Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 2, CAPUT V
1 | (Vers. 1.) Cantabo nunc dilecto meo canticum patruelis mei, vineae suae. Cantat propheta carmen lamentabile populo Israel, quod composuit ille, de quo scriptum est in Evangelio: Cum autem vidisset eam (haud dubium quin Ierusalem) flevit super eam, et dixit: Si scires et tu quae ad pacem sunt tibi, quoniam venient dies super te, et circumdabunt tibi inimici tui munitiones, et vallabunt te, et prosternent te, et filios tuos [Luc. XIX, 41 et seqq.]. Et rursum: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos sub alas suas, et noluisti? Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII, 37, 38]: cui simile est hoc quod nunc in isto carmine dicitur: Dimittam vineam meam. Quod autem Christus dicatur dilectus atque charissimus, quem Aquila πατράδελφον interpretatus est, patruum, vel patruelem, quadragesimi quarti psalmi nos inscriptio docet: Canticum pro dilecto. Et vox Dei Patris in Evangelio: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui [Matth. III, 17]. Et in sexagesimo septimo psalmo legimus: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Rex virtutum dilecti [Ps. LXVII, 12, 13]. Hic ergo dilectus carmen lugubre fecit vineae suae, quod ego cantabo dilecto atque miserabili populo meo. |
2 | Vel certe ita intelligendum: Cantabo Omnipotenti Deo Patri canticum Christi, qui est patruelis meus, hoc est, ex eadem mecum gente generatus. Quod autem vinea Dei appelletur populus Israel, et in fine huius cantici legimus: Vinea Domini exercituum, domus est Israel, et vir Iuda germen laudabile eius. Et in septuagesimo nono psalmo (Vers. 9): Vineam de Egypto transtulisti, eiecisti gentes, et plantasti eam. In Evangelio quoque pene eisdem verbis, quibus Propheta nunc loquitur, Dominus texit parabolam: Homo quidam erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et maceriam illi circumdedit: et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, etc. [Matth. XXXI, 33]. Et in Ieremia legimus: Ego plantavi te vineam fructiferam, totam veram: quomodo conversa es in amaritudinem, vinea aliena [Ierem. II, 21]? Itaque Ierusalem, ut diximus, plangitur: et sermone prophetico illius ruina cantatur. |
3 | Porro Ecclesiae, et populo quondam gentium, aliud carmen est editum, de quo in psalmis legimus: Cantate Domino, omnis terra, annuntiate diem ex die salutare eius. Annuntiate in gentibus gloriam illius in omnibus populis mirabilia eius [Ps. XCV, 2, 3]. Et rursum: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. |
4 | Ostendit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam [Ps. XCVII, 1, 2]. |
5 | Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Hoc iuxta Hebraicum Theodotio et Aquila transtulerunt: Symmachus autem more suo manifestius: Vinea facta est dilecto meo in cornu in medio olivarum. Porro LXX sensum magis quam verbum interpretati sunt: Vinea facta est dilecto meo in cornu, in loco pingui, sive uberi, πίων enim utrumque significat. Et revera nihil terra Repromissionis pinguius, si non montana quaeque atque deserta, sed omnem illius latitudinem consideres, a rivo Aegypti usque ad flumen magnum Euphratem contra Orientem: et ad septentrionalem plagam usque ad Taurum montem et Zephyrium Ciliciae: quod mari imminet. |
6 | Cornu autem regnum significare, et potentiam saepe legimus, ut est illud in Evangelio: Suscitavit cornu salutis nostrae in domo David pueri sui [Luc. I, 69]. Et, In te inimicos nostros cornu ventilabimus [Ps. XLIII, 6]. Et in Zacharia quatuor cornua quatuor potentissima regna demonstrant [Zach. I]. Hebraei hunc locum ita edisserunt: Vinea Christo plantata est in cornu, id est, in forti loco atque sublimi, qui appellatur filius olei, vel quod indigeat Dei misericordia, et eius sustentetur auxilio: vel quod cunctis gentibus clarum Dei notitiae lumen praebuerit. |
7 | (Vers. 2.) Et sepsit eam, et lapidos elegit ex illa, et plantavit vineam Sorec, et aedificavit turrim in medio eius, et torcular exstruxit in ea. Per metaphoram, ut prius diximus, vineae, describit populum Iudaeorum, quem sepsit Angelorum auxilio. Et lapides elegit ex eo, vel idola, vel omnia quae Dei cultum poterant impedire. |
8 | Et plantavit eam vineam Sorec, quam solus Symmachus electam interpretatus est, non verbum e verbo, ut mihi videtur, exprimens, sed sensum qui tenetur in verbo. Aiunt enim Hebraei, Sorec genus esse vitis optimae, quod uberes fructus faciat atque perpetuos. Denique Sorec a quibusdam καλλίκαρπος interpretatur: quod nos in pulcherrimos fructus vertere possumus. |
9 | Aedificavit quoque turrim in medio eius, templum videlicet in media civitate: et torcular exstruxit in ea, quod quidam altare significari putant. Sicut enim ad torcular omnes uvae comportantur atque calcantur, ut ex eis exprimatur vinum, sic altare omnis populi suscipit fructus, et immolatas hostias devorat; iuxta illud quod de Beniamin, in cuius tribu templum fuit et altare, legimus: Beniamin lupus rapax, mane comedet: et ad vesperam dabit escam [Gen. XLIX, 27]. Cuncta quae dicuntur de vinea, possunt et ad animae humanae referri statum, quae a Deo plantata in bonum, non uvas attulerit, sed labruscas; et postea sit tradita bestiis conculcanda: nec divinum imbrem susceperit doctrinarum; quia praeterita dona contempserit. |
10 | Et exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas. Pro labruscis, quas nos vertimus, in Hebraeo scriptum est BUSIM: quod Aquila interpretatus est, σαπρίας, id est, fructus pessimos: Symmachus ἀτελῆ, hoc est, imperfectos: LXX et Theodotio spinas: quibus Iudaei Dominum coronaverunt. Illo enim exspectante, ut vindemiae tempore deferrent uvas ad torcularia, pro quibus octavus et octogesimus tertius psalmus habent titulos, isti se curis et vitiis saeculi demergentes, quae in Evangelio [Marc. IV] spinae interpretantur, blasphemiarum stimulos obtulerunt. |
