monumenta.ch > Hieronymus > 3
    >>> IV

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 2, CAPUT III

1 (Vers. 1.) Ecce enim dominator Dominus exercituum auferet ab Ierusalem, et ab Iuda validum, et fortem: omne robur panis, et omne robur aquae. Hucusque de iudicio dici putant. Quod sequitur, de captivitate ventura; quam alii ad Babylonios, alii referunt ad Romanos. Sed melius est, ut supra diximus, cuncta referri ad Dominicam passionem. Post interfectionem quippe illius, omnes gratiae et donationes sublatae sunt a Iudaeis: secundum quod in Evangelio scriptum est: Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam [Matth. XI, 13]. Et est ordo: Quoniam noluistis cessare ab homine, cuius spiritus in naribus eius, qui excelsus reputatus est: sed econtrario fudistis sanguinem iusti, et cogitastis consilium pessimum, dicentes: Alligemus iustum, quia inutilis est nobis [Sap. II, 12]; ideo fructum adinventionum vestrarum comedetis.
2 Nihil apud Iudaeos post Passionem Domini forte, nihil validum est: sed omnia infirma et languida. Nec aliquis potest apud eos dicere: Omnia possum in eo, qui me confortat [Phil. IV, 13], Christo Iesu Domino nostro. Et quia iuxta LXX legimus validum et validam; valido illud possumus coaptare: Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi [Ephes. IV, 13]. Porro validae: Volo, inquit, omnes vos virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI, 2]. Fortitudo autem panis, et fortitudo aquae, pro omni cibo, et potu accipitur.
3 Legimus quod Moses fuerit in monte Sinai, et quadraginta diebus panem non comederit, et aquam non biberit [Exod. XXXIV]. Illud quoque quod ad Adam dicitur: In sudore vultus tui comedes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es [Gen. III, 19], similiter audiendum. Nec non quod a Salvatore dicitur: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur per os Dei [Matth. IV, 4]. Fortitudo igitur panis auferetur ab eis: [Supple et auferet, aut quid simile.] ille qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 51]. Et fortitudo aquae, de qua idem Dominus loquebatur: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 13]. De huiusmodi panibus et in Proverbiis legimus: Aperi oculos tuos, et replere panibus [Prov. XX, 13]. [Sicut totum hunc sensum ex Eusebii Commentariis expressit Hier. ita haec potissimum verba pene vertit. Ἰουδαῖοί γε μὴν ἔχουσι μὲν τὸν ἄρτον καὶ τὸ ὕδωρ. ἔτι πολυπραγμονοῦσι γὰρ τὰ Μωσέως γράμματα, καὶ ἀναγινώσκουσι τὸν νόμον. ἐπειδὴ δὲ γινώσκουσι οὐδὲν, οὐκ ἔχουσι τὴν ἰσχὺν τοῦ ἄρτου, οὔτε μὴν τὴν ἰσχὺν τοῦ ὕδατος, etc.] Habent Iudaei panem, sed absque fortitudine; habent aquas, sed absque robore. Legunt enim Scripturas, sed non intelligunt. tenent membranas, et Christum, qui in membranis scriptus est, perdiderunt [I Cor. III]. Lacte enim aluntur, quasi parvuli, et non solido cibo.
4 Et quia fortitudinem perdiderunt, et infirmi sunt, propterea olera comedunt. Athletarum autem solidus cibus est, qui et vitam sustentat humanam, et viventibus praebet fortitudinem [Rom. XIV]. De istiusmodi pane et aqua, quod auferantur a Iudaeis, etiam alius Propheta testatur, dicens: Ecce dies veniet, dicit Dominus, et emittam famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed famem [Vatic. audiendi sermonis Dei.] audiendi sermones Domini (Amos VIII, 11).
5 (Vers. 2.) Fortem et virum bellatorem, iudicem et Prophetam, et hariolum, et senem. Pro forti, quod solum est in Hebraeo, duo simul LXX transtulerunt, gigantem [Drusius putat posteriorem vocem fortem ex altera Editione desumptam fuisse.] et fortem, eumdem volentes gigantem esse, quem fortem. De forti supra dictum est.
6 Gigantem autem in bonam partem, hoc est, de Domino Salvatore, in octavo decimo psalmo legimus: Exultavit ut gigas ad currendam viam suam: a summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum illius [Psal. XVIII, 8]. Sin autem legerimus, Nemrod gigantem [Gen. X], qui fuit venator coram Domino, et gigantes [Gen. VI], propter quos venit diluvium super terram, in contrariam partem accipiendi sunt.
7 Virum quoque bellatorem iuxta historiam sic intelligimus, quod capti sint, et usque hodie serviant, et non deposuerint servitutis iugum. Sed ne iudices quidem habeant proprios, Romanisque subiiciantur iudicibus: in tantum ut de principibus eorum, qui esse videntur in populo, Romani principes iudicent.
8 Sed et hoc dicendum, quod nullus sit apud eos bellator in lege, habens scientiam iudicandi: sed omnia vana sint, et caduca, et plena stultitiae. De Propheta autem, quod apud eos esse cessaverit, nulli dubium est. Quaerimus iuxta Hebraicum, quomodo interpretemur hariolum, quem omnes interpretati sunt divinum: exceptis LXX, qui pro hoc coniectorem transtulerunt.
9 Et dicendum quod saepe etiam per hariolos futura dicantur, sicut in Balaam divino legimus, et in divinis quinque urbium Palaestinarum, Gazae et Ascalonis, Geth, et Accaronis, et Azoti, qui dant consilium quomodo arca Domini remittatur [I Reg. VI]. Et est sensus: Et vera et falsa a Iudaeis pariter auferentur. Senem quoque, quem LXX presbyterum transtulerunt, intelligit [Al. intelliget] ablatum a Iudaeis, qui scierit in Scripturis sanctis presbyteros merito et sapientia eligi, non aetate.
