monumenta.ch > Hieronymus > 1
>>> Hieronymus, in Isaiam, , II

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, 1, CAPUT I

1 (Vers. 1.) Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem, in diebus Oziae, Ioatham, Achaz et Ezechiae, regum Iuda. Pro Iuda, in quo significantur duae tribus, LXX et Theodotio posuere, Iudaeam, quae totam terram duodecim tribuum ostendit. Et pro eo quod nos ex Hebraeo vertimus, super Iudam et Ierusalem: illi interpretati sunt, contra Iudaeam et Ierusalem. Symmachus more suo manifestius, [Penes Eusebium Demonstrat. Evang. pag. 66, Symmachus habet, ὑπὲρ τῆς Ἰουδαίας, καὶ ὑπὲρ τῆς Ἱερουσαλήμ, Super Iudaeam et Ierusalem. Rectius Hieronymus legit, περὶ Ἰούδα καὶ Ἱερουσαλήμ, De Iuda et Ierusalem.] de Iuda et Ierusalem; ut nec prospera, nec adversa velit titulo demonstrari: sed ea quae de Iuda et Ierusalem in utramque partem Propheticus sermo praedixerit.
2 Ergo Isaias principaliter de duabus loquitur tribubus, Iuda et Beniamin: exceptis decem, quae in Samaria erant, et vocabantur Ephraim et Israel; et quas sub Ozia rege Iuda, et Ierusalem, Phul rex Assyriorum vastare iam coeperat. Denique quinquagesimo et secundo imperii eius anno, regnante apud Samariam Phacee filio Romeliae, venit Teglathphalasar rex Assyriorum, et cepit Aion et Abel, domum Maacha: et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam, omnem terram Nephthali, et transtulit eos in Assyrios [IV Reg. XV, 18 19]. Ex quo ostenditur, vicina eversione Samariae in commonitionem duarum tribuum haec universa narrari.
3 Ozias autem ipse est, qui et Azarias, duplici nomine. Et uno quidem atque eodem tempore Isaiam, Osee, Ioel, et Amos prophetasse, ex regibus qui ponuntur in titulo, cognoscimus: sed principium verbi Domini fuit in Osee filio Beeri. Amos autem pater Isaiae, non ut plerique autumant, tertius duodecim Prophetarum est, sed alius; diversisque apud Hebraeos scribuntur litteris.
4 Iste primam et extremam litteras habet ALEPH et SADE; ille AIN et SAMECH: et iste secundum quosdam interpretatur fortitudo, sive robustus; ille populus durus vel gravis: de quo in Amos plenius diximus. Non solum autem hic propheta, sed et alii cum habeant in titulo: Visio quam vidit Isaias, sive Abdias, non inferunt quid viderint.
5 Verbi gratia: Vidi Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum et Seraphim duo in circuitu eius; sed quae dicta sunt, narrant, id est: Audi, coelum, et auribus percipe, terra [Isai. VI, 1, 2]. Et: Haec dicit Dominus Deus ad Idumaeam. Auditum audivi a Domino, et legatum ad gentes misit [Abd. I, 1]. Prophetae enim [Prius vocabantur. Legimus I Regum IX, 9: Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite et eamus ad videntem. Qui enim Propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns. Sic saepius in libris Regum et Paralipomenon Prophetae appellantur Videntes. Isaias quoque haec habet infra cap. XXX, 10: Dic Videntibus, id est, Prophetis. Cap. iterum XXXII, 3, et cap. XXXIII, 7, eodem nomine Videntes dicuntur Prophetae. MARTIAN.] prius vocabantur videntes, qui dicere poterant: Oculi nostri semper ad Dominum [Psal. XIV, 15]. Et: Ad te levavi oculos meos qui habitas in coelo [Psal. CXXII, 1]. Unde et Apostolis a Salvatore praecipitur: Levate oculos vestros, et videte regiones: quia iam albae sunt ad messem [Ioan. IV, 35]. Istos cordis oculos, et sponsa habebat in Cantico Canticorum, cui sponsus dicit: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, uno ex oculis tuis [Cant. IV, 9]. Et in Evangelio legimus: Lucerna corporis tui est oculus tuus [Matth. VI, 22]. In veteri quoque dicitur instrumento, quod populus viderit vocem Dei [Exod. XX, 18]. Ex quo Montani deliramenta conticeant, qui in ecstasi, et cordis a mentia Prophetas putat ventura dixisse: neque enim videre poterant quod ignorabant.
6 Scio quosdam Iudaeam et Ierusalem de coelestibus interpretari, et Isaiam sub persona Domini Salvatoris: [Quod captivitatem, etc. Millenarios hoc loco castigat Hieronymus, qui libro Script. Eccles. in Papia respuit eamdem traditionem dicens: Hic dicitur mille annorum Iudaicam edidisse δευτέρωσιν, quem secuti sunt Irenaeus, et Apollinarius et caeteri, qui post resurrectionem aiunt in carne cum Sanctis Dominum regnaturum. Tertullianus quoque in libro de spe fidelium, et Victorinus Petabionensis, et Lactantius hac opinione ducuntur. His addendi sunt Iustinus Martyr, Clemens Alexandrinus, Athenagoras et nonnulli alii Scriptores antiqui. MARTIAN.] quod captivitatem illius provinciae in nostra terra praenuntiet, et postea reditum [Antea erat consensumque.] conscensumque ad montem sanctum in diebus novissimis. Quae nos contraria Christianorum fidei iudicantes, universa despicimus, et sequentes historiae veritatem, sic interpretamur spiritualiter, ut quidquid illi de coelesti Ierusalem somniant, referamus ad Christi Ecclesiam, et ad eos qui vel propter peccata egrediuntur ex ea, vel ob poenitentiam revertuntur ad sedem pristinam, de qua et illud in hoc eodem Propheta dici arbitramur: Illuminare, illuminare, Ierusalem: venit enim lux tua, et gloria Domini super te orta est: et, In te apparebit Dominus, et gloria illius super te ostendetur: et gradientur reges in lumine tuo, et gentes in splendore tuo: quando venient omnes filii eius de longe, et filiae illius in humeris portabuntur, et operient eam cameli Madian, et Epha, afferentes aurum et thus: et greges Cedar congregabuntur in Ierusalem, et arietes Nabaioth properabunt, et erunt placabiles hostiae super altare Domini [Isai. LXIX, 1 seqq.]
7 Quodque in titulo ponitur prophetasse eum sub Ozia, et Ioatham, et Achaz, et Ezechia, regibus Iuda, non ut in aliis Prophetis confuse intelligendum est, ut nesciamus quid sub quo specialiter rege dictum sit: sed usque ad finem voluminis scriptum refertur, quid seorsum sub Ozia, et quid sub Ioatham, et quid sub Achaz, et quid sub Ezechia ei a Domino revelatum sit.