11 | Puto autem melius esse, Busim labruscas, quam spinas intelligi, ut coeptae translationis similitudo servetur. Unde et Salvator dicit in Evangelio: Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus [Matth. VII, 16]. |
12 | (Vers. 3, 4.) Nunc ergo habitatores Ierusalem, et viri Iuda iudicate inter me et vineam meam: quid est quod ultra debui facere vineae meae et non fecerim ei? An quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? Feci, inquit, universa quae debui, plantavi vineam in loco uberrimo, circumdedi maceriam, elegi lapides, et flagella eius hastilibus calamisque subrexi: vitis quoque ipsa non fuit una de pluribus, sed electa et καλλίκαρπος. Aedificavi firmissimam turrim, in qua fruges reconderem, et de qua insidiantes frugibus bestias contemplarer. |
13 | Exstruxi torcular, ut in eodem potissimum loco premerentur uvae, et vinum funderent. Quia haec igitur feci, quae facere debui, respondeant mihi habitatores Ierusalem et Iudae: immo iudicent inter me et vineam meam, quid est quod facere debui, et non fecerim? Et illis tacentibus, sibi ipse respondet: Nisi forte in hoc erravi, quod pro labore meo exspectavi, ut uvas faceret, non labruscas, quas inculta ac deserta vinea afferre consuevit. |
14 | Tale quid et Nathan Propheta ad David missus loquitur [II Reg. XII], et interrogat eum per parabolam, ut dum de alio iudicat, de se promat sententiam. Ergo et hic populus interrogatur quasi de vinea, ut contra se ipse respondeat. Hunc locum in Evangelio plenius Salvator exequitur [Matth. XXI], et quod hic praetermissum est, Scribas et Pharisaeos interrogat. |
15 | In Isaia enim nihil dictum est de agricolis, nec quae passuri sint indicatur; sed tantum de vinea sermo est: ibi autem quasi alia sit vinea et alii agricolae, sic de populo loquitur et magistris, ut malos male perdat, et vineam aliis agricolis locet; significans apostolos et eos qui apostolis successuri sunt. |
16 | Nec vero ταυτολογία est, ut plerique aestimant in eo quod ait: An quod exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? Supra enim apud se tacitus loquitur, hic autem quod cogitaverat, alios interrogat. |
17 | (Vers. 5, 6.) Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: Auferam sepem eius, et erit in direptionem: diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. Et ponam eam desertam; non putabitur, et non fodietur: et ascendent super eant vepres et spinae. Provocavi, inquit, vos supra, o habitatores Ierusalem, et viri tribus Iudae, ut iudicaretis inter me et vineam meam, et interrogavi, ut diceretis quid debuerim facere quod non fecerim. |
18 | Et quia iuxta Evangelicam parabolam non vultis respondere quod sciscitor, ego mihi respondebo ipse pro vobis, indicans quid facturus sim: Quoniam feci vineae meae cuncta quae debui, et pro uvis attulit labruscas, auferam universa quae dederam. Tollam angelorum auxilia, de quibus in psalmis scriptum est: Circumdat Angelus Domini in circuitu timentium eum, et liberabit eos [Ps. XXXIII, 8]: et diripietur ab adversariis. Destruam muros, et inimicis gentibus subiacebit, eritque deserta et non putabitur in aeternum, nec fodietur, ut redigatur in vepres: et ascendent in ea spinae. |
19 | Haec autem sub metaphora vineae, de Ierusalem atque Iudaeae dicuntur solitudine, quod plerique Iudaeorum putant sub Babyloniis accidisse: quod et nos ex parte factum negare non possumus. Sed quia sequitur: Et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem, hoc in illa captivitate intelligi non potest. Siquidem et Ieremias capta iam urbe prophetavit in populo: et Ezechiel, Daniel quoque et tres pueri, vel prophetasse, vel mirabilia signa etiam in captivitate fecisse narrantur: et postea Aggaeus et Zacharias futura dixerunt in consolationem populi servientis. |
20 | Tollitur autem Dei auxilium ab his qui indigni sunt: ut quia non senserant Deum per beneficia, sentiant per supplicia. Vel ideo truculenta quaedam et aspera comminatur, ut conversi ad poenitentiam, imminentia tormenta devitent. Verbum Hebraicum SAITH omnes voce simili spinas interpretati sunt. Si ergo Saith in praesenti loco spinae dicuntur iuxta Aquilam et Theodotionem et LXX, respondeant quomodo supra Busim non labruscas, sed spinas transtulerunt. |
21 | Et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. Istae sunt nubes quas eduxit Dominus ab extremo terrae, de quibus et in psalmo legimus: Veritas tua usque ad nubes [Ps. XXXV, 6]. Hae nubes, quoniam sub Elia omnes idololatrae erant, tribus annis et sex mensibus super terram Israel non pluerunt [III Reg. XVIII]. Quod quidem non solum de prophetis, sed de apostolis possumus intelligere, quod post passionem Domini, nec prophetas, nec apostolos habuerunt Iudaei, ne pro uvis afferrent spinas, sed pro sterilitate et ariditate sua precarentur eum, qui potest imbres praebere virtutum. |
22 | Unde et in Levitico loquitur ad eos: Ponam coelum vobis ferreum, et terram aeneam [Levit. XXVI, 19]. Et in Deuteronomio: Erit coelum super caput tuam aeneum, et terra subter te ferrea [Deut. XXVIII, 23, 24]. Et rursum, Dabit Dominus pluviam terrae tuae. Et, Cinis de coelo descendet super te, donec eradicet te, et deleat; quia terra quae frequenter super se venientem suscipit pluviam, et non facit segetem, sed spinas et tribulos, reproba est et maledictionis proxima, cuius finis combustio est. |