10 Neque enim apud Iudaeos senes esse cessarunt, quos usque ad decrepitam senectutem saepe venire conspicimus. Et inveteratos dierum malorum duos presbyteros iuxta Theodotionem in Danielis [In Danielis principio legimus. Ecclesiae Christi legebant librum Danielis iuxta Theodotionis editionem, in qua historia Susannae erat posita in principio voluminis, quam ad calcem reposuit Hieronymus; quia non habetur in textu Hebraico.---Nunc ad finem est eius libri, quae Visio undecima inscribitur.] principio legimus [Dan. XIII]. Nam et Mosi praecipitur, ut eligat presbyteros, quos scit esse presbyteros [Exod. XVIII]. Et apostolus Paulus, qualis presbyter eligi debeat, plenissime scribit ad Timotheum [I Tim. V]. Unde et in Proverbiis dicitur: Gloria senum canities [Prov. XX, 29]. Quae est ista canities? haud dubium quin sapientia, de qua scriptum est: Canities hominum prudentia est [Sap. IV, 8]. Cumque nongentos, et eo amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legamus [Genes. XXIV], nullus alius prius appellatus est presbyter, id est, senex, nisi Abraham, qui multo paucioribus annis vixisse convincitur.
11 Unde scribit et Ioannes post pueros et iuvenes, etiam ad senes, dicens, Scripsi vobis, patres, quia cognovistis eum, qui a principio est [I Ioan. II, 13]. Et Roboam filius Salomonis ideo perdidit regnum, quia noluit audire presbyteros [III Reg. XII].
12 (Vers. 3.) Principem super quinquaginta. Συνεκδοχικῶς a parte totum. Quomodo enim Centuriones vocantur, qui centum praesunt militibus, et Chiliarchi, qui mille, quos nos Tribunos appellamus, ab eo quod praesint tribui: sic in Israelitico exercitu Quinquagenarii vocabantur, qui in capite erant quinquaginta militum. Unde et Decanos [Vitiose lectum a Martianaeo decimus.] dicimus, qui decem praesunt hominibus.
13 Nec mirum si apud Iudaeos omnis perierit dignitas bellatorum, cum militandi sub gladio, et arma portandi non habeant potestatem. Quia vero quinquagenarius numerus semper refertur ad poenitentiam: princepsque poenitentiae, et caput eorum, qui salvantur per poenitentiam, Christus est: breviter numeri huius sacramenta pandamus.
14 In Genesi legimus, loquente Abraham ad Dominum, quod a quinquaginta primum iustis, si inveniantur in civitate, dixerit urbem esse salvandam. Et septem hebdomadarum in [Rescribit Victor, in Levitico, cum septem Hebdomadarum in Numeris nudum tantum, utpote re iam in Levitico explicata, reperiatur nomen cap. scilicet XXVIII. Hinc quoque paulo post, pro Legimus quoque in eodem Numerorum libro, Levitici librum substituit; nihil tamen illi suffragantibus mss.] Numeris, id est, Pentecostes celeberrima festivitas est. Iubileus quoque, id est, remissionis annus, qui septenis annorum hebdomadibus, id est, quadraginta novem annis texitur, in quo clangunt tubae, et ad omnes revertitur antiqua possessio, hoc continet sacramentum.
15 Unde et David in quinquagesimo numero Psalmum scribit poenitentiae. Legimus quoque in eodem Numerorum libro, quod de praeda et spoliis, quinquagesimum [Al. quingentesimum] caput, tam de hominibus, quam de iumentis accipiant sacerdotes, et quinquagesimum levitae, qui custodiunt fores tabernaculi. Illa quoque Evangelii parabola [Luc. VII ] [et XVI], in qua dicuntur duo debitores, unus qui debebat quingentos denarios, et alius quinquaginta, ad hanc refertur intelligentiam.
16 Unde et Apostolus apud Ephesios, quibus mystica quaeque dissolverat, vult permanere usque ad Pentecosten, donec perfecte ad Dominum convertantur, dicens: Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, sed adversarii multi [I Cor. XVI, 9]. Imitatur autem, et diabolus Israeliticum exercitum, de quo Iethro [Vaticani codicis scriptor huiusmodi glossema hoc loco interserit: Notandum Iethro socerum dici, cum Raquel socerum Moysi legamus in Exodo.] dederat genere suo Mosi consilium, ut constitueret super populum tribunos et centuriones et quinquagenarios [Exod. XVIII]. Unde impius rex [IV Reg. I] mittit duos quinquagenarios cum subditis sibi militibus, ut exhiberent Eliam: qui divino igne consumpti sunt.
17 Tertius autem salvatur ex eis, qui conversus ad preces, poenitentiae sacramenta cognoverat. Unde et Iudaei, nolentes Dominum esse perfectum, nec principem quinquagenarium, dicunt ad eum: Quinquaginta annos necdum habes, et Abraham vidisti [Ioan. VIII, 57]? Et ille sciens se esse non solum poenitentium principem, sed et iustorum respondit: Antequam Abraham esset, ego sum [Ibid., 58]. Quod autem Dominus Princeps sit Quinquagenarius, ex una festivitate intelligere possumus, de qua ait: Dominus est Sabbathi, filius hominis [Matth. XII, 8]. Quod si Sabbathi, et Kalendarum.
18 Si Kalendarum, et Paschae, id est, Azymorum. Si Paschae, et Iubilei. Si Iubilei, et Tabernaculorum. Si Tabernaculorum, et Pentecostes, quae ad quinquagesimum refertur numerum.
19 Et honorabilem vultu, et consiliarium. Pro duobus, id est, honorabili [Palat. cum Vatic., honorabili viro, et consiliario.] vultu, et consiliario, LXX unum virum admirabilem consiliarium transtulerunt. Inter caeteras gratias etiam hoc Dominus auferet a Iudaea, ut nullum habeant consiliarium: sed faciant cuncta absque consilio. Et Graeci poetae [Poetae laudabilis, etc. Similis sententia legitur apud Tullium, pro Cluentio: Sapientissimum esse dicunt eum, cui quod opus sit, ipsi veniat in mentem: proxime accedere illum, qui alterius bene inventis obtemperet. Poeta autem Graecus ab Hieronymo citatus Hesiodus Ascraeus est, qui in syntagmate de operibus et diebus V. 290 haec habet Οὗτος μὲν πανάριστος ὃς αὐτῷ πάντα νοήσει. Ἐσθλὸς δ᾽ αὖ κακεῖνος ὃς εὖ εἰπόντι πίθηται, Ille quidem optimus est, qui sibi ipse per omnia sapit . . . . . Rursus et ille bonus est, qui bene monenti paruerit. MARTIAN.] laudabilis illa et admiranda sententia est: «Primum esse beatum, qui per se sapiat; secundum, qui sapientem audiat.» Qui autem utroque careat, hunc inutilem esse, tam sibi, quam omnibus.