8 Sciamus quoque Ezechiam in Ierusalem [In Ierusalem duodecimo, etc. Ex libro posteriore Chronicorum Eusebii haec habet Hieronymus, qui semper in historica narratione ac temporum annotationibus fidem facit suis dictis ex huiusmodi Syntagmatibus Eusebianis. Quare in Epistola ad Damasum de visione Seraphim, tempus regni Oziae ac nativitatis Romuli probat his verbis: Post cuius mortem, inquit, Isaias Propheta hanc visionem, quam explanare nunc nitimur, vidit, id est, eo anno quo Romulus, Romani imperii conditor, natus est: sicut manifestum esse poterit iis, qui voluerint legere Temporum librum, quem nos in Latinam linguam ex Graeco sermone transtulimus. Monendus est autem lector Iosephum Scaligerum valde hallucinatum fuisse cum vocavit Visionem Seraphim, primam Esaiae visionem, quae sexta esse debet iuxta divisionem capitulorum, ordinemque Visionum in manuscriptis libris, et apud Hieronymum saepe notatum: nam in codice Cluniacensi post primi Capituli contextum sacrum et Hieronymi Commentarios, legimus hoc modo: Visio Isaiae secunda. Errorem porro Scaligeri invenies in Animadversionibus ad Chronologica Eusebii, pag. 66, col. 2, in fine. Consule infra Commentarios in caput primum Isaiae. MARTIAN.---Paria his sunt, quae tradit epist. 18, ad Damasum, num. 1, quae et Martian. in hunc locum laudat: Regnavit Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulius, apud Athenienses Agamestor undecimus imperabat. Post cuius mortem Isaias propheta hanc visionem, quam explanare nunc nitimur, vidit, id est, eo anno quo Romulus, Romani imperii conditor, natus est: sicut manifestum esse poterit iis, qui voluerint legere Temporum librum, quem nos in Latinam linguam ex Graeco sermone transtulimus. Porro an. mundi 3256 Romam fuisse conditam, vulgo recepta sententia est.] duodecimo anno Romuli, qui sui nominis in Italia condidit civitatem, regnare coepisse: ut liquido appareat, quanto antiquiores sint nostrae historiae, quam gentium caeterarum. Interpretatur autem Isaias, [Salvatus Domini. In antiquis editionibus Erasm. et Marian. et in multis mss. legimus, Salvator Domini; sed alii codices constanter retinent salvatus Domini; et consequenter hanc lectionem comprobat Hieronymianus Commentarius. MARTIAN.---In Nominum libris plerumque salus Domini exponitur: olim erat salvator.] salvatus Domini: Iuda, confessio: Ierusalem, visio pacis: Ozias, fortitudo Domini: Ioatham: Domini perfectio: Achaz, tenens sive robustus: Ezechias, imperium Domini. Qui igitur Domino praesidente salvatur, et est filius Amos, id est, fortis atque robusti, cernit spiritualiter visionem confessionis, dum antiqua peccata deplangit: et pacis, dum post poenitentiam transit ad lucem, et aeterna pace requiescit: cunctaque illius tempora transeunt sub fortitudine Domini, et perfectione eius ac robore.
9 Cumque omnia fecerit, dicet illud Evangelicum: Servi inutiles sumus: quod enim debuimus facere, fecimus [Luc. XVII, 10].
10 (Vers. 2.) Audi, coelum, et auribus percipe, terra: quia Dominus locutus est. Supra, quis propheta, cuius filius, quid contra Iudam et Ierusalem, sive super Iudam et Ierusalem, et quo tempore viderit, titulo demonstratum est: nunc coelum et terram ad audiendum provocat. In coelo supernas significans angelicasque virtutes: in terra mortalium genus, μετωνυμικῶς ab his quae continent, ea quae continentur. Sive quia per Mosen testes vocaverat Dominus coelum et terram, dans populo Israel legem suam, et dixerat: Attende, coelum, et loquar: audiat terra verba oris mei [Deut. XXXI, 1]: post praevaricationem populi, eosdem rursum in testimonium vocat, ut cuncta elementa cognoscant, iuste Deum in ultionem mandatorum suorum ad iracundiam concitatum.
11 Pro coelum, Hebraicum SAMAIM coelos sonat, plurali numero: maxime cum audite dixerit, id est, SEMU, quod plurali effertur numero, non singulari. Sed quidam volunt pluraliter quidem dici coelos, sed singulariter intelligi, [Iuxta illud, etc. Idem habet Epist. ad Marcellam de decem Nominibus Dei, in voce Eloin. MARTIAN.] iuxta illud quod singulas civitates, Thebas et Athenas vocamus.
12 Estque Hebraici characteris idioma, ut [Ut omnia, etc. Excepta sunt nonnulla in IM, quae sunt feminina, ut naschim, mulieres; et in OTH, quae sunt masculina, v. g. avoth, patres; schemoth, nomina, etc. MARTIAN.---Quaedam excipiuntur ex utraque parte, quae Grammatici vulgo notant.] omnia quae in syllabam finiuntur IM masculina sint, et pluralia, ut Cherubim et Seraphim. Et quae in OTH, feminina et pluralia: ut Sabaoth. Et hoc notandum quod coelis dicatur, audite, terrae, auribus percipe; ea enim quae excelsa sunt, maiorem habent intelligentiam: quae humiliora, terrenis sensibus involvuntur.
13 Unde et Salvator in Evangelio: Qui habet, inquit, aures audiendi, audiat [Matth. XI, 15]. Si quis igitur coelum est, et habet municipatum in coelestibus, audiat mystice quae dicuntur. Si quis terrenus, simplicem sequatur historiam. Illud quoque animadvertendum, quod non dixerit: Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quid vobis [Duo mss. locuturus hic pro locutus.] locutus sit Dominus; sed quid locutus sit mihi, ut quod ego audivi in spiritu, vobis referam, qui ipsum loquentem audire non meremini.
14 Quidam (Origenistae) coelum et terram [Quasi animantia, etc. Origenistas notat: consule Ep. ad Avitum, de libris peri archon. MARTIAN.] quasi animantia ad audiendum provocari putant, iuxta illud, quod de terra in alio loco dicitur: Qui respicit terram, et facit eam tremere [Psal. CIII, 32]: cum hoc potestatis Dei sit, non terrenae intelligentiae.
15 Filios genui et exaltavi: ipsi autem spreverunt me. Pro quo Symmachus et Theodotio ita verterunt: Filios enutrivi, et exaltavi [Exod. IV, 22]. Ab hoc loco narrat Propheta, quid Dominus sit locutus, quod populum Israel, quos servos communi lege condiderat, in filios verterit, dixeritque: Filius primogenitus meus Israel. Denique et Dominus in Evangelio Apostolis repromittit, quod si fecerint voluntatem eius, iam non appellet eos servos, sed amicos [Ioan. XV, 15]. Quod si superbierit Israel, audiens se esse primogenitum: intelligat primogenitum idcirco se dici, quia secundi filii significentur ex gentibus.
16 Non enim appellatur unigenitus, qui excludat fratres caeteros; sed primogenitus, ut monstret et alios secuturos: et tamen iuxta mysteria Scripturarum, non primogeniti accipiunt haereditatem, sed secundi. Primogenitus fuit Cain, sed Abel munera placuerunt Deo. Primogenitus Ismael, sed Isaac accepit haereditatem. Primogenitus Esau, sed benedictionem patris Iacob supplantator eripuit.
17 Primogenitus Ruben, sed tamen benedictio seminis Christi transfertur ad Iudam. Itaque illi iuxta vocationis ordinem primi fuerunt, et appellabantur caput: nos secundi qui dicebamur cauda, versi sumus in caput, et Dei appellamur filii. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Nec accepimus spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba, Pater [Rom. VIII, 15]: quia perfecta dilectio foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18]. Melius est autem iuxta Hebraicum legere, Filios enutrivi, quam genui, ne videatur illi dicto [Al. dictum], quod in Ioannis Epistola legimus, esse contrarium: Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat [I Ioan. III, 9]. Ergo isti si nati sunt ex Deo, quomodo peccare potuerunt: cum omnis qui ex Deo natus est, peccare non possit?
18 (Vers. 3.) Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Israel non cognovit, populus meus non intellexit. Pro quo soli LXX transtulerunt: Israel autem me non cognovit, et populus me non intellexit. Ut iuxta caeteros et Hebraicum, possessorem suum Israel non cognoverit, et praesepe Domini sui populus non intellexerit.
19 Et est sensus perspicuus: Ego eos adoptavi in filios, et feci populum peculiarem, et partem meam ac funiculum haereditatis meae, appellavique primogenitos; illi autem nec hoc quidem fecerunt, quod bruta faciunt animalia, ut beneficiis vincerentur, et intelligerent pastorem ac nutricium suum. Nec comparavit eos canibus, quod sagacissimum genus animantium est, et pro parvo cibo dominorum tecta defendit: sed stolidioris sensus bovi et asino, quorum alterum carpenta trahens, durissimas terrae glebas vertit vomere, alterum portat onera, et hominum in gradiendo laborem temperat: unde et iumenta appellantur ab eo, quod iuvent homines.