23 | (Vers. 7.) Vinea autem Domini exercituum domus Israel est: et viri Iuda germen delectabile eius. Id est, Dei: sive ut LXX transtulerunt, novella plantatio dilectissima. Israel et Iudas hoc inter se differunt, quod omnis populus prius appellabatur Israel, et postea, regnante David super tribum Iuda, et Roboam filio Salomonis super duas tribus, Iudam et Beniamin, hi qui erant in Samaria, hoc est, decem tribus, vocabantur Israel; et quibus regnabant de genere David, appellabantur Iuda. |
24 | Et quoniam ab Israel vituli colebantur in Dan, et in Bethel, propterea ab Assyriis primum est capta Samaria; et multo post tempore Iudas a Chaldaeis ductus est in Babylonem, quia minora peccaverant. Unde et in Ezechiele ad utriusque populi peccata purganda, Israel in sinistro latere ponuntur, iuxta Septuaginta, dies centum nonaginta, sive ut verius in Hebraico continetur, trecenti nonaginta: Iudae autem quadraginta dies [Ezech. IV, iuxta LXX et iuxta Hebraicum]. Hoc dico, ut comparatione Israel, id est, decem tribuum, amabilem atque dilectum ostendam Iudam, in quo erant sacerdotes et levitae, et Dei religio versabatur eo tempore, quo propheta Isaias loquebatur ad populum. |
25 | Et pulchre Israel, hoc est, totus populus, domus est: Iudas autem, qui separatis tribubus postea pullulavit, novellum dicitur delectabile. Sed et hoc notandum, quod iuxta consuetudinem prophetalem, quae prius per metaphoram dicta sunt, vel per parabolam, postea exponuntur manifestius: quod vinea et novella plantatio, Israel et Iudas sit. |
26 | Et exspectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas: et iustitiam, et ecce clamor, sive ut LXX transtulerunt, Exspectavi ut faceret iudicium, et fecit iniquitatem, et non iustitiam, sed clamorem. Volumus Latinis insinuare auribus quod ab Hebraeis didicimus: Iudicium, apud eos appellatur MESPHAT: iniquitas, sive dissipatio, ut interpretatus est Aquila, MESPHAA. Rursum iustitia dicitur SADACA: clamor autem appellatur SAACA. Una itaque vel addita littera, vel mutata, sic verborum similitudinem temperavit, ut pro MESPHAT, MESPHAA: et pro SADACA poneret SAACA, et elegantem structuram sonumque verborum, iuxta Hebraeam linguam redderet. Exspectavit autem Deus, ut populus Iudaeorum faceret iudicium, id est, uvas: et fecit iniquitatem, id est labruscas: et exspectavit iustitiam, ut largitorem tantorum munerum a Patre missum susciperet, et fecit clamorem, quo vociferatus est contra Dominum, et clamavit, dicens: Tolle, tolle, crucifige talem [Ioan. XIX, 15]. Unde et Paulus apostolus scribit: Omnis ira et clamor, et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia [Ephes. IV, 31]. Vel certe quoniam iusti sanguinem fuderant, sanguis Dominicae passionis clamabat ad Dominum: propterea clamorem pro iustitia reddiderunt, iuxta illud quod in Genesi legimus, Vox sanguinis Abel fratris tui clamat ad me [Gen. IV, 10]. |
27 | (Vers, 8.) Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci: Numquid habitabitis soli vos super terram? Pro eo quod nos diximus, usque ad terminum loci, LXX transtulerunt, aut auferatis proximo: Symmachus et Theodotio: donec deficiat, vel non sit locus; ut deficiente terra, nequaquam saturetur avaritia. |
28 | Quod quidem et generaliter adversum omnes, quibus nihil satis est, dictum puto: et specialiter contra vineam Domini, quae pro uvis fecit labruscas, id est, pro iudicio iniquitatem, et pro iustitia clamorem. Quae est enim rabies, cum tecta et agri ad depellendos imbres, et ad serendas [Al. cerendas] fruges haberi debeant, ea habere cupere, in quibus cunctis habitare non possis, et quae colere non sufficias: alteriusque necessitatem, tuam facere voluptatem? Iuxta tropologiam contra haereticos quidam hoc dictum arbitrantur: qui cum moverent pedes suos de Oriente, veniunt in campum Sennaar, qui interpretatur excussio dentium: et aedificant civitatem confusionis, turrimque superbiae, et audiunt sub verbis aliis: Audite haec, duces domus Iacob, et residui domus Israel, qui abominamini iudicium, et omnia recta pervertitis, qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Ierusalem in iniquitate [Mich. III, 9, 10]. Isti domos domibus, id est, dogmata coniungunt dogmatibus; quibus dicitur per Michaeam, Nolite aedificare in domo derisum [Mich. III], ne supra fundamentum Christi, quod apostolus Paulus posuit [I Cor. III] et in quo debuerant aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos: econtrario aedificent ligna, fenum, stipulam, quorum finis incendium est. |
29 | De huiuscemodi domibus Salvator in Evangelio loquitur: Omnis qui audierit verba mea, et non fecerit ea, assimilabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et impegerunt in domum illam, et cecidit: et fuit ruina domus illius magna [Matth. VII, 26, 27]. Tamdiu autem quaerunt haeretici nova veteribus iungere, et eadem recentioribus immutare, donec et sensus humanus et sermo deficiat. |
30 | (Vers. 9.) In auribus meis sunt haec Domini exercituum: Nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae absque habitatore. Pro eo quod nos iuxta Hebraicum vertimus, In auribus meis sunt haec Domini exercituum, id est, verba quae locutus est Dominus, adhuc resonant in auribus meis: LXX transtulerunt, Audita sunt haec in auribus Domini sabaoth. Non quod Propheta verba Domini audierit, sed in auribus Domini audita sint quae Propheta dicturus est: cum consequentius sit intelligere, audisse Prophetam, quae Dominus sit locutus. |
31 | Dominus autem locutus est, quod post captivitatem, domus magnae atque pulcherrimae desertae futurae sint, non habentes habitatorem. |