20 Unde et illud in nostris libris legimus: Amici tibi sint plurimi, consiliarius autem unus de mille [Eccl. VI, 6]. Et iterum: Cum consilio omnia age [Prov. XIII, 10]: et dabit tibi prudentia admirabilem consiliarium. Senatus quoque consulta dicuntur, et principes quondam Romani, consules appellati sunt, vel a consulendo civibus, vel [Palat. fere cum olim editis, vel agendo cuncta cum consilio.] a regendo cuncta consilio.
21 Et nos habemus in Ecclesia senatum nostrum, coetum presbyterorum. Cum ergo inter caetera etiam senes Iudaea perdiderit, quomodo poterit habere consilium, quod proprie seniorum est?
22 Et sapientem architectum. Pro quo Aquila transtulit sapientissimum artificum, ut ostenderet eos plures quondam habuisse artifices: qualis et ille fuit Beseleel filius Uri, filii Ur de tribu Iuda, quem implevit Deus spiritu sapientiae, et intelligentiae, ac disciplinae, ut in omni opere esset faber perfectissimus, non solum in auro, et argento, sed et in aere, et caeteris quae Moses enumerat, qui aedificavit Tabernaculum Dei [Exod. XXXI]. Illis ergo perdentibus architectos, omnis aedificandi gratia translata est ad Ecclesiam. Unde Paulus apostolus dicit: Quasi sapiens architectus fundamentum posui [I Cor. III, 10]. Et Ieremias architectus erat, qui non solum eradicabat, et suffodiebat, et perdebat, sed et aedificabat [Ierem. XVIII]: Unde idem Apostolus loquitur: Dei agricultura, Dei aedificatio sumus [I Cor. III, 9]. Dominus quoque noster appellatur structor maceriarum [Ephes. II]. Et in Evangelio filius fabri sugillatur, qui universa condiderit [Matth. XIII]. In Regum quoque volumine legimus, quod miserit rex Salomon, et tulerit Hyram Tyrium, filium mulieris viduae, qui erat de tribu Nephthali, et habebat patrem Tyrium, artificem aeris. Ingressusque est ad regem, et fecit omnia opera regi Salomoni: in quo typus est aedificandae Ecclesiae, quae non solum de tribu Iuda, sed de Nephthali quoque, et patre Tyrio generatus sit, qui habuit matrem viduam; quia priorem virum perdiderat [III Reg. VII]. Et multo plures sunt filii desertae, magis quam eius quae habet virum [Isai. XV]. Sed et in Paralipomenon libro legimus vallem artificum: Saraias autem genuit Ioab patrem vallis artificum: ibi quippe artifices erant [I Par. IV, 14]. Qui propterea habitare dicuntur in valle, quia non eos inflabat scientia, sed humilem atque mansuetum sequebantur Iesum, et cum Apostolo dicere poterant: Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus [I Cor. XV, 9]. Et alibi: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, et nunc per speculum videmus in aenigmate [I Cor. XIII, 9].
23 Et prudentem eloquii mystici. Pro quo LXX interpretati sunt, prudentem auditorem; Theodotio, prudentem incantatorem; Aquila, prudentem susurratorem; Symmachus, prudentem eloquii mystici, quem et nos in hoc loco secuti sumus. Dicendum primum iuxta LXX; quod inter caeteras gratias spiritales, etiam prudens auditor in Ecclesia necessarius sit. Alii enim datur prophetia: alii discretio spirituum [I Cor. XII, 10]. Unde, et constituti erant in populo Iudaeorum sacerdotales gradus, qui prophetas, pseudoprophetasque discernerent: hoc est, intelligerent, qui de Dei spiritu loquerentur, qui de contrario.
24 Legamus Ieremiam. Prudens autem eloquii mystici [Ierem. XIV], sive susurrator, et ut Theodotio voluit, incantator, videtur mihi vir esse eruditus et exercitatus tam in Lege et Prophetis, quam in Evangelio et Apostolis, qui possit singulas animi perturbationes sua sanare doctrina, et ad statum mentis reducere: dum et scortator recipit castitatem, et ganeo [Addit Vaticani ms. vetus glossator, ganeonem dat intelligi prodigum, vel voratorem.] frugalitatem, et quondam avarus, dat eleemosynam. Eventila omnes Iudaeorum syanagogas, et nullum poteris invenire doctorem, qui sancta praecipiat, et contemptis divitiis, sectandam doceat paupertatem. De itiusmodi incantatoribus contra serpentes et aspides, id est, contra peccatores, qui Dei iustitiam reliquerunt, David loquebatur in Psalmo: Alienati sunt peccatores a vulva: erraverunt ab utero, locuti sunt falsa.
25 Furor eorum iuxta similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudit vocem incantantium, et venefici medicantis sapienter [Psal. LXVII, 4 seqq.]. Omnis sermo Apostoli contra serpentes et aspides incantatio est, quem non exaudiunt peccatores, et haeretici, quia claudunt aures suas, ne audiant veritatem.
26 (Vers. 4.) Et dabo pueros principes eorum. Si ex persona Prophetae dicitur: Ecce enim dominator Dominus exercituum, auferet ab Ierusalem, et ab Iuda validum et validam: omne robur panis, et omne robur aquae, et reliqua: quomodo nunc idem propheta loquitur: Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis? Ergo iuxta consuetudinem prophetalem loquente Propheta, subito Deus loquitur per Prophetam ex persona sua, et dicit: Dabo pueros principes eorum: sublatis enim his quae ante donaveram, et quasi bona iratus abstuleram, nunc econtrario dabo mala.