20 Potest hic locus et de Deo Patre intelligi: sed magis refertur ad Filium, quod non cognoverit eum, neque susceperit populus Israel: cuius diem Abraham vidit, et laetatus est: et in cuius adventum omnium Prophetarum vota pendebant. Qui et in Evangelio ad Ierusalem loquitur: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas, et noluisti [Matth. XXIII, 37]! Quaerimus ubi pariter legerimus bovem et asinum? In Deuteronomio scriptum est: Non arabis in vitulo simul et asino [Deut. XXII, 10]. Et in hoc eodem Isaias: Beatus qui seminat super omnem aquam, ubi bos calcat et asinus [Isai. XXXII, 20]. Simul arat in bove et asino Ebion, dignus pro humilitate sensus, paupertate [Hebraicum Ebion. interpretatum est egenus, quasi desiderans; quia egeno est semper desiderium. Ebion igitur haereticus merito sic dictus est pauper; cum umbras Legis, vacua et egena elementa amplecteretur, Christi iam coruscante Evangelio; et Domini nostri divinitatem non susciperet, quem purum hominem cogitabat. Eusebius lib. 3 Ecclesiast. Hist. cap. 21: Ebionaei nomine, quod ipsorum mentis et intelligentiae tenuitatem sive paupertatem declarat. MARTIAN.---Id vero plerique eruditorum negant, ab Ebione quodam eius haereseos auctore Ebionitas appellatos. Et facile per allusionem ad voluntariam paupertatem (siquidem Hebraice inopem sonat) nomen adduxisse sibi videantur: Christiani ex Lethali inopia, et mentis sensusque egestate denominarunt. Origenes in Philocal. τῆς πτωχείας τῆς διανοίας ἐπώνυμους, paupertatis suae mentis cognomines vocat. Et Euseb. Eccl. Hist. l. III, c. 1: Τοῦ Ἐβίων ὀνόματος τὴν τῆς διανοίας πτωχείαν αὐτῶν ὑποφαίνοντος· ταυτῇ γὰρ ἐπίκλῃ ὁ πτωχὸς παρ᾽ Ἑβραίοις ὀνομάζεται: Ebionis nomine paupertatem mentis eorum denotante: sic enim pauper apud Hebraeos nominari solet.] nominis sui; qui sic recipit Evangelium, ut Iudaicarum superstitionum, quae in umbra et imagine praecesserunt, caeremonias non relinquat.
21 Beatus est autem qui seminat in eloquiis Scripturarum tam veteris quam novi Instrumenti: et calcat aquas occidentis litterae, ut metat fructum spiritus vivificantis. Bos iuxta anagogen refertur ad Israel; qui Legis portavit iugum, et mundum animal est. Asinus peccatorum onere praegravatus, gentium populus accipitur, cui Dominus loquebatur: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos [Matth. XII, 28]. Pharisaeis ergo et Scribis non credentibus, qui habebant Legis clavem atque notitiam, et vere appellabantur Israel, id est, [Id est, mens videns Deum. Vulgarem Graecorum hic sequitur interpretationem, quam infra in caput XLIV castigat his verbis: Vir autem videns Deum, non in elementis, sed in sono vocis est. Vide de eodem nomine Quaestiones Hebraicas in Genesim. MARTIAN.---Vide quae in lib. Nomin. et in Quaest. Hebraic. in Genes. de hac etymologia diximus, quam non in elementis, sed in sono vocis positam, notat ipse Hieron. infra in cap. 44, quod et Martian. observat.] mens videns Deum, credidit pars populi Iudaeorum, ut una die tria millia simul crederent, et alia die quinque millia. Sapientibus quoque saeculi non recipientibus crucem Christi, indocta nationum turba suscepit. Unde et Apostolus loquebatur: Videte vocationem vestram, fratres: quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes; et quae infirma sunt mundi, elegit Deus, ut confundat fortia [I Cor. I, 26, 27]. Sed haec coacta, superior vera interpretatio est.
22 (Vers. 4.) Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum: blasphemaverunt sanctum Israel: abalienati sunt retrorsum. Hoc quod in ultimo posui: abalienati sunt retrorsum, LXX Interpretes non habent et pro blasphemaverunt, scribitur in eis, ad iracundiam concitaverunt: et pro semine nequam, semen pessimum. Quod caeteri sequentes, [Hebraicum Mereim, etc. In quamplurimis codicibus mss. scriptum est merechim, iuxta morem antiquorum librariorum, qui scribebant mehe pro me, et michi pro mi vel mii. MARTIAN.] Hebraicum MEREIM interpretati sunt, pessimorum: ut non tam seminis vitium sit (ne boni et mali diversa putetur esse natura) quam eorum malitiae, qui voluntate propria Dominum dereliquerunt.
23 In principio voluminis titulus est, personam, causam, tempusque commemorans: in secundo intentos auditores facit: in tertio narrat quid locutus sit Dominus: in quarto quasi in excessibus gentem increpat peccatricem, et populum plenum vel gravem iniquitate. Non quo alia sit gens et alius populus, ut quidam putant, sed ipse Israel, et gens appellatur et populus, et filii scelerati, sive iniqui: ut qui primum per beneficium filii appellati sunt Domini: postea vitio suo vocarentur filii iniquitatis; sive ut reliqui consona voce dixerunt, filii corrumpentes, id est [suppl. gr|υἱοὶ],|gr διαφθείροντες, qui naturae bonum suo vitio perdiderunt.
24 Quodque iungitur: Blasphemaverunt sanctum Israel, proprie de Iudaeis dicitur conclamantibus: Non habemus regem, nisi Caesarem (Ioan XIX, 15); et: Nonne hic est fabri filius [Matth. XIII, 55]; et, Daemonium habet, et Samaritanus est [Ioan. VIII, 48]. Quia igitur dereliquerunt Christum, et blasphemaverunt Sanctum Israel; idcirco abalienati sunt retrorsum, ut qui appellabantur pars et filii Dei, postea dicerentur: Filii alieni mentiti sunt mihi [Ps. XVII, 46]. Praecepit Salvator, ne apprehenso aratro, respiciamus post tergum [Luc. IX, 62], ne imitemur uxorem Lot. Unde et Apostolus extendens se in priora, posteriorum obliviscitur [Philipp. III, 13]. Quod autem dixit iuxta LXX, populo pleno peccatis [Zach. V, 7], ostendit nullam speciem peccatorum in Israel populo non [Duo mss., populo defuisse.] fuisse. Sin autem legerimus, ut in Hebraico est, Populo gravi iniquitate, illius testimonii recordemur, quod iniquitas sedeat super talentum plumbi, et ex peccatoris persona dicatur in psalmo tricesimo septimo: Elevatae sunt iniquitates meae super caput meum: Quasi onus grave ingravatae sunt super me [Ps. XXXVII, 5]. Manifesta transcurrimus; ut in obscurioribus, et in his quae explanatione indigent, immoremur.
25 (Vers. 5.) In quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem? Quo testimonio discimus idcirco Dominum percutere delinquentes, ut percussos corrigat, et non tam poena sit, quam emendatio. Estque sensus: Non invenio quam plagis vestris possim adhibere medicinam: omnia membra vestra plena sunt vulnerum: nullam partem corporis quae non sit ante percussa, reperio.
26 Vel certe hoc modo: nullas invenio plagas, quibus vestram frangam duritiam. Quanto enim tormenta maiora sunt, tanto magis crescit impietas et iniquitas, sive, ut Theodotio transtulit, declinatio, ut recedatis et declinetis a Domino. Quale est illud Ieremiae: Sine causa percussi filios vestros: disciplinam non recepistis [Ierem. II, 30]. Unde iratus loquitur per Osee: Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae; et super nurus vestras, cum adulteraverint [Ose. IV, 14]. Et per Ezechielem: Zelus meus recedet a te: et non irascar tibi amplius [Ezech. XVI, 42]. De quibus et in Psalmis legimus: Non est firmamentum in plaga eorum; et in laboribus hominum non sunt, nec cum hominibus flagellabuntur [Psal. LXXII, 4, 5].
27 Omne caput languidum, et omne cor moerens. Animi laetitia interdum dolorem corporis mitigat: quod si ad aegrotationem corporis accedat aegritudo animi, duplicatur infirmitas. Inter ipsos quoque sensus, et omnia membra corporis, principalem locum obtinet caput, in quo visus et odoratus, auditus et gustus est.
28 Cum igitur caput doluerit, omnia membra debilia sunt. Et per metaphoram docet, quod a principibus usque ad extremam plebem, a doctoribus usque ad imperitum vulgus in nullo sit sanitas: sed omnes in impietatem pari ardore consentiant.