32 | (Vers. 10.) Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. Pro laguncula, quam soli LXX transtulerunt, omnes alii batum interpretati sunt, quod Hebraice dicitur BETH. Et pro triginta modiis, quos nos pro coro posuimus, qui Hebraice dicitur OMER, LXX verterunt artabas sex: quae mensura Aegyptiaca est, et facit modios viginti. |
33 | In sterilitate ergo nimia quae sequitur captivitatem, decem iugera vinearum facient batum, id est, tres amphoras: et triginta modii seminis, id est, corus, faciet ephi, quod LXX tres mensuras interpretati sunt, id est, tres modios. Batus autem in liquidis speciebus dicitur, et ephi, sive epha eiusdem mensurae in aridis. Sicut in Ezechiel iuxta Hebraicum legimus: Ephi iustum, et batus iustus erit vobis. |
34 | Ephi et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi: iuxta mensuram cori erit aequa libratio eorum [Ezech. XLV, 10, 11]. Quaerimus iuxta anagogen, quomodo haereticorum domus grandes et pulchrae sint, quae cum iudicii tempus advenerit, nullum habitatorem habeant. Omnis enim pompa structuraque verborum, et argumenta dialectica redigentur ad nihili. |
35 | Et quia iuxta apostolum Paulum [II Cor. III] non solum Dei aedificatio sumus, sed et agricultura, quam imitantes haeretici suffodiuntur et eradicantur ab Ieremia: idcirco ubi decem iugera vinearum, sive ubi decem iuga boum operantur, facient batum unum, et triginta modii sementis facient ephi [Ierem. XVIII], ut de denario numero, qui in Scripturis sanctis mysticus atque perfectus est: et de tricenario, in quo prophetavit Ezechiel [Ezech. I], et Dominus baptizatus est [Luc. III], redigantur ad ephi, qui ad comparationem multiplicis numeri, unione constringitur. |
36 | Quod autem aedificatio et agricultura referatur ad intelligentiam spiritalem, etiam alio loco Paulus apostolus docet [Ephes. IV], fundatos et radicatos in charitate credentes esse contestans. Unde et Ecclesiastes [Eccl. II], non solum sibi aedificavit domos, sed plantavit vineas, et fecit hortos et pomaria, et instituit omnes arbores pomiferas, exstruxitque piscinas, ut irrigaret saltum. Porro haeretici imaginem tantum habentes umbramque virtutum, et non ipsam veritatem, absque fructu operum, verborum folia pollicentur. |
37 | De quorum arboribus dicit Dominus: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur [Matth. XV, 13]. De vinea enim Sodomorum vinea eorum, et propago eorum de Gomorra: Uva eorum, uva fellis, et botrus amaritudinis eis, furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis [Deut. XXXII, 32, seqq.]. |
38 | (Vers. 11, 12.) Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, tympanum, et libia, vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, nec opera manuum eius consideratis. Pro ebrietate, quam Aquila est interpretatus et Symmachus, LXX ipsum Hebraicum posuerunt SICERAM, quod omnem significat potionem, quae inebriare potest, et statum mentis evertere. |
39 | Arguit autem iuxta consequentiam coeptae explanationis agricolas vineae, qui imminente sterilitate, et vicino incendio, quo vepres et spinae sunt comburendae, luxuriae se et voluptatibus tradiderunt: non solum in vescendo et bibendo; sed in aurium quoque oblectatione, et in diversis musicae artis generibus. Qui cum ista faciunt, opus Domini non respiciunt, nec considerant quae ventura sint. |
40 | Abutamur hoc testimonio adversum principes Ecclesiae, qui de mane consurgunt ad sectandam siceram, et bibendum usque ad vesperam: de quibus in alio loco dicitur: Vae tibi civitas, cuius rex iuvenis est, et principes tui mane comedunt [Eccl. X, 16]. Qui deliciis occupati, ex creaturis non intelligunt Creatorem, nec considerant opera manuum eius, de quibus legimus: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum [Ps. XXXII, 6]. Potest iuxta altiorem intelligentiam, omnis animae perturbatio ebrietas appellari, quae concipitur de vino furoris draconum, et de veneno aspidum insanabili, quod nonnulli bibunt ab adolescentia usque ad senectutem, hoc est, de mane usque ad vesperam [Deut. XXXII]. Alii vero hora tertia, sexta, vel nona, et undecima suscitantur de convivio, et dicitur ad eos: Expergiscimini qui ebrii estis a vino. Super hoc vinum, et super huiuscemodi uvas ac vineas pluit Dominus sulphur et ignem a Domino: et quicumque ex earum vino biberit, aestuat atque comburitur. |
41 | Requirit citharam et psalterium, cuius repertor est Iubal, de Cain stirpe generatus [Gen. IV], nec audit Dominum dicentem ad Aaron: Vinum et siceram non bibetis tu et filii tui, quando ingredimini in tabernaculum testimonii, aut accedetis ad altare [Lev. X, 8]. Has citharas, et lyras, tympanumque, et tibias rex Babylonius habuit, quibus consonantibus, universarum gentium populi prosternebantur in terram, et adorabant auream statuam [Dan. III]. Quod autem primum tempus humanae sapientiae, quando egredimur pueritiam, et ad rationalem venimus aetatem, mane in Scripturis intelligatur, multa testimonia docere nos poterunt: de quibus exempli causa ponenda sunt pauca: Mane mittebam Prophetas; et: Mane exaudies orationem meam. |
42 | Mane assitam tibi, et videbo [Ps. V, 4, 5]; et: De nocte consurget spiritus meus [Ps. LXII, 1]; et: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo [Ps. C, 8]; et: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem [Ps. XXIX, 7]; et in alio loco: Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia, et caetera his similia. Consurgimus autem de mane, quando vitia relinquimus in pueritia, et dicere possumus: Peccata iuventutis meae et ignorantiae ne memineris [Psal. XXIV, 7]. Ortoque nobis sole iustitiae, fugantur tenebrae, et statim interficimus omnes cogitationes, quae ad peccata nos provocant, et de civitate mentis nostrae illos disperdimus peccatores, de quibus Salvator loquitur: De corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae [Matth. XV, 19], et reliqua. Infelicissimi autem sunt qui de mane usque ad vesperam ebrietate, gula et diversis voluptatibus occupati, non intelligunt in se opera Domini, nec considerant cur creati sunt. |