27 Tuli senem et quinquagenarium, et admirabilem consiliarium, et sapientem architectum et prudentem auditorem, etc. Pro his dabo pueros principes. Qui enim presbyterum perdiderunt, qualem superior sermo [Al. servo] monstravit, qualis et Abraham primus appellatus est presbyter, recte iuvenes principes accipiunt [Genes. VII]. De quibus, et in Ecclesiaste legimus: Vae tibi civitas, cuius rex iuvenis, et principes tui mane comedunt.
28 Beata terra, cuius rex filius ingenuorum [Eccl. X, 16]. Talis fuit rex iuvenis Roboam filius Salomonis, qui secutus est iuvenum consilia [III Reg. XII]. Non quod aetate esset iuvenis, sed sapientia. Alioqui quadraginta et amplius annorum regnum accepisse narratur. Et econtrario Salomon duodecim annorum erat quando suscepit imperium, et quia habebat sapientiam, propterea non est appellatus iuvenis.
29 Erat enim in eo latitudo cordis, et amplitudo sapientiae quanta arena est in maris littoribus. Unde et Apostolus scribit ad Timotheum, Nemo adolescentiam tuam contemnat [I Tim. IV, 12]. Qui enim aetate iuvenis est, maturitate senex est. Et Daniel iuxta Theodotionem antequam iudicaret, appellatus est puer [Dan. XIII]. Postquam vero excitavit in eo Deus spiritum, et iudicavit senes, accepit presbyterii dignitatem.
30 Ieremiae quoque, qui ad mittentem se Dominum dixerat, Qui es dominator, Domine: Ecce ego nescio loqui, quia iuvenis sum [Ierem. I, 6], respondit Dominus, Ne dicas, quia iuvenis sum; prius enim quam formareris in utero, novi te, et antequam exires de vulva matris tuae, sanctificavi te, et prophetam in gentibus constitui te.
31 Ob hanc causam reor et adolescentulas viduas iuberi ab Apostolo [II Tim. V], ut accipiant maritos, et matresfamiliae sint, et educent liberos suos, quia multae retro abierunt post Satanam. Et cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Nec Ecclesiasticis vidua sustentatur alimentis, nisi quae sexaginta annorum est, et maturitatem habet morum pariter et aetatis.
32 Putet aliquis, et illud quod Apostolus prohibet [I Tim. III], episcopum fieri neophytum, ad hoc pertinere, quia parvulus in fide est, ne elatus in superbiam, incidat in iudicium diaboli. Iudicium autem diaboli nullum est aliud, nisi superbia, propter quam de coelestibus cecidit. Unde et Salvator loquitur, Videbam Satanam, quasi fulgor cadentem de coelo [Luc. XX, 18].
33 Et effeminati dominabuntur eis. Pro quo in Hebraeo scriptum est THALULIM, quos LXX et Theodotio illusores interpretati sunt, Aquila ἐναλλάκτας, qui se mutent, et turpitudinis exerceant vices. Quales in Iudicum libro super concubina Levitae in Gabaa legimus [Iudic. XIX]. Consideremus [Eusebium imitatur, cuius haec sunt. Τίς οὖν ὁρῶν τοὺς παρὰ Ἰουδαίοις ὀνομαζομένους πατριάρχας νεανίσκους ἀληθῶς, οὐ τὴν τῶν σωμάτων ἡλικίαν, ἀλλὰ τὰς ψυχὰς ἀτελεῖς καὶ ἐνδεῖς φρενῶν, τοὺς τε λοίπους αὐτῶν διδασκάλους, οὐκ ἂν εἴποι ἐμπαίκτας εἶναι, Porro Patriarchas post Ierosolymae excidium notari intellige, et vid. cod. Theod. lib. XVI, tit. 8.] Patriarchas Iudaeorum, et iuvenes sive pueros, effeminatosque ac deliciis affluentes, et impletam prophetiam esse cernemus.
34 Possumus illusores dicere et magistros populi Israel, qui devorant populum Dei, sicut escam panis, et perverse Scripturas sanctas interpretantur, illuduntque stultitiae discipulorum.
35 (Vers. 5.) Et corruet populus vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Quando iuvenes fuerint principes, et illusores Domini, quales propheticus sermo describit, tunc nec dignitatis, nec aetatis, nec scientiae ullus ordo servabitur; sed rebellabunt pueri senibus, et ignobiles nobilibus, et mutuo corruent.
36 Et implebitur illud Apostolicum: Mordentes invicem, consumpti estis ab invicem [Galat. V, 15]. Haec sub Tito filio Vespasiani accidisse populo Iudaeorum, scribit Iosephus [Lib. V de Bello Iud.]: et quod, cum expugnarentur a Romanis, fuerit Ierusalem in tres partes divisa seditio: et alii arcem et Templum, alii inferiorem, alii superiorem partem urbis tenuerint.
37 (Vers. 6.) Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui. Vestimentum tibi est, princeps esto noster: ruina autem haec sub manu tua. Pro ruina, Symmachus et Theodotio infirmitatem transtulerunt, LXX [Obvio scilicet errore substituerunt pro , quod et Monfauc. notat: legeruntque coctum, vel coctionem.] cibum. Significat autem raritatem hominum, et maxime rerum omnium penuriam, quod qui cibum, et vestimentum habuerit, potens, et dives, et inclytus esse credatur.
38 Quod autem ait iuxta Hebraicum: Ruina autem haec sub manu tua, hunc sensum habet: Miseria nostra et calamitas tuo substentetur et protegatur auxilio. Et hoc considerandum quod singuli sibi eligant principes singulos, et in principum electione seditio sit, dum alii alios principatu dignos putant. Nec dicunt ad eos, possessiones tuae, et divitiae, et reditus sustentare nos poterunt, sed infirmitas ista, sive cibus meus, ex tuo sanabitur et pendebit arbitrio.