29 A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens. Servat coeptam translationem: a pedibus usque ad verticem, id est, ab [Id est, ab imo, etc. Manuscripti quamplures quos inspexi, legunt hoc modo: A summo usque ad summum; sed unus sensus utrobique est. MARTIAN.---Cod. Palatin. quemadmodum alii penes Martian. a summo usque ad summum.] imo usque ad summum, ab extremis usque ad primos, toto confossi sunt corpore. Vulnus, inquit, et livor et plaga tumens: aut enim verberibus livent corpora, aut plagis tument, aut hiant vulneribus.
30 Quaerimus, cui haec tempori coaptanda sint. Post Babylonicam captivitatem sub Zorobabel, et Ezra, ac Neemia Israel reversus est in Iudaeam, et antiquum recepit statum. Sub diversis quoque principibus ac regibus templum augustius fabricatum est, in tantum ut etiam externarum gentium, Lacedaemoniorum, et Atheniensium, ac Romanorum mererentur amicitias.
31 Ergo hoc quod dicit: Non est in eo sanitas, ad extremam refert captivitatem: quando post Titum et Vespasianum, et ultimam eversionem Ierusalem, sub Aelio Hadriano usque ad praesens tempus nullum remedium est: impleturque quod scriptum est: Omnes declinaverunt: simul inutiles facti sunt: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [Rom. III, 12]. Quodque infertur: non est in eo sanitas, vel in populo intellige, vel in corpore, vel in capite.
32 (Vers. 6.) Non est circumligata, nec curata medicamine: neque fota oleo. Pro quo LXX transtulerunt: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas. Usque hodie vulnus et livor, et plaga tumens populi Israel non est circumligata fasciolis, nec curata medicamine. Quod Aquila interpretatus est [Palat. Latinis litteris motosin. Martian. μότοσιν, pro μότωσιν, quae vox proprie curationem vulneris sonat.] μότωσιν, linteola videlicet, quae ad exsiccandam saniem, et purulentias extrahendas iniiciuntur vulneribus. Neque fota oleo: ut eorum duritia lacrymis poenitentiae molliretur.
33 Pro fasciolis, quibus Israelis nequaquam circumligata sunt vulnera, LXX malagma transtulerunt. Iacet ergo confossus et contrucidatus Israel, quia interfecit medicum, qui ad curandam venerat domum Israel. Unde et in Ieremia τροπικῶς sub persona Babylonis loquuntur Angeli: Curavimus Babylonem, et non est sanata [Ierem. LI, 9], urbem videlicet confusionis atque vitiorum.
34 Et in Evangelio [Luc. X] legimus, descendentem de Ierusalem in Iericho a latronibus vulneratum, curatumque a Samaritano: et post austeritatem vini, infusam vulneribus eius olei mollitudinem. Ab eo ergo loco, ubi supra dixerat: In quo percutiam vos; et: omne caput languidum, usque ad hoc quod infertur: Non est curata medicamine, neque fota oleo, translationis similitudo servatur, et irremediabilium descriptio vulnerum, aeternam captivitatem exprimit Iudaeorum.
35 (Vers. 7.) Terra vestra deserta: civitates vestrae igne succensae: regionem vestram in conspectu vestro alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. Haec sub Babyloniis ex parte completa sunt, incenso templo, subversa Ierusalem, quando regionem decem tribuum Samaritani possederunt, et in tantam redacta est terra repromissionis solitudinem, ut a leonibus vastaretur.
36 Plenius autem atque perfectius quid futurum sit sub Romana captivitate describitur: quando universam Iudaeam Romanus vastavit exercitus, civitatesque succensae sunt, et regionem eorum in praesentiarum alieni devorant, et usque ad finem mundi perseverabit vastitas Iudaeorum. Possumus autem haec tropologice de peccatoribus accipere, qui de sanctitate pristina corruerunt, postquam contrariis fuerint traditi potestatibus: quod omnia eorum bona veniant ad desertum: et prioris iustitiae Deus non recordetur: et igne diaboli omnia succendantur; et sint pabulum bestiarum, de quibus et in alio loco scriptum est: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi [Psal. LXXIII, 19].
37 (Vers. 8.) Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea: et sicut tugurium in cucumerario. Quod vinea appellatus sit omnis Israel, idem in consequentibus Propheta testatur, dicens: Vinea enim Domini sabaoth, domus est Israel: et homo Iuda, novella plantatio atque dilecta (Infra cap. V, 7): et in Psalmo: Vineam de Aegypto transtulisti: eiecisti gentes et plantasti eam [Psal. LXXIX, 9]. Haec vinea quamdiu uberrimos attulit fructus, habuit custodem Deum, de quo scribitur: Non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel [Psal. CXX, 4]. Postquam vero vindemiaverunt eam omnes transeuntes viam; et vastavit eam aper de silva: reliquit templum suum Dominus, iratusque consurgens ait: [Surgite. In Evangelio secundum Ioannem, cap. 14, 31, legimus, Surgite, eamus hinc. Quomodo autem iratus consurrexerit, facile colligitur ex contextu eiusdem capitis, quia in eo disputavit de mundo, deque principe mundi huius, qui non potest spiritum Christi accipere. MARTIAN.---Sic ferme disserit in epist. 68, ad Paulinum: Salvator ad Discipulos suos loquens, cum esset in templo, Surgite, inquit, abeamus hinc; et ad Iudaeos: Relinquetur vobis domus vestro deserta. Quae duo diversis temporibus dicta sunt, atque alterum in coenaculo ad discipulos, alterum ad Iudaeos in templo: sed ex Matthaei Evangelio secundum Hebraeos hic videntur recitati. In Palat. autem vobis desideratur. Vide quae in eam epist. num. 3 observamus.] Surgite, abeamus hinc; et: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII, 38]. Et per Ieremiam: Reliqui domum meam: dimisi haereditatem meam.
38 Facta est haereditas mea mihi, sicut leo in silva: dedit super me vocem suam, propterea odivi eam [Ierem. XII, 7]. Similitudo autem vastationis Templi et Ierusalem sumpta est ab agricolis, qui quamdiu vinea uvarum plena est, ponunt custodes in umbraculis. [Isthaec de casulis et vineae custode ex Eusebii Commentariis, e quibus alia multa interius, brevioribus tantum verbis excepta sunt.] In Cucumerario quoque, quod LXX pomorum custodiam vocant, parvulae fiunt casulae propter ardorem solis ac radios declinandos: et inde vel homines, vel bestiolas quae insidiari solent natis frugibus, abigunt.
39 Cum autem ablata fuerint istiusmodi genimina, remanent arentia fruticum umbracula, casulaeque, recedente custode, quia non habet ultra quod servet. Ergo et omnipotens Deus dereliquit Templum, et urbem fecit esse desertam: quod non necesse est sermonibus approbare, nobis praesertim, qui videmus desertam Sion, et eversam Ierusalem, Templumque usque ad solum dirutum. Quod autem filiam Sion vocat, clementissimi parentis monstrat affectum.
40 Nec mirum si Sion appelletur filia, cum etiam Babylon saepissime filia nuncupetur. Omnes enim natura filii Dei sumus, sed nostro vitio alieni efficimur. Iuxta anagogen, vinea Dei et pomorum paradisus, anima nostra appellari potest: cui si mens, id est, νοῦς, praefuerit, habet custodem mentis Deum: sin autem vitia nos quasi quaedam bestiae fuerint depraedata, relinquimur a custode Deo, et omnia nostra redigentur ad solitudinem.
41 Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Hunc locum Paulus apostolus ad Romanos plenius disserit, scribens: Dico ergo, numquid repulit Deus populum suum? Absit: nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Beniamin. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit [Rom. XI, 1, 2]. Et post paululum: Sic ergo et in isto tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt [Ibid., V]. Ex quo ostenditur, superiora quae contra Ierusalem et Iudam sermo propheticus comminatus est, non ad Babylonicae captivitatis referenda tempus, sed ad ultimam Romanorum, quando in Apostolis salvae factae sunt reliquiae populi Iudaeorum; et una die crediderunt tria millia, et altera quinque millia, et in toto orbe Evangelium seminatum est. Pro Domino exercituum, quod nos, secuti Aquilam, in Latinum vertimus, in Hebraeo legitur, Dominus sabaoth, quod LXX interpretes pro locorum qualitate dupliciter transferunt, aut Dominum virtutum, aut Dominum omnipotentem. Et quarendum, utrum de Patre dicatur, an de Filio.