43 | (Vers. 13.) Propterea ductus est captivus populus meus, quia non habuit scientiam: et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. Haec iuxta litteram accidisse populo Iudaeorum sub Vespasiano et Tito Romanis principibus, tam Graeca quam Latina narrat historia. |
44 | Quod quidem et spiritualiter hodie quoque patiuntur, sustinentes non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi sermonis Dei: quia nec respexerunt opus Domini, nec consideraverunt opera manuum eius, neque habuerunt eius scientiam, qui semper locutus est per Prophetas [Amos. VIII]. Unde et in Psalmis dicitur de eis: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem [Ps. LVIII, 16]. Quod autem omnis sermo doctrinae, panis appelletur et aqua, illud docet Evangelicum: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei [Luc. IV, 4]: Et, Quicumque biberit de aqua, quam dedero ei, non sitiet in aeternum [Ioan. IV, 13]. Et in psalmo dicitur: Super aquas refectionis educavit me [Ps. XXII, 2]. Unde et Dominus non vult esurientes in eremo dimittere, ne lassentur; et corruant, et interficiantur fame [Matth. XV]. Et de iusto viro dicitur: Iuvenis fui, et senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem [Ps. XXXVI, 25]. Quidam hoc quod dicitur: Captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam: et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit, generaliter de inferis, et gehenna interpretari volunt, in qua punietur omnis qui Dei non habuerit scientiam. |
45 | (Vers. 14, 15.) Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, et descendent fortes eius, et populus eius, et sublimes gloriosique eius ad eum. Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. Qui surrexerunt mane ad sectandam siceram, et permanserunt in ebrietate usque ad vesperam, et voluptate ac deliciis occupati, opus Domini respicere noluerunt, nec opera manuum eius contemplati sunt, propterea ducti sunt in captivitatem, quia non habuerunt scientiam Filii Dei, dicente ipso ad eos, Nec me scitis, nec qui me misit [Ioan. VIII, 19], et in ipsa captivitate fame perierunt, ac aruerunt siti. |
46 | Unde infernus et mors dilatavit animam suam, et aperuit os suum, et absque ullo numero, et satietate devoravit in perpetuum puniendos: ita ut principes et populus, et sublimes gloriosique terrae Iudae descenderent ad eum, et humiliaretur omnis superbia, et oculi sublimium deprimerentur, intelligentium se esse mortales; et cuncta rebus expleta, quae ventura per Prophetas Dominus nuntiarat. |
47 | Infernus autem animam habere dicitur, non quod animal sit, iuxta errorem quorumdam; sed quod verbis humanae consuetudinis, rerum insensibilium exprimamus affectum, quod insatiabilis sit, et numquam mortuorum multitudine compleatur. Quomodo et in manu linguae mors dicitur [Prov. XVIII], et omnipotens Deus Sabbatha, et Neomenias Iudaeorum odisse loquitur animam suam [Isai. I]. Quidquid de populo diximus Iudaeorum, tropologice referri potest ad eos qui saeculi deliciis occupati, nec respicientes opera Dei, captivi ducuntur in peccatum, et non habent scientiam Dei: et idcirco fame et siti pereunt bonorum operum atque virtutum, et detrahentur in gehennam, ibique aeternis cruciatibus deputati, potentiam et superbiam miseria cernent et humilitate mutari. |
48 | (Vers. 16.) Et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio: et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia. Cum captivus ductus fuerit populus, quia non habuit scientiam, et interierit fame, et siti exaruerit, et dilataverit infernus animam suam: et descenderint fortes atque sublimes gloriosique in profundum, et incurvatus fuerit homo, et humiliatus vir, et receperint omnes iuxta merita sua: tunc exaltabitur Dominus in iudicio, cuius prius iniustum videbatur esse iudicium, et Deus sanctus ab omnibus sanctificabitur in iustitia, ut impleatur illud quod in Evangelio dicitur: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum [Matth. VI, 9]; et: Pater iuste, mundus te non cognovit [Ioan. XVII, 25]. Unde cavere debemus ne praeveniamus iudicium Dei, cuius iudicia magna sunt, et inenarrabilia, et de quo Apostolus loquitur: Inscrutabilia iudicia eius, et investigabiles viae illius [Rom. XI, 33], donec illuminet occulta tenebrarum, et aperiat cogitationes cordium [I Cor. IV, 5], qui dicit in Evangelio: Nolite iudicare, ut non iudicemini [Matth. VII, 1]. Cui sententiae congruens Paulus apostolus praecepit: Tu quis es qui iudicas alienum servum? suo Domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Deus statuere illum [Rom. XIV, 4]. |
49 | (Vers. 17.) Et pascentur agni iuxta ordinem suum: et deserta in ubertatem versa, advenae comedent. Pro pascentibus agnis iuxta ordinem suum, quod in bonam partem accipitur, nescio quid volentes LXX transtulerunt, pascentur direpti quasi tauri; pro agnis tauros intelligentes, et rursum pro advenis interpretantes agnos. |
50 | Quando autem Dominus exaltatus fuerit in iudicio, et sanctus in sua sanctificatus iustitia, ut mali agricolae male pereant, et exaltata cedrus securi Domini succidatur; tunc qui fuerint de agnorum numero, non haedorum, pascentur in Ecclesiae pratis, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit [Ps. XXII, 1]; et quae a Iudaeis deserta sunt, versa in ubertatem comedet gentium populus. |