39 (Vers. 7.) Et respondebit in die illa, dicens, non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum; nolite constituere me principem populi. Pro medico, Symmachus et LXX transtulerunt, principem: Theodotio, [In Palat. Latinis litteris epidesmeunta. Quod autem ait S. Doctor in Hebraeo non haberi respondebit, falsum videtur Martianaeo, doctisque aliis viris, cum manifesto sit quod est assumet, sive reponet. Sed illud verbum in emendatioribus libris cum circello scribitur, quae Massorethica nota docet in antiquissimis voluminibus, quae vel ipsi Prophetae scripserunt, vel Esdras recensuit, ea verba aut aliter fuisse exarata, aut prorsus non exstitisse in aliis exemplaribus. Tale illud fuerit, quo Hier. utebatur.] ἐπιδεσμεύοντα qui liget vulnera, et provideat sanitati: Respondebit, [In Hebraeo non habetur, In Hebraeo est iissa, id est, assumet; quod LXX optime vertunt ἀποκριθεὶς, respondens, iuxta phrasim in Evangelio saepius usurpatam, Respondens autem dixit. Idem verbum respondebit legitur apud omnes interpretes, Chald., Syr. et Arab. Videtur ergo hic hallucinatus Hieronymus, nisi mutilo exemplari Hebraeo usus fuerit. MARTIAN.] in Hebraeo non habetur, sed de LXX additum est.
40 In Hebraeo enim his quae supra scripta sunt iungitur: In illa die dicet, non sum medicus, et reliqua. Is autem dicet, qui princeps fuerit electus. Et sicut populus qui eum quem, comparatione sui locupletiorem intelligit, principem habere desiderat, sic qui eligitur considerans paupertatem, et imbecillitatem suam, indignum se esse delato honore testatur, nec posse mederi vitiis, id est, curare languentes, esurientibus cibum tribuere, vestire nudos, qui ipse se sustentare vix valeat.
41 Ergo non statim multitudinis acquiescamus iudicio, sed electi in principatum, noverimus mensuram nostram, et humiliemur sub potenti manu Dei: quia Deus superbis resistens, humilibus dat gratiam [I Petr. V]. Quanti panem non habentes, et vestimentum, cum ipsi esuriant et nudi sint, nec habeant spirituales cibos, neque Christi tunicam integram reservarint, aliis et alimoniam et vestimenta promittunt, et pleni vulneribus, medicos esse se iactant; nec servant illud Mosaicum: Provide alium quem mittas: aliudque mandatum: Ne quaeras iudex fieri: ne forte non possis auferre iniquitates [Eccl. VII, 6]. Solus Iesus omnes languores sanat, et infirmitates, de quo scriptum est: Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum [Ps. CXLVI. 3].
42 (Vers. 8, 9.) Ruit enim Ierusalem, et Iuda concidit: quia lingua eorum, et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. Agnitio vultus eorum respondit eis: et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Hoc Propheta loquitur, non ut plerique arbitrantur, ille qui princeps fuerat electus.
43 Et dicit ideo nullum velle praeesse populo peccatori, quia et Iudas et Ierusalem, et urbs, et Iudaea provincia, sive tribus Iuda pariter conciderint. Causasque reddit impietatis eorum, quia contra Dominum blasphemaverunt, atque dixerunt: Tolle, tolle, crucifige talem, non habemus regem nisi Caesarem [Ioan. XIX, 15, 16]: et clementissimum Dominum furore linguae suae ad amaritudinem provocaverunt. [Palat. agnitioque vultus eorum respondebit eis.] Agnitio vultus eorum respondebit eis: id est, sua recepere peccata, sive ut Septuaginta transtulerunt: [Confusio vultus eorum, etc. Addunt editi libri hoc loco verba Graeca LXX Interpretum, quae non leguntur in mss. codicibus Hieronymi. Huiusmodi interpolata loca fere innumera resecare studuimus. MARTIAN.] confusio vultus eorum restitit eis: id est, ante oculos suos propria semper habuere delicta.
44 Et quomodo Sodomitae cum omni libertate peccantes, et ne pudorem quidem ullum habentes in scelere, dixerunt ad Lot: Educ foras viros, ut concumbamus cum eis [Gen. XIX, 5]: sic et isti publice proclamantes, suum praedicavere peccatum, nec ullam in blasphemando habuere verecundiam. Secunda enim post naufragium tabula est, et consolatio miseriarum, impietatem suam abscondere. Unde et principes appellantur Sodomorum, [Quia Sodomitica, etc. Hic quoque addunt editi ante nos libri verbum poenitentiae, quod superfluum est ex fide exemplarium mss. atque ex Hieronymiana sententia. MARTIAN.---Vatic., qui Sodomitica.] quia Sodomitica habuere peccata.
45 (Vers. 10, 11.) Vae animae eorum: quoniam reddita sunt eis mala. Dicite iusto, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comederunt. Vae impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei. Iuxta Hebraicum et caeteros Interpretes hunc sensum habet: Vae illis quia sua scelera receperunt. Unde vos qui auditis, vel qui librum Prophetae legitis, laudate iustitiam Dei, quia benefecerit: quia impii labores manuum suarum comederunt.
46 Et vae impio populo in malum: recepit enim quod merebatur. Et qui principem suum Romanae tradidit potestati, ipse Romanae subiacet servituti. Iuxta LXX autem Interpretes qui dixerunt: Vae animae eorum: quoniam cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus iustum, quoniam inutilis est nobis: itaque fructus operum suorum comedent, perspicue de Christi dicitur passione, quod inierint consilium pessimum, non tam contra iustum, quam contra semetipsos, et animam suam: et nunc fructus operum suorum comedant.
47 Quae enim seminaverit homo, haec et metet [Gal. VI, 5-8], et unusquisque onus suum portabit.
48 (Vers. 12.) Populum meum exactores sui spoliaverunt: et mulieres dominatae sunt eis. Pro mulieribus, quas solus interpretatus est Symmachus, et Hebraice dicuntur NASIM: Aquila et LXX transtulerunt ἀπαιτοῦντας, qui significant exactores: Theodotio δανειστὰς, id est, foeneratores. Loquitur autem sermo propheticus contra Scribas et Pharisaeos, qui turpis lucri gratia, ut acciperent decimas et primitias, Dei Filium negaverunt.