42 Nec dubium quin illud quod in vicesimo tertio [Al. quarto] psalmo legitur: Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus sabaoth [Psal. XXIII, 7, 8], id est, Dominus virtutum, ipse est rex gloriae, ad Christum referatur. qui post passionis triumphum ad coelos victor ascendit. Et in alio loco de Domino dicitur, quod rex gloriae sit: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Ergo non solum iuxta Apocalypsim Ioannis, et apostolum Paulum; sed in veteri quoque Testamento, Dominus sabaoth, hoc est, Omnipotens, Christus appellatur.
43 Si enim omnia Patris Filii sunt; et ut ipse loquitur in Evangelio: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra [Matth. XXVIII, 18]; et: Omnia mea tua sunt, et [Vatican. ms., et glorificabor in eis.] glorificor in eis; cur non etiam Omnipotentis nomen referatur ad Christum: ut sicut Deus Dei, et Dominus Domini, sic Omnipotens Omnipotentis Filius sit?
44 (Vers. 10.) Audite verbum Domini, principes Sodomorum: percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae. Salvis factis reliquiis per Apostolos populi Israel, Scribas et Pharisaeos, et populum succlamantem: Crucifige, crucifige talem [Ioan. XIX, 6], propheticus sermo convertitur; et vocat eos principes Sodomorum, et populum Gomorrhae, iuxta illud quod in consequentibus legimus: Iniquitatem suam sicut Sodoma annuntiaverunt et ostenderunt.
45 Vae animae eorum: quia cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus iustum, quoniam inutilis est nobis (Infra III). Ergo propterea principes vocantur Sodomorum, et populus Gomorrhae, quia cogitaverunt consilium pessimum, et alligaverunt iustum, atque dixerunt, Non habemus regem nisi Caesarem [Ioan. XIX, 15]. Et rursum: Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; istum autem quis sit, nescimus [Ioan. IX, 29]. Simulque gloriantes in Evangelio: Semen Abrahae sumus: et nemini unquam servivimus [Ioan. VIII, 53]: audiunt a Domino Salvatore: Si essetis filii Abraham, utique opera Abraham faceretis; et rursum: Vos ex diabolo patre nati estis: et opera patris vestri vultis facere [Ibid., XXXIX, 44]. Tale quid et Ezechiel ad Ierusalem loquitur: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Gethaea [Ezech. XVI, 45]. Aiunt Hebraei ob duas causas interfectum Isaiam, quod principes Sodomorum et populum Gomorrhae eos appellaverit, et quod Domino dicente ad Moysen: Non poteris videre faciem meam [Exod. XXXIII, 20], iste ausus sit dicere: Vidi Dominum [Idem, Vidi Dominum Sabaoth, sedentem, etc.] sedentem super thronum excelsum et elevatum (Infra VI, 1); non considerantes quod faciem et pedes Dei, sive suos, quia in Hebraeo [Quia in Hebraeo, etc. In Hebraeo legimus phanau, et reglau, quod potest interpretari et eius, et suam; id est, possumus intelligere quod Seraphim alis suis velaverint faciem et pedes Dei, vel faciem ac pedes suos. In affixo igitur, sive pronomine Hebraeo est ambiguitas, de qua hic et infra cap. sexto loquitur Hieronymus. Vide epist. ad Damasum, de eadem Visione Isaiae. MARTIAN.---Utrumque enim eius et suam interpretari potest affixum in vocibus et . Mox Palatin. Et mediam tantum eius partem Isaias vidisse, etc.] ambigue legitur, Seraphim texerint: et media tantum eius Isaias vidisse se scribat. Homo [S. Augustinus in Commonitorio ad Fortunatianum, seu epist. 148, hunc Hieronymi locum, quem integrum recitat ad finem usque sectionis, ita exponit ac commentatur: In his verbis hominis Dei multa consideranda sunt. Primum quia secundum apertissimam Domini sententiam etiam ipse sentit, tunc nos visuros faciem Dei, cum in Angelos profecerimus, id est, aequales Angelis facti fuerimus, quod erit utique in resurrectione mortuorum. Deinde apostolico testimonio satis aperuit, non exterioris, sed interioris hominis faciem intelligendam, cum videbimus facie ad faciem: de facie quippe cordis loquebatur apostolus, cum diceret, quod hinc commemoravit: Nos autem revelata facie, etc. Et quibusdam interpositis. Postremo ne quisquam ista minus intuens, minusque discernens, visibilem Deum, vel angelis, vel hominibus, cum aequales angelis facti fuerimus, sive nunc esse, sive futurum esse crederet, evidentissime quid sentiret, expressit dicens, Quod faciem Dei iuxta naturae suae proprietatem nulla videat creatura, et tunc mente cernatur, quando invisibilis creditur. Unde sufficienter significavit quando visus est ab hominibus per oculos corporis, tamquam ipse corporeus, non eum secundum naturae suae proprietatem fuisse visum, in qua tunc mente cernitur, quando invisibilis creditur. Confer, si libet, reliquum eius Epistolae contextum, in eumque doctorum virorum notas.] igitur Dei faciem videre non potest.
46 Angeli autem etiam minimorum in Ecclesia, semper vident faciem Dei [Matth. XVIII, 10]. Et, Nunc in speculo videmus et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem [I Cor. XIII, 12]: quando de hominibus [In Angelos, etc. Haec videntur sapere errorem Origenis quem ipse Hieronymus castigavit epist. ad Avitum: Cumque, inquit, in tantum profecerimus, ut nequaquam carnes et corpora, forsitan ne animae quidem fuerimus, sed mens et sensus ad perfectum veniens, nulloque perturbationum nubilo caligans, intuebimur rationales intelligibilesque substantias, facie ad faciem. Itaque hoc loco profectus hominum in Angelos intelligendus est de similitudine, quando in coelesti beatitudine erimus sicut Angeli Dei, videntes eum sicuti est.---MARTIAN.] in Angelos profecerimus, et potuerimus cum Apostolo dicere: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi [Al. tamquam] a Domini spiritu [II Cor. III, 18]. Licet faciem Dei iuxta naturae suae proprietatem nulla videat creatura: et tunc mente cernatur quando invisibilis creditur.
47 (Vers. 11.) Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum. Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Pro eo quod est, nolui, LXX transtulerunt nolo, praesens tempus pro praeterito. Porro iuxta Hebraicum, numquam se Deus hostias Iudaeorum voluisse demonstrat: quod et in quadragesimo nono psalmo legimus: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: quoniam meae sunt omnes ferae silvarum: iumenta in montibus et boves.
48 Cognovi omnia volatilia coeli: et pulchritudo agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo [Psal. XLIX, seqq.]? Cumque veteris Legis caeremonias respuisset, transit ad Evangelicam puritatem: et quid pro his cupiat, ostendit: Immola Deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua.
49 Et invoca me in die tribulationis: et ernam te, et honorificabis me. Omnis ergo capituli huius continentia, usque ad eum locum ubi ait: Iudicate pupillo, defendite viduam, et venite, et disputemus: [Addunt Vatic. et Palat. mss., dicit Dominus.] respuit sacrificia victimarum, et Evangelii obedientiam docet esse super sacrificium.
50 Quodque intulit: Plenus sum, hoc sensu est accipiendum, nulla re indigeo: Domini est terra et plenitudo eius [Psal. XXIII, 1]. Unde et nos omnes de plenitudine eius accepimus. Potest hoc et de his accipi, qui cum Dei praecepta [Non faciant. Ita legunt mss. codices; Editi autem, donis variis atque muneribus. MARTIAN.] non faciant, donariis [Note: Vatic. cum olim editis, donis variis atque muneribus.] atque muneribus Deum redimere posse se credunt: vel qui rapta per rapinam et avaritiam, altari offerunt et pauperibus.
51 (Vers. 12.) Quis enim quaesivit haec de manibus vestris? Audiant Ebionaei, qui post passionem Christi abolitam Legem putant esse servandam. Audiant Ebionitarum socii, qui Iudaeis tantum et de stirpe Israelitici generis haec custodienda decernunt. Hostiae ergo et immolatio victimarum non principaliter a Deo quaesita sunt; sed ne idolis [Sed ne idolis fierent. Hoc etiam loco legimus in Editis antehac libris; sed ne idolis offerrentur; cum mss. codices constanter legant, sed ne idolis fierent. Quod idem sonat ac sacrificarentur: nam facere, vel facere Deo, est sacrificium offerre, ut manifestum exstat apud Auctores purioris Latinitatis. MARTIAN.---Palat. secunda manu, offerre fierent, antea vero quemadmodum et veteres editi offerrentur.] fierent: et ut de carnalibus victimis quasi per typum et imaginem ad spirituales hostias transiremus.