51 | Haec iuxta tropologiam. Caeterum ut ordinem compleamus historiae, id ipsum aliis verbis dicitur, de quo supra legimus: Regionem vestram in conspectu vestro alieni devorant, et deserta est atque subversa a populi sexternis [Isai. I, 7]. De toto enim orbe congregata gentium multitudo habitat in Iudaea, et eiectis prioribus populis, ideo ex parte caecitas facta est domui Israel, ut subintraret plenitudo gentium [Rom. XI]. Pulchreque iuxta LXX direpti sunt atque vastati et ducti in captivitatem quasi tauri, de quibus Dominus dixerat: Tauri pingues obsederunt me, ut loca taurorum occuparent agni. |
52 | (Vers. 18, 19.) Vae, qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum. Qui dicitis: festinet et cito veniat opus eius, ut videamus, et appropiet et veniat consilium sancti Israel, et scimus illud. Pro vinculo plaustri, corrigiam iugi vitulae, sive vaccae, LXX transtulerunt. |
53 | Quod autem vincula dicantur esse peccata, crebrius legimus. E quibus illud est: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur [Prov. V, 22]. Et Dominus arguens populum delinquentem, qui peccatis peccata sociarat, fecit flagellum de funiculis, ostendens eis quomodo domum Dei fecissent speluncam latronum [Ioan. II], et sedem orationis vertissent in domum negotiationis [Matth. XXI]. Conviva quoque coenae Dominicae, vestem non habens nuptialem, vinctus pedibus ac manibus eiicitur in tenebras exteriores [Matth. XXII]. Et Dominus venit, ut his qui erant in vinculis diceret: Exite [Isa. XLIX, 9]; et qui versabantur in tenebris, revelamini [Psal. CLXV, 8]. Ipse enim solvit compeditos, et illuminat caecos: quos Ieremias vinctos terrae nuncupat. |
54 | Nec plangit eos qui peccare coeperint, statimque desierint: non est enim iustus super terram qui faciat bonum, et aliquando non peccet [Eccl. VII, 2]; sed qui longo funiculo peccata protraxerint. Unde et in Numeris legimus (Cap. XIX), vaccam rufam, cuius cinis expiatio populi est, non aliter immolari et offerri ad altare Domini, nisi quae terrena opera non fecerit, iugumque non traxerit, nec vinculis iugi Nabuchodonosor fuerit alligata. |
55 | Et in hoc eodem propheta pro cingulo veritatis, filiae Sion cinguntur funiculo. Achitophel quoque et Iudas [quorum alter David, alter Dominum prodiderunt] fune longissimo trahentes peccata sua, periere suspendio; putantes malum conscientiae praesenti morte finiri, et nihil esse post mortem. Quod autem iuxta Hebraicum et omnes alios interpretes, appellantur funiculi vanitatis; hoc significat, quod facientibus peccatum facile texitur, et tam inane et facile est, ut aranearum fila texuntur: sed cum inde voluerimus exire, solidissimis vinculis nectimur. Plaustrum autem plenum oneratumque peccatis facilius intelligunt, qui meminerint scriptum in Zacharia, impietatem sedere super talentum plumbi [Zach. V]: et Aegyptios qui gravi peccatorum sarcina premebantur, quasi plumbum in mare Rubrum esse demersos [Exod. XV]. Et in alio loco peccator loquitur: Iniquitates meae supergressae sunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me [Ps. XXXVII, 5]. Dicuntur autem haec ad principes Iudaeorum, qui supra arguti sunt in avaritia atque luxuria: quod provocati a Domino ad poenitentiam, et postea ab Apostolis eius, usque hodie perseverent in blasphemiis, et ter per singulos dies in omnibus synagogis sub nomine Nazarenorum anathematizent vocabulum Christianum. |
56 | Est autem sensus: Vae vobis qui putatis diem iudicii non futurum, vel non venturam captivitatem quam propheticus sermo praedicit: qui dicitis ad Prophetam: Usquequo nobis Dei minaris iram? volumus eam scire, iam veniat. Hoc autem per ironiam loquuntur, quoniam eam non putant esse venturam, sed simulari a Propheta. |
57 | (Vers. 20.) Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Eiusdem criminis est, bonum, lucem, et dulce, contrariis vocare nominibus, cuius, malum, tenebras, et amarum vocabulis appellare virtutum. Hoc contra eos qui peccatum non putant, si bono detrahant, et non aestimant esse delictum, si laudent malum. |
58 | Ponunt autem Iudaei bonum malum, et lucem tenebras, et dulce amarum, suscipientes Barabbam latrocinii et seditionis auctorem, et crucifigentes Iesum, qui non venerat nisi ad oves perditas domus Israel, ut salvaret quod perierat. In Barabbam intelligamus diabolum, qui cum sit nox et tenebrae, transfiguratur in Angelum lucis [Matth. XXVII]. Unde et Apostolus loquitur: Quae participatio iustitiae cum iniquitate? quae societas luci ad tenebras? qui consensus Christi et Belial [II Cor. VI, 14, 15]? Neque enim lucerna tollenda est, et ponenda sub modio, vel sub lecto, sed supra candelabrum, ut omnibus luceat. |
59 | Nec arbor malos afferens fructus, bonae arboris est appellanda vocabulo [Matth. V]. Unde et in Genesi mystico sermone narratur, quod diviserit Deus inter lucem ac tenebras, quae in principio super abyssum ferebantur [Gen. I]. Quod autem bonus Salvator sit appellatus, ipse in Evangelio loquitur: Pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis [Ioan. X, 11]. Lucem quoque esse se dicit: Ego sum lux mundi [Ioan. VIII, 12], et quotidie coelesti pane saturati dicimus: Gustate et videte, quam suavis est Dominus [Ps. XXIII, 9]. E contrario quando dicimus: Libera nos a malo [Matth. VI, 13]; et: Mundus in maligno positus est [I Ioan. V, 19], diaboli cupimus insidiis liberari. |