49 Et non eos vocat magistros, scribas atque doctores, sed exactores [Luc. XX], qui quaestum putant esse pietatem: et devorant, non iuxta Apostolum, domos tantum viduarum, sed universum populum; accusansque luxuriam eorum, et turpem conversationem, non solum exactores appellat, ut ab invitis pecuniam videantur exigere; sed mulieres: quia propter libidinem omnia faciant, et sint dediti voluptatibus.
50 Caveamus ergo et nos, ne exactores simus in populo; ne iuxta impium Porphyrium matronae et mulieres sint noster senatus, quae dominantur in Ecclesiis, et de sacerdotali gradu favor iudicat feminarum.
51 (Vers. 13.) Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant, sive conturbant. Scribas et Pharisaeos exactores appellaverat, non magistros; et supra illusores, qui propter munera, quae excaecant oculos etiam sapientium, non solum peccatores in populo non corripiebant, sed pro divitiis atque compendiis efferebant laudibus: beatos vocantes, et columnas domus Dei, et caetera quae solent adulatores dicere.
52 Ille est ergo doctor Ecclesiasticus, qui lacrymas, non risum, movet, qui corripit peccatores, qui nullum beatum, nullum dicit esse felicem: nec praevenit sententiam iudicis sui, dicente Scriptura sancta [Eccl. II, 30]: Ne beatum dicas quemquam hominem ante mortem. Sed et in alio loco legimus [Prov. XXVII, 14]; Qui benedicit amico mane grandi voce, a maledicente nihil differt. Unde spernentes hominum iudicia, nec laudibus eorum extollamur, nec obtrectationibus contristemur: sed ingrediamur rectam viam, et tritas a sanctis prophetis semitas: audiamusque Ieremiam prophetam dicentem: State in viis, et videte: et interrogate semitas Domini sempiternas, quae sit via bona: et ambulate in ea [Ier. VI, 16]. Quod si quando erraverimus, et quasi homines perverso itinere perrexerimus, Domini per Ezechiel exspectemus promissa dicentis: Dabo eis viam alteram, et cor aliud [Ezech. XXXVI]. Exactores autem perverterunt atque turbaverunt viam Domini: ut habentes clavem scientiae, nec ipsi intrarent, nec populum intrare paterentur; sed facerent eos perdere viam veritatis, quae loquitur in Evangelio: Ego sum via, et vita, et veritas [Ioan. XIV, 6].
53 (Vers. 13, 14.) Stat ad iudicandum Dominus: et stat ad iudicandos populos. Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui, et cum principibus eius. Populus, qui propter simplicitatem imperitiamque deceptus est, adhuc vocatur populus Dei: et propterea iudicatur, ut salvetur. Nec sedet Dominus in habitu iudicantis, ut in Daniele legimus: Throni positi sunt, et libri aperti sunt [Dan. VII, 9]: sed stat ad iudicandum: et stat ut iudicet populus, volens eos stare, quorum via fuerat dissipata.
54 Contra principes [Vatic. cum principibus autem et presbyteris, et mox, veniet.] autem et presbyteros populi sui venit ad iudicium, non ut iudicet, sed ut pariter iudicetur: dans ei locum defensionis, si potuerint habere quod respondeant, iuxta illud quod in quinquagesimo psalmo dicitur: Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum fueris iudicatus (Vers. 6.) In Michaea quoque propheta tale quid legimus (Cap. VI), quod in suo loco interpretati sumus.
55 Ergo contra Pharisaeos et Δευτερωτὰς, praesens locus accipitur. Inter senes autem et principes hoc fuisse reor in veteri populo, quod nunc est inter presbyteros et episcopos.
56 Vos enim depasti estis vineam [Duo mss. cum vulgato interprete non addunt meam.] meam: rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commollitis, sive conteritis, et ut LXX interpretati sunt, confunditis. Servat consuetudinem prophetalem, ut mutet repente personas: supra enim ipse Dominus dixerat: Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt: et postea Propheta subiecerat: Stat ad iudicandum Dominus: Dominus ad iudicium veniet. Igitur post prophetam ipse Dominus, qui ad iudicium venerat cum senibus populi sui et principibus eius, loquitur ad eos, et corripit delinquentes: Quare depascitis vineam meam? de qua scriptum est: Vineam de Aegypto transtulisti [Ps. LXXIX, 9]. Et in hoc eodem propheta: Vinea Domini sabaoth, domus est Israel [Isai. V, 7]. Hanc vineam et in Evangelio locavit Dominus agricolis pessimis, qui missum ad se patrisfamilias filium iuterfecerunt [Matth. XXVIII]. Rapina, ait, pauperis in domibus vestris.
57 Pauperem vel simpliciter accipe, qui indiget eleemosyna: vel certe pauperem spiritu, de quo scriptum est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem [Ps. XL, 1]. Et Paulus Apostolus: Tantum, inquit, ut pauperum memores essemus [Gal. II, 10]. Quodque sequitur: Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commollitis, sive confunditis, manifeste ad principes dicitur Iudaeorum.
58 Sed et ad nostros principes referri potest, si atterant subiectam sibi plebem, et pauperes delinquentes publice arguant atque confundant, divitibus autem peiora peccantibus ne mu [Hactenus editi ne nulum quidem, in aliis mss. ne mutum, etc. Nos interiectionem mu substituimus, de qua vide Varronem, lib. VI. Alibi S. Doctor, epist. 12: Decem iam epistolas . . . . . misi, cum tu ne mu quidem facere dignaris. Lucilius: Nec laudare hominem, neque mu facere unquam.] quidem facere audeant. Et rapina pauperum in domibus eorum est, quando replent thesauros suos, et Ecclesiae opibus abutuntur in delicias, publicasque stipes, quae ad sustentationem pauperum datae sunt, vel sibi reservant, vel propinquis distribuunt, et alienam inopiam, suas suorumque faciunt esse divitias.
59 (Vers. 15.) Et dixit Dominus: pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nulibus oculorum ibant, et plaudebant, et ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant. Supra et populum et principes tam propheta quam Dominus corripuerat; nunc ad mulieres de quibus prius dixerat: Et mulieres dominatae sunt eis, propheticus sermo convertitur, ne se alienas arbitrentur a crimine, ob quarum delicias atque luxuriam depasti sunt exactores vineam Domini: et rapina pauperis in domibus eorum est, et attriverunt populum eius, et facies pauperum confuderunt.