52 Dicendo autem se hostias non quaesisse, ostendit quia Lex spiritualis est: et omnia quae Iudaei carnaliter faciunt, a nobis impleri spiritualiter.
53 (Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis. Observa quod post Babyloniam vastitatem, rursum a Zorobabel Templum aedificatum sit: et per multam annorum seriem in Templo sint oblata sacrificia (I Esdras, V). Ergo ultimam sub Vespasiano et Tito destructionem Templi indicat, quae usque ad consummationem mundi perseveratura est.
54 (Vers. 14.) Neomenias vestras, et sabbata, et festivitates alias non feram: iniqui sunt coetus vestri. Omnis conventus qui non offert hostias spiritales, nec audit illud, quod in quinquagesimo psalmo canitur: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non [Deus non spernit. Multa e contextu sacro leguntur apud Erasm. et Marian. Victor. quae non inveniuntur in exemplaribus manuscriptis, nec ab Hieronymo fuere recitata. Quare huiusmodi commata Scripturae sacrae a nobis ablata sunt, tamquam addititia in Hieronymianis Commentariis. Conferant, qui voluerint, veteres editiones cum hacce nova, et innumera invenient loca interpolata tam Latinis versiculis, quam Graecis interpretamentis, sive Graecarum Interpretationum verbis atque commatibus. MARTIAN.---Idem et Vatic., non despicis.] spernit, abominabilis est Deo.
55 Et idcirco iungit et Dicit: Kalendas vestras et solemnitates vestras. Ut non suas appellet festivitates: sed eorum qui male his abutuntur. Quodque LXX interpretati sunt, ieiunium et otium: possumus dicere illud ieiunium recipi a Deo, quod otium bonorum operum non habet. Odit anima mea. Ἀνθρωποπάθως, non quod animam Deus habeat; sed nostro loquitur affectu.
56 (Vers. 15.) Facti mihi estis in satietatem: nequaquam dimittam peccata vestra. Pro quo interpretatus est Aquila, laboravi sustinens. Symmachus ἐκοπώθην ἱλασκόμενος, quod est, defeci miserans; ut ostendat se nequaquam ultra misereri: quia aliud sit servos ad se missos occidere; aliud Filium.
57 Hunc sensum et in Osee propheta legimus: Perditio tua, Israel: tantum in me auxilium tuum (Osee, XIII, 9). Quod ita intelligitur: Pereas, Israel, quia non tuo merito, sed meo tantum salvaris auxilio.
58 Manus vestrae sanguine plenae sunt. Causam manifestat cur Deus avertat ab eis oculos suos, et multiplicatam orationem non exaudiat: quia effuderint sanguinem iusti; et pessimi coloni haeredem ad se missum interfecerint. Unde et Salvator ad eos loquitur: Et vos implete mensuram patrum vestrorum [Matth. XXIII, 31]. Illi enim interfecerunt missos ad se Prophetas: vos iugulate Patrisfamilias Filium.
59 Utendum hoc testimonio et contra eos, qui cum quotidianis operibus sanguine manus plenas habeant, in oratione dies noctesque coniungunt.
60 (Vers. 16.) Lavamini, mundi estote. Pro superioribus victimis, et holocaustis, et adipe pinguium, et sanguine taurorum et hircorum: et pro thymiamate et neomeniis, sabbato, die festo atque ieiuniis, kalendis et aliis solemnitatibus, Evangelii mihi placet religio: ut baptizemini in sanguine meo per lavacrum regenerationis, quod solum potest peccata dimittere.
61 Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum [Ioan. III, 5]. Ipse quoque Dominus ascendens ad Patrem: Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19].
62 Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Quod Ioannes Baptista dicebat: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo fructus dignos poenitentiae [Matth. III, 7] [Luc. III, 7]: ut qui Christi baptisma consecutus est, auferat malum de corde suo, et quiescat agere perverse, ac postea discat bonum facere, secundum illud quod alibi praecipitur: Declina a malo, et fac bonum [Ps. XXXVI, 27].
63 Discite benefacere. Virtus ergo discenda est, nec naturae tantum bonum sufficit ad iustitiam, nisi quis erudiatur congruis disciplinis [I Pet. II, 11]. Iesus quoque filius Sirach tale quid loquitur: Desiderasti sapientiam, serva mandata, et Dominus tribuet tibi eam. Et in sequentibus idem Isaias commemorat: Omnis qui non didicerit iustitiam super terram, veritatem non faciet (Cap. XXVI, 10, sec. LXX). Discenda est ergo iustitia, et magistrorum sapientiae terenda sunt limina.
64 (Vers. 18.) Quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam: et venite, et arguite me, dicit Dominus. Victimis Iudaeorum evangelica mandata succedunt, et ideo pupillis ac viduis providetur, ut securi de tutela coniugum ac liberorum suorum, martyres ad bella procedant. Cum autem, inquit, haec feceritis, arguite me, si non reddidero praemia quae pollicitus sum.
65 Quando autem dicit: Quaerite iudicium, ostendit non esse omnium recte iudicare, sed eorum qui prudentes sunt. Denique et Salomon in visione per somnium, hoc a Domino postulavit, ut accepta sapientia, iuste populum iudicaret.
66 Si fuerint peccata vestra ut coccinum: quasi nix dealbabuntur. Et si fuerint rubra, quasi vermiculus: ut lana alba erunt. Ordo [Vox praecipuus hic nihil est. Ex toto autem contextu ac Hieronymi mente rescribi velim praeposterus. Familiaris haec est S. Doctori dicendi formula.] praecipuus: non enim sufficit dixisse, lavamini, nisi iungat, mundi estote: ut post lavacrum aquae cordis habeant puritatem. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Mat. V, 8]. Cumque cordis habuerint puritatem, debent auferre malum de mentibus suis, non in conspectu hominum, sed in conspectu Dei, quem celare nihil potest.
67 Quodque iungit: Quiescite agere perverse, illud Evangelicum sonat: Ecce sanus factus es: iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat [Ioan. V, 14]. Recedens ergo a vitiis, discat bonum, quaeratque iudicium, oppresso subveniat, pupillum viduamque sustentet: et si hoc fecerit, tunc peccata, quae prius in modum coccini sanguinea fuerant, dimittentur: et opera cruoris ac sanguinis, veste Domini mutabuntur, quae de agni confecta est vellere, quem sequuntur in Apocalypsi (Cap. V), qui virginitatis candore resplendent.
68 (Vers. 19, 20.) Si volueritis, et audieritis, bona terrae comedetis: si nolueritis, et non audieritis (sive ut in Hebraeo habet) et me ad [Martian. Et me provocaveris ad iracundiam.] iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos. Quia os Domini locutum est. Liberum servat arbitrium, [Legendum videatur, postposita ut vocula: Liberum servat arbitrium in utramque partem, ut non ex praeiudicio, etc.] ut in utramque partem non ex praeiudicio Dei, sed ex meritis singulorum, vel poena, vel praemium sit.
69 Bona autem terrae illa puto dici, de quibus in psalmo legimus: Credo videre bona Domini in terra viventium [Ps. XXVI, 13]; et: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram [Matth. V, 3]. Vel certe quia Iudaeis loquebatur, qui necdum poterant capere spiritualia, pollicetur eis bona praesentis saeculi, ut saltem praesentibus invitati faciant quae praecepta sunt.
70 Et quia noluerunt audire: sed e contrario provocaverunt ad iracundiam Sanctum Israel: propterea eos gladius devoravit, id est, Romanus delevit exercitus. Et haec, inquit, omnia fient: Quia os Domini locutum est. Cuius sententia, permanentibus hominum peccatis, non potest immutari.