60 | Quod autem ipse tenebrarum et amaritudinis significetur nominibus, crebrius legimus. Sed et hoc possumus dicere, quod omnia contraria dogmata veritati amara sint, et sola dulcis veritas. Unde cavendum est, ne pro veritate sequamur mendacium, ne pro lumine tenebras. Multae enim sunt viae quae videntur hominibus rectae, et novissima earum perveniunt in profundum inferni. Est quoque iustus periens in iustitia sua, cui dicitur: Ne sis iustus multum [Eccl. VII, 17]. Quas ob causas Israel repromittit se via ambulaturum regia, nec ad sinistram, nec ad dexteram declinaturum [Deut. V]. Et ut loquar quod sentio: difficile hoc maledicto quis carere potest, cum et malis frequenter adulemur propter potentiam, et bonos despiciamus propter inopiam. |
61 | Unde significantius interpretatus est Aquila: Vae qui dicit malo, bonus es, et bono, malus es [Prov. XVII, 13]. Et in hunc congruit sensum illud quod Salomon in Proverbiis loquitur: Qui iudicat iustum iniustum, et iniustum iustum, abominabilis est uterque apud Deum. Scribae quoque et Pharisaei verba Salvatoris non recipientes, sed traditiones hominum, et aniles fabulas, fecerunt bonum malum, et malum bonum. |
62 | (Vers. 21.) Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Qui vobis, inquit, ipsi videmini sapientes esse, qui prudentiam sequimini, non Dei, sed hominum: et cum non recipiatis Dei virtutem Deique sapientiam, putatis vos esse sapientes [I Cor. I]. Inter sapientiam et prudentiam hoc dicunt interesse Stoici, quod sapientia rerum sit divinarum humanarumque notitia: prudentia autem tantum mortalium. |
63 | Consequenter autem haec adversum Scribas dicuntur et Pharisaeos, qui habentes clavem scientiae, nec ipsi ad Christum introeunt nec alios introire permittunt [Luc. XI]. |
64 | (Vers. 22.) Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam siceram, id est ebrietatem. Quibus supra dixerat: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis, de his etiam nunc loquitur: qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendum siceram [Deut. XXXII]. Qui inebriati vino draconis, et veneno aspidum insanabili, virtute Domini calumniabantur. |
65 | Et ipsi ebrii inebriabant populos, ut pari furore bacchantes, adversus Dominum conclamarent. Iuxta tropologiam ante iam diximus: quod sacerdotes ingressuri Tabernaculum Dei, non debeant vinum bibere et siceram [Levit. X]. Quibus nunc addimus, quod Nazaraeis quoque praeceptum sit, qui se sanctificant Domino, ut vinum et siceram, et omne quod de uvis est, non bibant, nec comedant, ne uvam quidem passam, et acetum ex vino [Num. VI]. Sed et in Proverbiis praecipitur: Potentes qui iracundi sunt; vinum non bibant, ne cum biberint, obliviscantur sapientiae. Inter vinum et siceram iuxta anagogen hoc esse arbitror, quod vinum e pluribus una perturbatio est, verbi gratia, libidinis, avaritiae, gulae, et invidiae. |
66 | Sicera autem, id est, ebrietas, omnes in se vitiorum continet passiones, quas rectius Latino sermone perturbationes possumus dicere, quod statum mentis evertant, et ebrios faciant nescire quid agant. Qui ergo praesunt, plurimum debent carere vitiis, et maxime ira, quae furori proxima est: ne quanto plus possint, tanto amplius subiectis noceant. |
67 | Miscet siceram qui cum ebrietate plenus sit, ad decipiendos homines, umbras quasdam et imagines simulat se habere virtutum. |
68 | (Vers. 23.) Qui iustificatis impium pro muneribus, et iustitiam iusti aufertis ab eo. Et haec pars vitiorum est vineae, quae pro uvis fecit labruscas, et exspectante Domino, ut faceret iudicium, fecit iniquitatem, iustificans impium pro muneribus, et non causas, sed dona considerans, quae excaecant etiam oculos sapientium. |
69 | Unde cavendum est, ne inebriemur vino, in quo est luxuria [Deut. XVI, 19] [Ephes. V], et nudentur femora turpitudinis nostrae [Gen. IX], et adulemur impiis pro muneribus, et iustitiam iusti pro inopia despiciamus. Quod et in Epistola Iacobi praecipitur: ne honorantes impios divites, et despicientes sanctos pauperes, fiamus iudices iniquitatis. |
70 | (Vers. 24.) Propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit: sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abiecerunt enim legem Domini exercituum, et sermonem sancti Israel blasphemaverunt. Propter superiores causas superbiae, et ebrietatis, et avaritiae, quia pro uvis attulerunt spinas, et fenum, ligna, stipulam, arsurosque vepres; ideo radix malitiae eorum redigetur in favillam, et omnis flos et pulchritudo divitiarum et corporis pulveri comparabitur [I Cor. III]. Non enim solum ista fecerunt, sed his gradibus pervenerunt ad blasphemiam, ut legem Domini non reciperent, et sermonem Sancti Israel blasphemarent; de quibus supra legimus: De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem [Isai. II, 3]. Potest radix in malis cogitationibus accipi, fructus autem et germen in malis operibus atque sermonibus, ut quod in radice latet, monstretur in germine: quae utraque Domini incendio vorabuntur. |
71 | Unde et Apostolus [Heb. XII, 15], radicem amaritudinis malorum, sursum loquitur germinantem. |
72 | (Vers. 25.) Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum, et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum, quasi stercus in medio platearum. In omnibus his non est aversus furor eius: sed adhuc manus eius extenta: Quoniam abiecerunt legem Domini exercituum, quam se daturum per Ieremiam Dominus pollicetur, dicens: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel, et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, in die quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti [Ierem. XXXI, 31, 32]. Et sermonem Sancti Israel blasphemarunt, dicentes: Daemonium habet, et Samaritanus est [Ioan. VIII, 48]; et: Nonne hic est filius fabri [Matt. XIII, 55]? Idcirco iratus est furor Domini in populum suum, qui prius iratus fuerat contra principes et potentes, qui sapientes erant in oculis suis, et iustificaverunt impium pro muneribus, et devoraverat [Al. devorat] eos quasi stipulam lingua ignis, et calor flammae exusserat, ut potentes potenter tormenta paterentur. |
