1 | Sufficit mihi voluminum magnitudo, quae in explanatione Isaiae prophetae texitur, ubi aliquid praetermittere, damnum est intelligentiae. Quamobrem in singulis libris, qui tantum numerum ordinemque significant, breves praefatiunculas posui. Teque, virgo Christi Eustochium, precor, ut in expositione difficillimae visionis orationibus me iuves: in qua Deus omnipotens in sua cernitur maiestate; et duo Seraphim stantia in circuitu eius atque clamantia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus sabaoth, plena est omnis terra gloria eius; et commotum liminare templi atque concussum, et domus Iudaica tenebris erroris impleta. |
2 | Et comparatione divinae gloriae Propheta immunda labia habere se dicens, et habitare in medio populi blasphemantis, qui consona impietatis voce clamabant: Crucifige, crucifige talem; et, Non habemus regem, nisi Caesarem [Ioan. XIX, 6 ] [et 15]. Unumque de Seraphim missum ad Isaiam, qui forcipe de altari carbone comprehenso, prophetae purgaret labia, et populus remaneret immundus. Tertius ergo in Isaiam liber hoc habet exordium. |