71 (Vers. 21.) Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii: iustitia requievit in ea: nunc autem homicidae. [Verbum Hebraicum Ialin, etc. Hoc quoque docent nos Hebraei Grammatici, noster praesertim Thomas Dufour, cap. 10 de Syntaxi: Et universim, inquit, loquendo, speciatim in Metris, praeteritum et futurum pro se invicem saepe sumuntur in sententiis universalibus, nec praecise determinatis ad tempus: quae phrasis minus bene intellecta, miram diversitatis umbram exhibet, inter Textum et Vulgatam edit. praesertim in Psalmis. MARTIAN.] Verbum Hebraicum IALIN, pro quo LXX transtulerunt, dormivit; et requievit, et requiescet, id est, et praeteritum et futurum tempus significat.
72 Unde et Aquila et Theodotio quasi de futuro dicunt. Miratur autem Prophetico spiritu, quod civitas quae quondam fidelis fuit, vel fidelium receptaculum, subito facta sit meretrix. Quod quidem et in Isaiae temporibus intelligi potest: sed plenius refertur ad passionem Christi, quando omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt [Ps. XIII, 3]. Et quamquam in Hebraico non habeatur Sion: tamen LXX, ut sensum manifestiorem facerent, addiderunt. Sion autem mons est, in quo Ierusalem urbs condita est: quae postquam capta est a David, appellata est civitas David.
73 Nec ambigo fuisse in ea sanctos viros, quando tabernaculum Dei habuit, et postea Templum aedificatum est: quando Nathan et Gad [Vatic. cum Palat., Nathan et Gad prophetae venerunt.] prophetaverunt: et super choros (qui in libro Dierum plenius describuntur) Asaph, et Idithun, et Eman, et filii Chore constituti sunt, ut paulatim a sacrificiis victimarum ad laudes Domini transiret religio [I Par. XXV]. Civitas ergo fidelium, quae prius fuit plena iudicii, et iustitia requievit in ea, nunc plena est homicidis: qui interfecerunt prophetas, et ipsum Dominum Salvatorem.
74 Fornicationem autem Ierusalem, quomodo divaricaverit crura sua omni transeunti, sub nomine Oolibae Ezechiel prosequitur: quae interpretatur, tabernaculum meum in ea: quod nunc aliis verbis dicitur iustitia requievit in ea. Pro iustitia in Hebraeo scriptum est [Sedech. Difficile concedent Hieronymo Hebraei hodierni atque Hebraizantes, tsedec magis iustum sonare quam iustitiam. At si meminerint tempore S. Doctoris nomen sedec scriptum forte cum Iod otioso ad hunc modum , pernegare non poterunt veram esse Hieronymi sententiam, qui quod hodie legimus sadic, legere potuit sedec: praesertim cum alibi statuerit vocem , promiscue lectitari Salem et Salim. MARTIAN.---Martianaeus, ut Hieronymianae sententiae suppetias ferat, scriptum olim putat cum iod otioso sadic, quod sedec legi potuerit.] SEDEC, quod iustum magis sonat quam iustitiam: ut intelligamus prius in ea Dominum commoratum, de quo alibi dicitur: Iustus autem quid fecit? Dominus in templo sancto suo: Dominus in coelo sedes eius [Ps. X, 5]. Quae omnia possumus secundum Anagogen referre ad animam sancti quondam viri, in qua prius Dei iustitia commorata est, si postea peccaverit, et pro hospite Deo, homicidae daemones in ea fuerint commorati.
75 (Vers. 22.) Argentum tuum versum est in scoriam. Ad civitatem loquitur Sion, in qua prius requievit iustitia: quod argentum illius, doctrina videlicet Scripturarum, de qua in Psalmis legimus: Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum [Psal. XI, 7], versum sit in scoriam, quod Hebraice dicitur SIGIM: rubigo videlicet metallorum, sive purgamenta et sordes, quae igne excoquuntur, ut quia argentum nominaverat, servet metaphoram.
76 Potest autem et hoc dici, quod iusti et sancti viri qui prius in urbe versati sunt, postea in sordes versi sint peccatorum.
77 Caupones tui miscent vinum aqua. Pro quo Symmachus transtulit, Vinum tuum mixtum est aqua. Et est sensus: Lex Dei pura atque sincera, et (ut ita dicam) mera veritate subnixa [Al. subnexa] [Matth. XV], violata est traditionibus Pharisaeorum: quod Dominus in Evangelio plenius docet, omisisse eos legem Dei, et sequi mandata hominum.
78 Omnisque doctor qui austeritatem Scripturarum per quam potest audientes corripere, vertit ad gratiam: et ita loquitur, ut non corrigat, sed delectet, audientes: vinum sanctarum Scripturarum violat, atque corrumpit sensu suo. Haeretici quoque Evangelicam veritatem corrumpunt prava intelligentia, et sunt caupones pessimi, facientes de vino aquam, cum e contrario Dominus noster aquas in vinum verterit [Ioan. II], et tale vinum quod miretur architriclinus: quale et regina Saba in Salomonis est mirata convivio, pincernas eius et ministros vini, sua voce collaudans [II Paral. IX]. Sed et Ecclesiastes ministeria vini, atque convivii sui, mystico sermone describit [Eccles. II]. Unde pro vino Aquila, [Pro συμπόσιον legendum hic πότον, Drusius coniecerat, renitentibus mss. ipsoque Hieronymo, qui convivium interpretatur.] συμπόσιον, id est, convivium interpretatus est quod apud Graecos ἀπὸ τοῦ πότου, apud nos a convictu rectius appellatur.
79 (Vers. 23.) Principes tui inobedientes, socii furum. Pro [Vatican. Pro inobedientes: tum Palatin., Aquila recidentes.] inobedientibus, Aquila, recedentes: Symmachus, declinantes, interpretatus est. Principes autem Scribas et Pharisaeos vocat, qui a Domino recedentes, immo veritatis semitam relinquentes, perverso ambulaverunt itinere, et socii fuerunt proditoris furisque Iudae.
80 Quod quidem et nos cavere debemus, ne accipientes ab hominibus saeculi munera, qui per rapinas miserorumque lacrymas divitias congregant, non [Al. ne] tam ipsi fures, quam socii furum appellemur: dicaturque nobis, Videbas furem, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas [Ps. XLIX, 18].
81 Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. In catalogo vitiorum numerantur etiam hi qui diligunt munera. Non dixit, qui accipiunt: hoc enim saepe necessitate fit; sed qui non putant amicos, nisi a quibus dona perceperint: nec os considerant amicorum, sed manus: et eos sanctos iudicant, quorum exhauriunt marsupium: de quibus et Ecclesiastes loquitur: Qui diligit pecuniam, non implebitur pecunia [Eccles. V, 9]. Istiusmodi sequuntur retributiones, ut laudent eos a quibus aliquid acceperint, vel certe nulli quidpiam tribuant, nisi a quo se recepturos putaverint.
82 Pro retributionibus, Symmachus, vicissitudines, vel ultiones, interpretatus est, ut hi quoque in culpa sint, qui reddunt malum pro malo, et dentem pro dente, oculum pro oculo [Exod. XXI]; et non imitantur illud Davidicum: Si reddidi retribuentibus mihi mala [Psal. VII, 5]; et Ieremiae de iusto dicentis: Dabit percutienti se maxillam suam, saturabitur opprobriis [Thren. III, 30]: ut impleat Evangelicum virum, cui dicitur: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram [Matth. V, 39].
83 (Vers. 24.) Propter hoc ait Dominus exercituum, fortis Israel: Pro fortis Israel, quod omnes similiter transtulerunt, soli LXX, nescio quid volentes posuerunt: [Vae fortes Israel. Multa Graeca verba ac commata sustulimus e Commentariis Hieronymi, quia ipse horum verborum nequaquam meminit, uti fidem nobis faciunt omnes mss. codices, qui constanti perpetuoque consensu retinent ubique voces Graecas ab Hieronymo recitatas; cum caeteras addititias adiiciant, ut hoc loco, οὐαὶ οἱ ἰσχύοντες Ἰσραὴλ. Hac praemonitus Lector animadversione non requirat Notas nostras in consequentia Graeca additamenta, quae sunt copiosissima. MARTIAN.] Vae fortes Israel; quod nos sic edisserere possumus, ut dicamus, principes [Tres mss., principes quosque corripi.] quoque corripi, atque robustos, de quibus scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur [Sap. VI, 7]; et: Cui plus datur, plus exigetur ab eo [Luc. XII, 48]. Abutimurque hoc testimonio, si quando opus fuerit adversum Ecclesiae principes, qui suam destruunt operibus dignitatem.