60 Quas quidam putant vere feminas Iudaeorum, alii metaphorice de urbibus Iudaeae dici arbitrantur, quae appellantur filiae Sion: minores videlicet civitates, vici et oppida. Unde et in libro Iesu per singulas tribus ponuntur nomina civitatum [Ios. XV], et postea describuntur villae atque castella, et filiae nuncupantur. Alii secundum tropologiam, mulieres animas arbitrantur, quae si extento collo ambulaverint, et se erexerint in superbiam, et non virilem duritiam, sed dissolutionem sectatae fuerint feminarum, corripiantur a sermone prophetico, et omnia perdant ornamenta virtutum, quae sub lunulis torquibusque et monilibus atque armillis, mitris et discriminalibus caeterisque huiusmodi, describuntur.
61 Abutendum est hoc testimonio et adversum Ecclesiae feminas, quae ambulant collo extento, et nutibus loquuntur oculorum, et plaudunt tam manibus quam pedibus, et ut composito incedant gradu, non naturam sequuntur ducem, sed histriones redimunt praeceptores.
62 (Vers. 16.) Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et crinem earum nudabit, [Haec verba et pro ornatu erit ignominia temere ab imperito aliquo textui infarta arbitratus est Victorius, eaque expunxit, quod neque in Hebraeo, neque apud LXX aut vulg. edit. sint, neque tandem in Commentario Hier. agnoscat. Nihilosecius habent mss. omnes, in Graeco autem pro iis est; καὶ Κύριος ἀνακαλύψῃ τὸ σχῆμα αὐτῶν; in aliis exemplaribus pro σχῆμα est αἰσχάνωμα.] et pro ornatu erit ignominia. Hoc et nobis accidet quorum peccata celantur, cum impletum fuerit illud quod scriptum est: Nihil occultum quod non revelabitur [Luc. VIII, 17]. Quamdiu enim protegimur crine, et veste ignorantiae, et homines nos putant sepulcra dealbata [Matth. XXIII], qui intus sumus pleni ossibus mortuorum, videmur aliquid habere munditiae.
63 Cum autem patuerit quod occultum est, auferetur universa caesaries, et foeda calvicies omnibus apparebit.
64 (Vers. 17.) In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum. In qua die? Iudaei putant, captivitatis Babyloniae. Nos verius esse convincimus, quando a Romanis capti sunt, et omnia vestium atque gemmarum, aurique ac monilium ornamenta, et diversas supellectiles perdiderunt. Sive per metaphoram mulierum, omnis ornatus urbium destructus esse narratur.
65 Ornamenta urbium in plateis et porticibus, foro atque gymnasiis et moenibus publicis intellige. Quae si referamus ad animarum statum, calceatos pedes eius, qui carnes agni comesturus est, et celebraturus Pascha, legisse nos recordemur, et per solitudinem transeuntium, nec vestimenta, nec calceamenta consumpta. Quae sunt ista calceamenta? Illa de quibus Apostolus scribit ad Ephesios: Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis [Eph. VI, 15]. Quae calceamenta animae perditurae sunt, quando extento collo ambulaverint, et pedibus traxerint vestimenta, et pro munditia matronali, terrae verrent spurcitiam.
66 (Vers. 18-21.) Et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos et gemmas in fronte pendentes. Describit monilia feminarum, et per haec insignia civitatum: vel iuxta anagogen variarum ornamenta virtutum. Habent mulieres in lunae similitudinem bullulas dependentes, quas nos ad Ecclesiae ornamenta transferimus, quae illuminatur sole iustitiae.
67 Torques quoque, quae ad pectus usque pendentes, intelligentiam, ac principale (ἡγεμονικόν) mentis in corde demonstrant. Et monilia, quae uno sermone omnia ornamenta significant: et armillarum bona opera; quales Rebecca accepit in sponsalibus [Gen. XXIV]: et mitras, capitis ornamenta, discriminalia, ut iudicium habeat singulorum: et periscelidas, quibus noster gressus ornatur, ut audiamus: Pes tuus non offendet [Ps. XC]; et: Eruet pedes meos a lapsu [Ps. LV]; et murenulas, quae auri atque argenti texuntur virgulis, sensu videlicet, et sermonibus Scripturarum: et olfactoriola, ut Christi bonus odor simus [II Cor. II, 15]; et inaures, ne audiamus iudicium sanguinis, sed Domini verba dicentis: Qui habet aures audiendi audiat [Luc. VIII, 18]: et annulos, quibus signamur ad Domini militiam, quem Deus signavit Pater.
68 Unde dicitur ad principem Tyri: Tu es signaculum similitudinis [Ezech. XXVIII, 12]. Filius quoque prodigus cum stola recepit annulum [Luc. XV], et calceamenta, et gemmas in fronte pendentes, quibus nostra ora decorantur. De cuius capitis ornamento, et in psalmo legimus: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron [Ps. CXXXII, 1]. Quae omnia licet LXX Interpretes, Aquila, et Symmachus, ac Theodolio diversis modis interpretentur, nos ut potuimus vel de Hebraeo, vel de ipsorum translatione texuimus: nec volumus diutius in singulis immorari, ne frivola sit expositio, et prudenti lectori fastidium faciat.
69 (Vers. 22.) Et mutatoria, et pallia, et linteamina. Pro [Martian., Pro linteamine.] linteamina, LXX perspicua laconica, interpretati sunt: volentes tenuissimas significare vestes, quibus Lacedaemoniorum, qui fuerunt ad bella promptissimi, et austerioris vitae, corpora tegebantur: quamquam Laconica, nec Hebraicum habeat, nec ullus alius interpretum.
70 Mutatoria autem et pallia, quae significantius Symmachus transtulit [Idem, haud recte, ἀναβολαῖα.] ἀναβολαια, ornamenta sunt vestium muliebrium, quibus humeri et pectora proteguntur. Mutatoria iuxta anagogen illa sunt, de quibus dicitur: Ibunt de virtute in virtutem [Ps. LXXXIII, 8]: et linteamina, ut loti in Domino deliciis perfruamur, secundum illud, quo in Psalmis scriptum est: Torrente voluptatis tuae potabis eos [Ps. XXXV, 9]. Haec autem omnia perdiderunt filiae Sion, quia ambulaverunt extento collo, et oculorum nutibus superbiam gestierunt: putantes suae esse potentiae quod habebant, et non Domini gratiae.
