monumenta.ch > Hieronymus > 4
Hieronymus, in Isaiam, , III <<<     >>> V

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 2, CAPUT IV

1 (Vers. 1.) Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum. Cum pulcherrimi urbis Ierusalem gladio ceciderint, et fortes perierint in praelio; et moeruerint, luxerintque portae eius; et ipsa fuerit desolata ob nimiam hominum raritatem, interfectis bellatoribus, septem mulieres apprehendent unum virum, cupientes habere semen in Sion, et domesticos in Ierusalem: cibum et vestimentum se habere dicentes: tantum ne absque marito esse videantur, et subiacere illi maledicto, [Palat. quo scriptum est. De hoc autem Scripturae textu vide quae ad epist. secundam Paschalem annotamus.] quod scriptum est: Maledicta sterilis, et quae non facit semen in Israel [Deut. VII]. Zacharias quoque huic congruit sensui: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium fimbriam viri Iudaei dicentes: Ibimus vobiscum, audivimus enim quoniam Deus vobiscum est [Zach. VIII, 23]. Septenarius et denarius numerus propter sabbatum, et decem praecepta legis, Iudaeis familiaris est: et ideo hoc frequenter abutuntur: licet iuxta Hebraei sermonis ambiguitatem, qui verbum SABA, nunc septem, nunc plures, nunc iuramentum interpretantur, possit in hoc loco non septem significare, sed plures. Hoc secundum litteram. Caeterum in adventu Domini Salvatoris, septem mulieres, id est, septem gratiae Spiritus sancti, de quibus in consequentibus idem Propheta dicturus est: Exiet virga de radice Iesse, et flos de radice eius conscendet: et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et implebit eum spiritus timoris Domini [Isa. XI, 1, 2]; apprehendent Iesum, quem multo tempore desideraverant, quia nullum alium potuerant invenire, in quo aeterna statione requiescerent.
2 Unde et Ioannes Baptista refert in Evangelio: Et qui misit me, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum sanctum descendentem et manentem in eo, ipse est [Ioan. I, 33]. In Zacharia quoque legimus super lapidem unum septem oculos, et in uno aureo candelabro septem lucernas, et septem suffusoria, ac duas olivas ex utraque parte lampadis, firma radice fundatas [Zach. III]. Quod autem gratia sancti Spiritus cuncta possideat, expositione non indiget.
3 Sed quia in hominibus semper patiebatur opprobrium, nullo vivente, ut Spiritus sancti dona poscebant: propterea Iesu nomen sibi cupiunt invocari, ut quod in Lege imperfectum erat, in Evangelio compleatur.
4 (Vers. 2, 3.) In die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria: et fructus terrae sublimis, et exultatio his qui salvati fuerint de Israel. Et erit, omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Ierusalem. Cum filiae Sion propter superbiam omnem ornatum perdiderint: et moeruerint luxerintque portae eius, et ipsa desolata [Victorius ait, Constat ex textu et commentario in fine praecedentis capitis esse legendum consederit.] conciderit, omnesque bellatores eius perierint in praelio, in tantum ut multae mulieres unum virum habere vix possint: tunc orietur germen nominis christiani, et terra dabit fructum suum: et exultatio erit his qui de Israel salvati fuerint, de quibus et supra dictum est: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrae fuissemus [Isa. I, 9]. Et nota quod non omnis Israel salvetur, sed reliquiae populi Sion, et residuus in Ierusalem: omnis qui scriptus est in vita in Ierusalem, quibus et Dominus loquebatur: Gaudete, quoniam nomina vestra scripta sunt in coelis [Luc. X, 20]. Significat autem Apostolos et eos qui per Apostolos crediderunt.
5 (Vers. 4.) Cum abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii et spiritu combustionis. Tunc salvabuntur reliquiae de Israel, quando in baptismate Salvatoris eis fuerint peccata dimissa, et ille sanguis ablutus, quem super se errans populus imprecatus est: Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]. Unde supra legimus: Cum extenderitis manus, non exaudiam vos: manus enim vestrae sanguine plenae sunt [Isa. I, 15, 16]. Et postea eos ad poenitentiam provocans infert: Lavamini, mundi estote. Et nota quod sordes filiarum Sion laverit spiritu iudicii, sanguinem autem Ierusalem, spiritu combustionis. Quod enim leve est, lavatur: quod gravius, exuritur.
6 De quo iudicii spiritu, et spiritu combustionis Ioannes Baptista in Evangelio loquebatur: Ego baptizo vos in aqua, qui autem post me venit, ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni [Matth. III, 11]. Ex quo discimus, quod homo tantum aquam tribuat: Deus autem Spiritum sanctum, quo et sordes abluuntur, et sanguinis peccata purgantur.
7 (Vers. 5.) Et creabit [al. creavit] Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte. In Christo enim nova creatura est, de qua alibi legimus: Vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova [II Cor. V, 17]. Pro quo LXX transtulerunt: Et veniet, et erit omnis locus montis Sion, et omnia quae in circuitu eius sunt, proteget nubes per diem, et lumen ignis flammantis in nocte. Quis autem veniet nisi ille, de quo scriptum est: Veniet ex Sion qui liberet [Isa. LIX, 20, iuxta LXX]. Et de quo alius propheta commemorat: Adhuc paululum modicum, qui venturus est veniet, et non tardabit [Abac. II, 3]. Cum ille venerit, reddetur populo felicitas pristina, quam aliquando habuere in eremo; praecedente Domino eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis [Exod. XIII]: ut nec in prosperis, nec in adversis [Minus recte penes Martian., aliquantum turbentur.] aliquando turbentur. Quod et in psalmo dicitur: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem [Ps. CXX, 6]. Fumus autem in hoc loco non errorem et ignorantiam, sed gloriam significat, iuxta illud quod in hoc eodem propheta, secundum quorumdam opinionem, lecturi sumus (Infra c. 6): Et domus impleta est fumo. Et in Ioel de gratia Spiritus sancti, quae descendit super apostolos, dicitur: Effundam de spiritu meo, et prophetabunt [Ioel. II]. Et, Dabo prodigia in coelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi [Act. II, 17]. Id ipsum significare puto et illud in Psalmis: Qui tangit montes, et [Mavult Victor. in instanti fumigant, iuxta LXX, καπνίζονται.] fumigabunt [Ps. CIII, 32].
8 (Vers. 6.) Super omnem autem gloriam protectio. Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem, et in absconsionem a turbine et a pluvia. Hunc locum Iudaei ad Antichristum referunt, quem per turbinem et tempestatem significari aestimant, quando eos Dominus a potentissimo adversario defensurus sit.
9 Nos autem omnia referamus ad primum adventum Christi, de quo et in psalmis legimus: Protexit me in abscondito tabernaculi sui: in petra exaltavit me [Psal. XXVI, 9, 10]: super quam fundata Ecclesia nulla tempestate concutitur, nullo turbine ventisque subvertitur. Plurimi Iudaeorum et haec et universa, quibus ista sociata sunt, super Babylonia captivitate et reditu in Ierusalem sub Zorobabel et Ezra et Neemia intelligunt.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Isaiam, , III <<<     >>> V
monumenta.ch > Hieronymus > 4