73 | Et extendit manum suam adversum eum, quem vocat populum suum: eo quod fuerit pars haereditatis eius, et funiculus possessionis illius [Deut. XXXII]. Extendit autem manum, ut percutiat, et furor eius irascatur, de quo et in alio loco legimus: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me [Ps. VI, 1]. Et Ieremias: Corripe nos, inquit, Domine; verumtamen in iudicio, et non in furore [Ierem. X, 24]. Furere autem Dominus dicitur, non quod humanis perturbationibus subiaceat; sed quod nos qui delinquimus, nisi irascentem audierimus, Dominum non timeamus. |
74 | Unde et Apostolus scribit, [Rom. II], quod bonitas Dei, et patientia provocet nos ad poenitentiam: nos autem secundum duritiam et impoenitens cor nostrum, thesaurizemus nobis iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei. Quae sit autem manus quae extenditur, vel elevatur super populum peccatorem, Iob loquitur manifestius: Manus enim Domini tetigit me [Iob. XIX, 21]. Unde et diabolus sciens potentem manum Domini, et brachium quod universis gentibus revelatum est, dicit ad Dominum: Mitte manum tuam, et tange omnia quae habet: nisi in faciem benedixerit tibi [Iob. II, 5]. Quod autem quasi praeteritum dicitur, quod futurum est, consuetudinem sequitur prophetalem, in qua tam certa sunt quae futura dicuntur, ut putentur esse praeterita. |
75 | Quod et in Psalmis canitur: Dederunt in cibum meum fel, et siti mea potaverunt me aceto [Ps. LXVIII, 22]. Et iterum: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem [Ps. XXI, 19]. Quodque sequitur: Et percussit eum, id est, populum suum, et conturbati sunt montes: montes quidam putant contrarias fortitudines; sive eos spiritus qui in ministerio Dei sunt, et quibus traduntur peccatores ad puniendum. |
76 | Nos autem hyperbolice dictum putamus, quod pro magnitudine malorum imminentium etiam montes commoveantur, et cadaveribus mortuorum repleantur omnes plateae urbium. Hoc accidisse Iudaeis post passionem Domini sub Vespasiano et Adriano, nemo dubitat. Cumque haec facta sint, non est adversus furor eius: sed adhuc manus eius extenta, sive excelsa, quae habitum irascentis, et percutientis ostendit. |
77 | Et notandum in his omnibus, quod non eis exprobret idololatriam, non alia peccata, propter quae offenderint Deum, sed quia abiecerunt legem Evangelii, et sermonem Domini blasphemaverunt. |
78 | (Vers. 26 et seqq.) Et levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae, et ecce festinus velociter veniet. Et non erit deficiens, neque laborans in eo: non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum lumborum eius, nec rumpetur corrigia calciamenti eius. Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti: ungulae equorum eius ut silex, et rotae eius quasi impetus tempestatis. |
79 | Rugitus eius ut leonis, rugiet ut catuli leonum, et frendet, et tenebit praedam, et amplexabitur, et non erit qui eruat. Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est caligine eius. Hebraei hunc locum de Babyloniis et Nabuchodonosor intelligunt prophetari, quod Dei voluntate adductus sit in Iudaeam et Ierusalem, templumque subverterit. |
80 | Nos autem sequentes ordinem, et sequentia superioribus copulantes, ideo signum in nationibus procul elevatum dicimus esse, et sibilasse Dominum, vel traxisse eos de finibus terrae; quoniam abiecerunt legem Evangelii, et sermonem sanctum blasphemaverunt. Si enim de Babyloniis esset sermo, iuxta consuetudinem prophetalem dixisset: Vocabo eum qui ab Aquilone est, eo quod iuxta Iudaeae situm, Assyrii atque Chaldaei in Septentrionali plaga sint. |
81 | Vel certe apertius Babylonios Assyriosque describeret. Nunc vero dicendo: Levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae, gentes longe positas significat, et quae in terrae finibus commorantur: haud dubium quin Romanos, et omnes Italiae, Galliarumque et Hispaniae populos, qui sub Vespasiano et Adriano, Romano imperio subiacebant. |
82 | Unde et Italia ab eo quod ibi Hesperus occidat, olim Hesperia dicebatur. Et hoc veniente percussus est, et omnes Iudaeae montes turbati sunt, ut interpretatus est Theodotio et Symmachus, vel commoti, ut Aquila posuit, vel acerbati, ut LXX transtulerunt, ut impetu hostium omnes replerentur plateae cadaveribus mortuorum. Describit ergo sermo divinus velocitatem venientis exercitus, qui non sua, sed Domini venerit voluntate; immo attractus sit, et sibilo illius provocatus, quod non defecerit, nec tanto itinere laboraverit, et cupiditate praedandi, somnum oculis non admiserit, calciamenta quoque illius non sint attrita, sagittariorum multitudinem, equitum turmas, curruum quadrigarumque fervorem, quod instar leonis, non tam ad pugnandum, quam ad praedandum, et vorandum venerit, et ululatus vincentis exercitus, marinis fluctibus comparatur. |
83 | Ex quo notandum ubicumque sonitus maris in Scripturis appellatur, quid significet. Cum igitur venerit Romanus exercitus, et tenuerit praedam, et non fuerit qui eruat, Propheta compatientis affectu se iungit populo, et ait: Aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis. Coelum enim aspicere non audebimus, cuius habitatorem offendimus: et lux nostra quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est. Legi in cuiusdam Commentariis, hoc quod dicitur: Levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae, de vocatione gentium debere intelligi, quod elevato signo Crucis, et depositis oneribus peccatorum, velociter venerint atque crediderint. Sed nescio quomodo huic sensui possint congruere quae sequuntur. |