, et oblitus Creatoris sui [Deut. XXXII]. [Duo mss., propterea respondit. Haec vero ex Eusebio, sed pluribus edisseruntur.] Propheta respondet, et quaerit sollicitus de populo suo: Usquequo, Domine, haec sententia permanebit, ut audiens non audiat; vidensque non videat? Cui respondit Dominus, tamdiu non audiet, et non videbit, et excaecatum habebit cor, donec civitates Iudaeae, Vespasiano Titoque pugnantibus, penitus subvertantur, in tantum ut ne nomen pristinum quidem permaneat, et domus si quae remanserint; sine habitatore sint, et terra redigatur in solitudinem; et vel fuga vel captivitate in totum orbem Iudaicus populus dispergatur: et nequaquam in Iudaea, ut prius, sed in cunctis gentibus Iudaeorum populus multiplicetur. Quod autem dico multiplicetur, tanta erit infelicitas residui populi, ut ad comparationem prioris multitudinis, vix decima pars remaneat.
45 Cumque, et in ipsa terra fuerit solitudo (dupliciter enim locus iste intelligi potest, quod decima pars, et in toto orbe vix remaneat, et in ipsa Iudaea vix parva pars populi reservetur) rursum ipsae reliquiae erunt in depraedationem, quando post annos ferme quinquaginta Adrianus venerit, et terram Iudaeam penitus fuerit depraedatus, in tantum, ut terebintho, et quercui, quae glandes amiserit, comparetur.
46 Denique post extremam vastitatem, etiam [Innuit Adriani imperatoris edictum an. Domini 137, Pompeiano, et Aciliano Coss. datum: de quo vide Eusebium in Chronico, et lib. IV Historiae c. 6; Tertulian. quoque in Apologetic. c. 21, et rursum contra Iudaeos 13. Ipse iterum Hieronymus alibi in Ieremiam C. XXXI, et in Daniel IX, huius dispersionis et legis meminit.] leges publicae pependerunt, et prohibiti sunt Iudaei terram, de qua eiecti fuerant, ingredi. Si quis autem crediderit in Christum, et impletum fuerit illud quod supra legimus: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus [Isa. I, 9]: quando iuxta Apostolum [Rom. IX], reliquiae salvabuntur; hoc semen sanctum erit, et de Apostolorum germine cunctae Ecclesiae pullulabunt. Quod diximus, semen sanctum erit quod steterit in ea, vel iuxta Aquilam, semen sanctum erit germen eius, in LXX Interpretibus non habetur, sed de Hebraico et Theodotionis editione ab Origene additum; [Innumeri tamen codd. ad nos usque pervenerunt, qui hoc additum non habent. Caeterum notatum quoque Procopio est ἐν τῷ γενέσθαι τὸ σπέρμα ἅγιον ἐν τῇ στάσει καὶ βεβαιότητι αὐτῶν, κατὰ τὴν προσθήκην Θεοδοτίωνος, cum fuerit semen sanctum in statione ac fortitudine eorum, ex Theodotionis additamento esse.] in Ecclesiae fertur exemplaribus, ut postquam intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat; et impleatur etiam in hoc sermo Domini, dicentis: Ego occidam, et ego vivificabo, et percutiam, et ego sanabo [Deut. XXXII, 39].
Hieronymus HOME



    >>> VII
monumenta.ch > Hieronymus > 6