71 (Vers. 23.) Et acus, et specula, et sindones, et vittas, et theristra. Habent acus mulieres, quibus ornatorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et in sparsos dissipentur capillos. Habent et specula, quibus considerant vultum suum, et si quid deesse viderint, addunt ornatui. Habent sindones, quae vocantur amictoria: et vittas, quibus crines ligantur, quas appellant ταινίας. Habent et theristra, quae nos pallia possumus appellare: quo obvoluta est et Rebecca. Et hodie quoque Arabiae et Mesopotamiae operiuntur feminae: quae Hebraice dicuntur [Aridim. Ita legunt codices mss. conformiter Hebraeo hardidim, de quo editi libri elementum he quod per a legit Hieronymus, nulla fide abstulerunt. MARTIAN.] ARDIDIM, Graece θέριστρα: ab eo quod in θέρει, hoc est, in aestate et caumate corpora protegant feminarum. Filiae ergo Sion propter superbiam suam perdiderunt acus, quibus omnium praeceptorum regula stringebatur.
72 Perdiderunt specula, quae obtulerunt in Exodo manentes in foribus tabernaculi mulieres ad luterem Domini fabricandum [Exod. XXXVIII]: de quibus et apostolus Paulus loquebatur: Videmus autem nunc per speculum in aenigmate [I Cor. XIII, 12]. Amiserunt sindones et vittas, quibus operiebant humeros, et fluentem huc atque illuc animum constringebant: et theristra, quo tutissimo in aestibus tegebantur umbraculo.
73 Haec dicimus ne omnino tropologiam huius loci fugere videamur. Caeterum laboris est maximi in singulis immorari, et latam explanationem quaerere.
74 (Vers. 24.) Et erit pro suavi odore, foetor: et pro zona, funiculus. Foetere peccata poenitens loquitur: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae [Ps. XXXVII, 6]. Zona accingi lumbos, Apostolus praecepit, dicens: State accincti lumbos vestros in veritate [Ephes. VI, 14]. Et de peccatore legimus: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur [Prov. V, 22]. Igitur pro bono odore virtutum, filiae Sion habebunt putredinem peccatorum: et pro cingulo veritatis, mendacii funiculis ligabuntur, quos habuerunt super capita qui cum pannis et sordibus vitam [Vatic. contrario sensu, vitam regi Syriae.---Regi Syriae precabantur. Addunt hoc loco Erasmus et Marianus: Et pro crispante crine calvitium, et subiungunt hanc expositionem: Pro continuis, longis et ascendentibus orationibus, quae per crines significantur, habuerunt calvitium, mentem undique obstrusam et ad tacendum ab orationibus firmatam. Huius porro Glossematis nullum exstat vestigium in exemplaribus mss. nec satis redolet stylum Hieronymianum. MARTIAN.] a rege Syriae precabantur.
75 Et pro fascia pectorali cilicium. Pro fascia pectorali, quam interpretatus est Symmachus, LXX tunicam μεσοπορφύραν, id est, clavatam [Vitiose hactenus editi, quin etiam mss. clavatam purpuram pro purpura, quod ex ingenio restituimus, cogente recto sensu; nam clavare vestem purpura, et vestem clavis purpureis intertextam, Graece μεσοπορφύραν, dicebant veteres; minime vero clavare purpuram.] purpura transtulerunt: quod Aquila cingulum exultationis expressit. Theodotio ipsum verbum Hebraicum PHTHIGIL posuit, quod genus ornamenti muliebris est.
76 Fascia pectus tegit, et eum possidet locum in feminis, quem Rationale in Pontificibus. De hac fascia pectorali, et Ieremias mystico sermone dicebat: Si oblivisci potest sponsa ornatus sui, aut virgo fasciae pectoralis suae, et ego obliviscar tui, dicit Dominus [Ier. II, 32]. Virgo, qualem exhibere nos cupit Apostolus Christo [II Cor. II], quamdiu non corrumpitur in Aegypto, nec franguntur mamillae eius, quae pectorali fascia colligatae sunt, iungitur sponso: et cum quotidie virtutum filios generet, nequaquam virgo esse desistit.
77 Quod si aliquando divaricaverit pedes omni transuenti, et secuta fuerit amatores suos: et iuxta Osee vaticinium, sepserit Dominus vias eius, et intercluserit semitas, revertetur ad virum suum priorem, et audiet: [Duo mss. Vatic. et Palat. exuere vestimentis, etc.] Exue te vestimentis luctus, et induere vestibus gloriae tuae (Ose II).
78 (Vers. 25.) Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent: et fortes tui in praelio. Pro pulcherrimis viris, LXX interpretati sunt, et filius tuus pulcherrimus, quem diligis, gladio cadet. Quod si de animae statu intelligimus, quae post virtutes peccaverit, pulcherrimum filium eius, bona accipiamus opera, quae hostili gladio conciderunt: et fortes quoque periisse in praelio, quia iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die aberraverit [Ezech. XXXIII, 12]. Sin autem sequamur historiam, ex his sermonibus docebimur, non de mulieribus prophetae esse sermonem, quarum viri in praelio corruerunt; sed de urbibus Iudaeae, quas filias Sion appellavit, et quarum bellatores ceciderunt in certamine.
79 Denique de eadem Sion sequens versiculus loquitur.
80 (Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae eius, et [Voces et ipsa urbs in Hebr. aut Hieron. version. non sunt.] ipsa urbs desolata sedebit in terra. Quod usque hodie oculis cernimus. Facilis secundum tropologiam interpretatio est, quod quicumque locum dederit diabolo, et non omni custodia servaverit cor suum, lugeant portae eius: et absente sponso, semper in luctu sit, ac de excelsis corruens, in terrae pulvere sedeat.
Hieronymus HOME



    >>> IV
monumenta.ch > Hieronymus > 3