84 Heu consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. Rursum et in hoc, quod in Hebraico non habetur, ponuntur LXX, Non cessavit enim furor meus contra inimicos meos. Corripit autem Scriba et Pharisaeos, de quibus et in Evangelio loquitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei [Matth. XXIII, 13 seqq]. Et in alio loco: Generatio adultera et perversa signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae [Matth. XII, 39]. Plangit autem clementissimus pater principes delinquentes et hostes suos vocat, et inimicos appellat, quod pereant, eo quod nolint agere poenitentiam, quod se venientem non susceperint.
85 Appropinquans enim Ierusalem, flevit, et dixit: Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos, et noluisti [Matth. XXIII, 37]! Consolatio ergo Dei super hostibus eius et inimicis est: ut qui non senserunt beneficia, suppliciis corrigantur.
86 (Vers. 25.) Et convertam manum meam ad te; et excoquam ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. Pro scoria, quod interpretatus est [Corrupte Martianaeus, nullaque addita interpunctionis nota, interpretatus est Symmachus et Aquila, etc. ut σκωρίαν, quod Symmachi est, hic nec Symmacho revera, nec Aquilae tribueretur: quae fuit doctis viris erroris causa. Nos et vocula ad Palatin. fidem sublata, sensum ad Hieronymi mentem exegimus. Eusebius in hunc locum: Διὸ κατὰ τὸν Σύμμαχον εἴρηται, Καὶ πυρώσω εἰς καθαρὸν τὴν σκωρίαν σου· κατὰ δὲ τὸν Ἀκύλαν (leg. Θεοδοτίωνα), Καὶ πυρώσω εἰς καθαρὸν τὸ γιγαρτῶδές σου. Propterea iuxta Symmachum dicitur, Et excoquam ad purum scoriam tuam: iuxta Theodotionem vero, Et excoquam ad purum acinum tuum.] Symmachus, Aquila στέμφυλα, id est, vinacia, Theodotio γιγαρτῶδες, id est, acinum uvae interpretatus est: soli LXX, incredulos vel inobedientes, sensum magis quam verba vertentes.
87 Quia enim supra dixerat: Argentum tuum versum est in scoriam, nunc servat metaphoram, ut convertat super eam, id est, extendat manum suam ad puniendum, atque purgandum, et excoquat omnes sordes, ac vitia peccatorum: ut separato stanno, purum argentum remaneat, quod absque igne fieri non potest: per quod significat eos passuros esse tormenta.
88 Legimus et in Malachia de Domino: Ipse egredietur quasi ignis conflatorii, et quasi herba fullonum et sedebit conflans, et emundans sicut argentum et aurum: et emundabit filios Levi [Malach. III, 2, 3]; ut postquam mundati fuerint, dicatur de eis: Et erunt Domino offerentes victimas in iustitia. Ezechiel quoque omnem domum Israel, aere, et ferro, et plumbo, et stanno dicit esse commixtam, et postea purgandam: ut postquam purgata fuerit, cognoscat, quia ipse sit Dominus [Ezech. XXII, 18]. Sed et in Evangelio sub alia metaphora idem sensus ostenditur: Cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit [Al. mundabit] aream suam, et mundabit [Al. purgabit] triticum, et congregabit frumentum in horrea: paleas autem comburet igni inexstinguibili [Matth. III, 12].]
89 (Vers. 26.) Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus. In civitate fideli Sion, quae postea facta est meretrix; et pro iusto, sive iustitia, habitaverunt in ea homicidae. Ideo Dominus convertit manum suam, ut excoquat eam ad purum et auferat omne stannum eius, et restituat iudices illius, sicut fuerunt a principio, et consiliarios sicut antiquitus.
90 Iudices priores fuerunt Moses, et Iesus filius Nave, et caeteri a quibus etiam liber Scripturae sanctae nomen accepit: et postea David et alii iusti reges. Restituet ergo Iudicum similitudinem: vel post captivitatem Babylonicam, ut Iudaei volunt, Zorobabel, Esdram, et Neemiam et caeteros principes, qui usque ad Hircanum populo praefuerunt, cui Herodes successit in regnum: vel certe verius et rectius, Apostolos, et qui per Apostolos crediderunt, Ecclesiarumque principes constituti sunt, sicut in principio huius [Diximus visionis. Advertat curiosus ac studiosus Scripturarum indagator, priorem visionem ab Hieronymo vocatum primum Isaiae capitulum, sicut et secundum, visionem secundam. Vide infra Commentarios in 1 vers. capitis II. MARTIAN.] diximus visionis, quod et comminatio et repromissio pertineat ad tempus Dominicae passionis, et ad fidem, quae post passionem eius fundavit Ecclesiam.
91 Post haec vocaberis civitas iusti, urbs fidelis. Haec perspicue de Ecclesia, quae in Dominum creditura est tam de Iudaeis, quam de gentibus, propheticus sermo complectitur. Urbs autem iusti, hoc est, Domini Salvatoris, sive ipsa iusta vocabitur, de qua dictum est: Non potest civitas abscondi supra montem posita [Matth. V, 14]. [Interserunt hic duo mss. Vatican. et Palatin. Si ita est.] Fidelem quoque appellans, vel metropolim iuxta LXX ostendit ab his esse appellandam, qui in Domino credituri sunt.
92 (Vers. 27-29.) Sion in iudicio redimetur, et reducent eam in iustitiam, [Et conteret, etc. Omittuntur in mss. codicibus verba sacri Contextus: Et conteret scelestos et usque ad Erunt enim. Ea tamen verba ex editis retinemus, quia Hieronymus eadem illustrat suis Commentariis. MARTIAN.---Quae hinc subsequuntur, et conteret scelestos, etc. ad finem usque sacri contextus, neque in nostris mss. neque in his, quibus usus est Martian. inveniuntur.] et conteret scelestos et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum, consumentur; confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis, quos elegeratis. Non omnes redimentur, nec omnes salvi fient, sed reliquiae, de quibus et supra dictum est.
93 Reducentur autem in iustitia, cum scelerati et peccatores contriti fuerint, et qui Dominum reliquere, consumpti. Cumque salvati fuerint, confundentur qui idolis prius sacrificaverant: et erubescent in hortis, quos elegerant. Significat autem loca luxuriae, lucos et nemora.
94 (Vers. 30.) Erunt enim quasi terebinthus defluentibus foliis; et velut hortus, sive paradisus, sine aqua. Usque hodie Iudaei legentes Scripturas sanctas, terebinthus sunt, sive quercus, ut interpretatus est Symmachus. Et iuxta Evangelium [Matth. XXI], ficus quae aruit, in qua cum Dominus poma quaesisset, et non invenisset, aeterna ei ariditate maledixit.
95 Sed et ipsa folia et poma verborum nunc apud eos esse cessarunt: hortus quoque irriguus, id est, scientia Scripturarum, sive paradisus diversarum arborum, qui absque gratia spirituali est, nec olera quidem affert, de quibus Apostolus loquitur: Qui infirmus est, olera manducet [Rom. XIV, 2]: et siccatis radicibus, omnis viror in ariditatem versus est, ac squalorem.
96 (Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, ἀποτίναγμα interpretatus est Symmachus: quando stupa pectitur, et quidquid sordium habet, proiicitur. Omnis igitur fortitudo et superbia peccatorum et sceleratorum Israel, qui dereliquerunt Dominum, et idcirco consumpti sunt: et sacrificaverunt idolis, et erubescent in hortis, quos elegerunt; redigentur in purgamenta stupae, quae levi vorantur incendio.
97 Sequitur enim: Et opus eius, id est, fortitudinis vestrae, sive idololatriae, in qua erraveratis, parvula scintilla consumet.
98 Et succendetur utrumque simul: et non erit qui exstinguat. Et scientia videlicet Iudaeorum, et omnia opera quae faciunt, sive et idolum et Ierusalem, in qua idolum fuit: et succendente Domino, nullus exstinguere poterit. Quae omnia de contrariis quoque dogmatibus accipere possumus: quod et magistri et discipuli pariter pereant, et omne opus eorum ignis pabulum sit.
Hieronymus HOME



>>> Hieronymus, in Isaiam, , II
monumenta.ch > Hieronymus > 1